Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.8.1-1.8.10

朗读的指导方法与少年阅读诗作的选拔标准

第 26 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本段阐述了朗读的重要性和具体指导方法,并提出了选择文学作品(如荷马、维吉尔、悲剧和喜剧等)的准则,以培养少年的品德与才华。

§1.8.1superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
剩下的就是朗读,在朗读中,为了让学生知道应该在何处换气、在何处断句、意思在何处结束、又在何处开始、何时该提高声音或降低声音、每一个词该用什么样的抑扬顿挫、什么该说得慢些、快些、急促些、温和些,这一切除了在实际朗读的过程中演示之外,是无法展示的。
§1.8.2unum est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat.
因此,在这部分中我只有一条要叮嘱:为了能够做到所有这些,他必须理解。
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: si cantas, male cantas; si legis, cantas.
此外,朗读首先应当是充满阳刚之气的,带有一种温和的庄重,而且决不要像散文,因为它是诗歌,且诗人们也自称在歌唱;然而,它既不能散漫得像歌谣,也不能因(如现在大多数人所做的那样)造作的声音而显得阴柔;关于这种类型,我们得知,还在穿童子服时期的盖乌斯·恺撒曾极其精彩地说道:“如果你在歌唱,你唱得很难听;如果你在朗读,你就是在歌唱。
§1.8.3nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
” 我也不希望像某些人所主张的那样,把角色扮演用喜剧的方式表现出来;然而,应当有一种声调的变化,从而将它们与诗人在其中使用自己身份的那些部分区别开来。
§1.8.4cetera admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
其余的事情非常需要叮嘱,尤其是,那些柔嫩的、并且会把在他们还未开化且对一切一无所知时便根植于心中的任何东西都吸收到更深处的心灵,不仅应当学习那些雄辩的,更应当学习那些高尚的事物。
§1.8.5ideoque optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur.
因此,让朗读从荷马和维吉尔开始,这是最极佳的规定,尽管要理解他们的美德需要更成熟的判断力;但对于这件事,时间还很充足,因为他们不会只被阅读一次。
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
在此期间,心灵既应随着英雄诗的崇高而升华,也应从大局的宏伟中吸取灵气,并受到最优秀事物的熏陶。
§1.8.6utiles tragoediae, alunt et lyrici; si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari.
悲剧是有用的,抒情诗人们也滋养心灵;但前提是在这些诗中,你不仅要选择作者,还要选择作品的部分,因为希腊人放任地写了许多东西,而我也不希望在某些部分去给学生讲解霍拉蒂斯。
elegia vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
但是,哀歌——尤其是那些关于爱情的——以及作为索塔德斯式诗行片断的十一音节诗(因为关于索塔德斯式的诗行甚至不需要规定),如果可能的话,应当被拿走;如果不能,也至少应该留到年龄更成熟、意志更坚强的时候。
§1.8.7comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.
至于喜剧——由于它贯穿了所有人物和情感,能对雄辩术大有裨益——我认为它对少年有什么用处,稍后我将在适当的地方说明;因为一旦道德处于安全的状态,它就将是首要被阅读的著作之一。
§1.8.8de Menandro loquor, nec tamen excluserim alios.
我指的是米南德,但我也不会排除其他人。
nam Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid.
因为拉丁语作家也会带来一些益处。
sed pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda; ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit.
但是,对少年来说,那些最能滋养才华并拓展心灵的著作应当被先行讲读;对于其余那些仅与博学有关的著作,漫长的一生会提供充足的时间。
multum autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest.
然而,古拉丁语作家也贡献良多(尽管他们大多数人凭借才华更甚于艺术),尤其是词汇的丰富性,在他们的悲剧里可以找到庄严,在喜剧里可以找到优雅,以及某种类似于阿提卡风格的洗练。
§1.8.9oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt.
他们在结构安排上也比大多数现代人更加用心,现代人认为警句是所有作品的唯一美德。
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
高洁以及,可以这么说,阳刚之气,确实必须向他们寻求,因为我们在说话方式上也已经堕入了奢靡软弱的各种弊端之中。
§1.8.10denique credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiae adsumunt.
最后,让我们相信最杰出的雄辩家们,他们为了诉讼的可靠性或为了雄辩的装饰,而采用了古人的诗作。

词汇与语法注释

  1. §1.8.1ut sciat — 带有虚拟语气现在时 `sciat` 的目的从句(`ut` 从句),其后并列了由 `ubi`、`quo loco`、`quando` 等引导的多个间接疑问从句,作为 `sciat` 的宾语。整句的骨格是在修饰 `lectio` 的关系从句 `in qua` 中,这些朗读的具体规则(如何换气、断句等)“除了在实际操作中,无法被演示(`demonstrari nisi in opere ipso non potest`)”。
  2. §1.8.4tracturaeque altius — 主动将来分词 `tracturae`(阴性复数主格)修饰前文的 `tenerae mentes`,表示一种倾向或命运:“注定会把[植入其中的东西]吸收到更深处的心灵”。这是将来分词表示未来倾向的形容词性用法。
  3. §1.8.6Sotadeorum — 属格复数,指源自希腊诗人索塔德斯的“索塔德斯式诗行”。紧接着的从句 `nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est` 中,动形容词 `praecipiendum [esse]` 被无人称地使用,并带有 `ne... quidem`(甚至不),表示强烈的否定必要性或义务:“因为关于索塔德斯式的诗行,甚至根本不需要做出规定”。
  4. §1.8.8praelegenda — 动形容词 `praelegere`(预读、讲读)的中性复数主格形式,作为表语表示“应当由教师先予以讲读”。这是古代教育中的一个专业术语,指教师在学生自己阅读之前,先为学生范读并进行注释讲解的教学环节(praelectio)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.8.1-1.8.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.8.1-1.8.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。