§1.7.18ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant;
现在我们将第二个字母写作e的ae音节,他们过去用a和i以各种方式拼写。
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
有些人总是像希腊人那样[写成ai],有些人则仅在单数遇到与格或属格时如此,因此,极喜爱古风的维吉尔在诗中插入了pictai vestis(彩绘衣服的)和aquai(水的)。
§1.7.19in iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae.
在同样这些格的复数中,他们使用e,如hi Syllae, Galbae。
est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
在这部分也有卢基里乌斯的规定,因为它是用许多诗行解释的,如果有人不太相信,可以在他本人的第九卷中查找。
§1.7.20quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.
此外,在西塞罗时代及稍后,几乎每当字母s处于长母音中间或置于长音之后时,它就会双写,如caussae, cassus, divissiones,这又是怎么回事呢? 他们本人的手迹表明,他自己和维吉尔都是这样写的。
§1.7.21atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt.
然而,稍早些的人甚至用单写s来拼写我们用双写所说的iussi。
iam optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.
现在,让optimus和maximus中间接受字母i(古人曾用u),据说首先是在盖乌斯·恺撒的碑文中实现的。
§1.7.22here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit; quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.
现在我们用字母e结束here(昨天),但在古代喜剧作家的书里,我仍然发现heri ad me venit(昨天他到我这里来);这同样在奥古斯都亲笔书写或修改的书信中被发现。
§1.7.23quid? non Cato Censorius dicam et faciam dicem et faciem scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum?
怎么? 监察官卡托难道没有把dicam和faciam写成dicem和faciem吗,并且在其他同样结尾的词中也保持了相同的做法,这不仅从他的古书里很明显,而且也由梅萨拉在关于字母s的书里记载了下来。
§1.7.24sibe et quase scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio; T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur; §1.7.25haec nos i littera finimus.
在许多人的书里写着sibe和quase,但作者们是否意在如此,我不知道;我从佩迪亚努斯(他自己也遵循李维)那里得知,提图斯·李维是这样使用它们的;我们把这些词以字母i结尾。
quid dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?
关于vortices和vorsus以及其他以同样方式拼写的词,我又该说些什么呢? 据说,阿非利加尼斯·西庇阿是第一个把第二个字母改为e的人。
§1.7.26nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi;
我们的老师们用字母u和o书写seruum和ceruum(写成seruom和ceruom),因为置于其后的母音无法与其合并并混淆为一个声音;现在因为我已给出的那个理由,写成双写u。
neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur.
确实,无论用哪种方式,都无法产生我们所感受到的那个声音。
nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.
克劳狄乌斯皇帝为了这些用途而增加那个艾奥里斯字母,并不是没有用处的。
§1.7.27illud nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.
现在更好了,我们用我之前提到的三个字母把cui写出来;而在我们还是孩子的时候,对于一个粗重的声音,他们确实使用qu和oi(写成quoi),仅仅是为了与那个qui相区别。
§1.7.28quid? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? nam et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat; quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
怎么? 那些书写与读音不同的词呢? 因为Gaius是用字母C表示的,而这个字母反过来就表示女性(Gaia);因为从婚礼仪式中也可以看出,人们既常称呼盖乌斯,也常称呼盖亚。
§1.7.29nec Gnaeus eam litteram in praenominis nota accipit, quae sonat; et columnam et consules exempta n littera legimus; et Subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit.
而Gnaeus在其首名的缩写(Cn.)中,也不采用它读音所对应的那个字母;我们读columnam和consules时,是去掉字母n来读的;而Subura用三个字母表示时,第三个字母显示为c。
multa sunt generis huius; sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.
这类情况有很多;但我担心这些也已经超出了如此微小问题应有的分寸。
§1.7.30iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus; nam hoc valere plurimum debet.
但是,文法学者应该在所有这些事情中加入自己的判断;因为这应当具有最大的效力。
ego (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.
我自己(除非是习惯已经占了上风的地方)判定每个词应该按照它的读音来书写。
§1.7.31hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi sumus.
因为这就是字母的用途:保存声音,并作为托管物归还给读者,因此它们必须表达我们所要说的话。
§1.7.32hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes; duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.
这些几乎就是正确说话和书写的全部要素;至于剩下的两部分,即如何有表现力且华美地说话,我固然不从文法学者那里夺走,但由于我还有修辞学者的职责,所以我把它们留给更伟大的著作。
§1.7.33redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent.
然而,那种想法又回来了:会有一些人认为我们所说的这些事情太渺小了,而且对那些正在做更大事情的人来说也是障碍。
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
我自己也不认为应该下降到极端的焦虑和愚蠢的挑剔中,也不认为才华应该被它们切碎和削弱。
§1.7.34sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est.
但是,只要不是多余的,文法学就不会带来任何伤害。
an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?
难道雄辩家马库斯·图利乌斯会因为他自己对这门艺术极度热心,并且对他的儿子(正如书信中所示)也是正确说话的严格要求者,就因此是一个较平庸的雄辩家吗? 或者,盖乌斯·恺撒出版的关于类比的书,削弱了他的力量吗?
§1.7.35aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.
或者,梅萨拉会因此而不够高雅吗,仅仅因为他把几部完整的册子不仅献给了单个的词,甚至献给了字母? 这些学科对于那些只是通过它们的人来说不是障碍,但对于那些停滞在它们周围的人来说则是障碍。