§1.7.1nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam nominemus.
现在,既然我们已经谈过了说话的规则是什么,就必须谈谈书写者应该遵守什么,这就是希腊人所称的“正书法”;让我们称之为“正确书写的知识”。
cuius ars non in hoc posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet.
此中技术并不在于让我们知道每个音节由哪些字母组成(因为那确实低于文法学者的职责),而在我看来,它的全部微妙之处都在于可疑的情况。
§1.7.2ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit;
例如,在所有长音节上加上长音符是极其愚蠢的,因为大多数音节从所写单词的本性中就是显而易见的;但有时这也是必要的,因为同一个字母根据它是发短音还是长音,会产生不同的含义。
ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur,
例如,malus 指的是苹果树还是坏人,就是通过长音符来区分的。
§1.7.3palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
palus 在第一个音节长时和在紧接着的音节长时意味着不同的事物;而且当同一个字母在主格中是短音、在夺格中是长音时,我们通常必须通过这个记号来被提示应当遵循哪一个。
§1.7.4similiter putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
同样,他们认为也应当遵守这些区别,例如,如果后面跟着动词 specto,我们就在介词 ex 的第二个音节上加上字母 s;如果后面跟着 pecto,就去掉字母 s。
§1.7.5illa quoque servata est a multis differentia, ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque cum, si tempus significaret, per qu, si comitem, per c ac duas sequentes scriberetur.
许多人也遵守了这一区别,即 ad 作为介词时,使用字母 d,而作为连词时,使用 t;同样,cum 如果表示时间,就用 qu 书写,如果表示伴随,就用 c 及随后的两个字母书写。
§1.7.6frigidiora his alia, ut quidquid c quartam haberet, ne interrogare his videremur; et quotidie non cotidie, ut sit quot diebus.
其他一些事情比这更微不足道,比如 quidquid 应该有 c 作为第四个字母,以免我们看起来像是在用这些词进行提问;以及 quotidie 而不是 cotidie,以便它来自 quot diebus。
verum haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
但这些现在在微不足道的事情中也已经消失了。
§1.7.7quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare conveniat: ut, cum dico optinuit (secundam enim b litteram ratio poscit, §1.7.8aures magis audiunt p) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum m gemina commutatur.
在书写中,人们经常询问,介词应当遵循它们连读时产生的读音,还是遵循它们分开时的读音:例如,当我读 optinuit 时(因为理据要求第二个字母是 b,但耳朵听到的更多是 p),以及在 immunis 中,因为真实情况所要求的字母,被紧接着的音节读音所压倒,变成了双写 m。
§1.7.9est et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas: haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit; abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
在划分单词时也有一种考量,即你将中间的一个辅音字母归入前一个音节还是后一个音节:因为 haruspex 的后半部分来自 spectando,所以它将字母 s 归入第三个音节;而 abstemius 因为这个词是由节制 temetum 组合而成的,所以它将 s 留在第一个音节。
§1.7.10nam k quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur.
至于 k,我认为在任何单词中都不应该使用它,除非是那些即使单独放置也能表示其含义的词。
hoc eo non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat.
我之所以没有遗漏这一点,是因为有些人相信每当后面跟着 a 时,它就是必需的,而其实有字母 c,它可以对所有的母音发挥其效力。
§1.7.11verum orthographia quoque consuetudini servit, ideoque saepe mutata est.
然而,正写法也服务于习惯,因此经常发生变化。
nam illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est; §1.7.12ut Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita; interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus.
因为我略过那些极古老的时代,在那些时代字母更少,字形也与我们现在的不同,其效力也不同,就像希腊人中的 o 字母,它有时像我们一样既是长音也是短音,有时则被用来代替它自己名字所表达的音节;又如古拉丁语在极多的单词末尾加上了 d,这从论坛上为杜伊里乌斯设立的雕花柱上也是显而易见的;有时也加上 g,例如在奎里努斯神殿旁被崇拜的太阳神座上的 vesperug,我们将其理解为 vesperuginem。
§1.7.13de mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur.
关于字母的变化(我上面已经谈过),这里没有必要重复;因为也许他们说话的方式正和他们书写的方式一样。
§1.7.14semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
长期以来,双写半母音并不是非常普遍的习惯,相反,直到阿基乌斯时代甚至更晚,他们正如我所说,用双写母音来书写延长的音节。
§1.7.15diutius duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: iam puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: mendaci furique addes e, cum dare furi iusseris.
较长时期保留下来的是,他们以希腊人使用 ει 的相同理路来结合使用 e 和 i;这通过格和数来区分,正如卢基里乌斯所规定:‘现在男孩们来了,让最后的 e 和 i 结合,以便让男孩们变成复数’;接着他又说:‘对于骗子和贼,当你命令给贼东西时,你要加上 e。
§1.7.16quod quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando.
’ 这不仅是多余的,因为 i 兼具长音和短音的性质,而且有时也是不便的。
nam in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
因为在那些倒数第二个字母是 e 并且以长 i 结尾的词中,如果遵循那个理路,我们将使用双写 e,例如这些词 aurei、argentei 以及与此相似的词。
§1.7.17idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit; sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
而且这对于那些被指导阅读的人来说尤其会成为障碍;就像在希腊语中由于加上字母 i 而发生的情况一样,他们不仅在词尾的与格中写上它,甚至在某些词的中间也插入它,例如在 ΛΗΙΣΤΗΙ 中,因为由划分为三个音节而产生的语源学需要这个字母。