§1.7.18ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant;
現在私たちが2番目の文字にeを置いているae音節を、彼らはaとiによって様々に表記していた。
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
ある人々は常にギリシア人のように[aiと]書き、ある人々は単数形においてのみ、与格または属格に当たるときにそうした。 そこから、古風なものを極めて愛したウェルギリウスは、詩の中にpictai vestis(彩られた衣服の)やaquai(水の)を挿入した。
§1.7.19in iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae.
同じ人々が複数形においてはeを用いていた(hi Syllae, Galbaeなど)。
est in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
この箇所についてもルキリウスの教えがあるが、それは多くの詩行で説明されているので、もし疑う者がいるなら、彼自身の第9巻で探すとよい。
§1.7.20quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.
さらに、キケロの時代およびその少し後まで、sの文字が長母音の間に置かれるか、あるいは長音の後に続くときは、ほとんど常に重ねられた、すなわちcaussae, cassus, divissionesのように書かれたということはどうだろうか。 彼ら自身もウェルギリウスもそのように書いたことが、彼らの直筆が示している。
§1.7.21atqui paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt.
しかし、もう少し前の人々は、私たちが二重のsで言うiussiを一文字で書いた。
iam optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.
さて、optimusやmaximusが、古くはuであった中間(の音節)にiの文字を受け入れるようになったのは、ガイウス・カエサルの碑文において初めてなされたと伝えられている。
§1.7.22here nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me venit;
here(昨日)を私たちは現在eの文字で終わらせるが、古い喜劇作家たちの本の中には、未だにheri ad me venit(昨日彼は私のところに来た)とあるのを見いだす。
quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.
これと同じことが、アウグストゥスが自筆で書いた、あるいは訂正した書簡の中にも見いだされる。
§1.7.23quid? non Cato Censorius dicam et faciam dicem et faciem scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum?
さらに、検閲官カトはdicamやfaciamをdicemやfaciem と書き、同様に終わる他のすべての語においても同じ方式を保ったのではないか。 このことは、彼の古い本からも明らかであり、メッサラによって『sの文字について』という本の中に置かれている。
§1.7.24sibe et quase scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio;
sibeやquaseと多くの本に書かれているが、著者がこれを望んだのかどうかは私にはわからない。
T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;
ティトゥス・リウィウスがこれらをそのように用いたことを、ペディアヌス(彼自身もリウィウスに従っていた)から私は知った。
§1.7.25haec nos i littera finimus.
私たちはこれらをiの文字で終わらせている。
quid dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?
vorticesやvorsus、および同様の方式の他の言葉について何を言おうか。 これらは、スキピオ・アフリカヌスが最初に2番目の文字をeに変えたと言われている。
§1.7.26nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
私たちの教師たちは、seruumやceruumをuとoの文字で書いた。 なぜなら、後に続く母音がそれ自身と一つの音に融合し、混同されることがあり得なかったからである。
nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi;
現在は、私が説明したあの理由によって、二重のuで書かれる。
neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur.
確かにどちらの方法でも、私たちが感じる音は作り出されない。
nec inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.
クラウディウス皇帝がこれらの用途のために、あのアイオリス地方の文字を加えたのは無駄ではなかった。
§1.7.27illud nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus;
現在では、私たちが前に置いた3つの文字でcuiを書き表すことの方がより良い。
in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.
これに対して、私たちが子供の頃には、確かに太い音に対してquとoiが用いられていたが、それは単にあのquiから区別されるためだけであった。
§1.7.28quid? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? nam et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat;
さらに、発音されるのとは異なって書かれるものについてはどうか。 なぜなら、GaiusはCの文字で表され、それが逆さになると女性を示すからである。
quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
ガイウスたちと同様に、ガイアたちとも呼ばれていたことは、婚姻の儀礼からも明らかだからである。
§1.7.29nec Gnaeus eam litteram in praenominis nota accipit, quae sonat;
また、Gnaeusも、その個人名の略号において、発音される文字を受け取らない。
et columnam et consules exempta n littera legimus;
また、columnamやconsulesを、私たちはnの文字を除いて読む。
et Subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit.
そしてSuburaは、3つの文字で表記されるとき、3番目にcを示す。
multa sunt generis huius;
この種のものは多くある。
sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.
しかし、これらもまた、このような小さな問題の限度を超えてしまわないか心配である。
§1.7.30iudicium autem suum grammaticus interponat his omnibus;
しかし、文法学者はこれらすべてに自分の判断を挟むべきである。
nam hoc valere plurimum debet.
なぜなら、これが最も効力を持つべきだからである。
ego (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.
私自身は(慣習が支配しているものを除けば)、それぞれのものは、それが響く通りに書かれるべきだと判断する。
§1.7.31hic enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi sumus.
というのも、文字の効用とは、音声を保存し、読者に対していわば託されたものとして返すことだからであり、したがって文字は私たちが語ろうとすることを表現せねばならないからである。
§1.7.32hae fere sunt emendate loquendi scribendique partes;
これらが、正しく話し、正しく書くことの、ほぼすべてである。
duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.
残りの2つ、すなわち「表現豊かに」「美しく」語るということについては、私は文法学者から奪い去るわけではないが、私には修辞学者の任務が残されているので、より大きな著作のために取っておくことにする。
§1.7.33redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent.
しかし、次のような考えが戻ってくる。 すなわち、私たちが述べたこれらのことを、過度に些細であり、またもっと大きなことを行っている人々にとって障害であると考える者がいるだろう、という考えである。
nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
私自身、極端なこだわりやくだらない理屈にまで下りていくべきだとは、またそれらによって才能が切り刻まれ細分化されるべきだとは信じていない。
§1.7.34sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est.
しかし、余計なものを除けば、文法学から害が生じることはない。
an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?
弁論家マルクス・トゥッリウスは、彼自身がこの技術に極めて熱心であり、息子に対しても(書簡から明らかなように)正しく話すことの厳しい要求者であったからといって、それゆえにより劣った者だろうか。 あるいは、ガイウス・カエサルの力は、出版された『類比について』の本によって損なわれただろうか。
§1.7.35aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? non obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.
あるいは、メッサラは、単語だけでなく文字にさえ関するいくつかの小冊子を丸ごと捧げたからといって、それゆえに洗練さに欠けるだろうか。 これらの学問は、そこを通り過ぎる人々にとって障害とはならないが、その周りに留まり続ける人々にとっては障害となる。