§1.6.36qui vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt; ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat.
然而,将此类事物编入书中的人,正是自己署上了自己的名字;加维乌斯似乎很巧妙地将独身者说成如同天上的居民,因为他们免于最沉重的负担,并且他用希腊语的论据支持了这一点,因为他断言独身的青年也是由于同样的原因而被如此称呼的。
nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam.
莫德斯图斯在发明上也不亚于他,因为他说,由于萨图尔努斯在天上割去了生殖器,那些没有妻子的人才被冠以这个名字;埃利乌斯则认为粘液是因为它袭击生命。
§1.6.37sed cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium?
但是,在瓦罗之后,谁不应该得到宽恕呢? 他企图说服西塞罗(因为他是写给他的),田地是因为其中有活动而得名,寒鸦是因为它们成群飞行而得名,而显然,前者源于希腊语,后者源于鸟类的叫声。
§1.6.38sed hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur.
但是,将这些词进行转化具有如此的分量,以至于乌鸫因为独自飞行,就被命名为仿佛是纯粹飞行的。
quidam non dubitaverunt etymologine subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.
有些人毫不犹豫地将名称的所有原因都归入语源学之下:例如根据外表,正如我所说,“高个子”和“红头发”,根据声音,“喧闹”、“低语”;还有派生词,如从“速度”中说“快速的”,以及复合词和许多与此相似的词,这些词毫无疑问从别处获取起源,但并不需要技术,而在这部著作中,除非在可疑的情况下,否则是没有这种技术的用途的。
§1.6.39verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
从古老中重新引用的词汇不仅拥有伟大的拥护者,而且还为演说带来某种不无愉悦的庄严;因为它们既有古老的权威,又因为曾被中断使用,从而提供了一种类似于新颖的魅力。
§1.6.40sed opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.
但只要这些词既不频繁也不明显即可,因为没有什么比矫揉造作更令人厌恶的了,更不能是从最遥远且已被遗忘的时代重新引用的,例如 topper、antegerio、exanclare、prosapia 以及萨利神官的歌谣,这些歌谣连他们自己的神官都几乎无法理解。
§1.6.41sed illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete? ergo, ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.
但是宗教禁止改变那些歌谣,必须使用已被神圣化的东西;然而,对于以明晰为最大美德的演说来说,如果它需要解释者,那该是多么有缺陷啊? 因此,正如新词中最优秀的是最古老的一样,旧词中最优秀的是最新鲜的。
§1.6.42similis circa auctoritatem ratio.
关于权威也有类似的理路。
nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint.
因为即使使用那些伟大作家传下来的词汇的人似乎没有犯任何错误,但极其重要的不仅是他们说了什么,还在于他们使什么为人接受。
neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.
因为我们中间现在谁也不会容忍 tuburchinabundum 或 lurchinabundum,尽管加图是其倡导者;也不会容忍 hos lodices,尽管这取悦了波里奥;也不会容忍 gladiola,尽管梅萨拉说过它;也不会容忍 parricidatum,这在凯里乌斯那里似乎都难以容忍;卡尔武斯也无法说服我使用 collos;这些词连他们自己现在也不会说了。
§1.6.43superest igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur.
因此,剩下的就是习惯了;因为偏爱人们曾经说过的语言,而不是他们现在正在说的语言,这几乎是可笑的。
et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.
事实上,古老的语言除了古老的说话习惯之外,还能是什么呢? 但对于这习惯本身也需要判断,我们首先必须确定我们所称的“习惯”究竟是什么。
§1.6.44quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo sed (quod maius est) vitae.
而如果这种习惯是因为大多数人所做的事而得名,那么它不仅会给演说,而且(更重要的是)会给生活带来极危险的教训。
unde enim tantum boni, ut pluribus quae recta sunt placeant? igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione; at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine: sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
因为哪里会有如此之大的善,以至于正确的事物能取悦大多数人呢? 因此,正如拔毛、把头发弄成层状的卷发、以及在浴池中暴饮,尽管这些行为已经侵入了城市,但它们不会成为习惯,因为这些行为没有一个不带有指责;而我们沐浴、理发、共餐则是出于习惯。 同样,在说话中,即使某种错误的做法已经在许多人中根深蒂固,也不能将其作为语言的规则来接受。
§1.6.45nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
因为,且不说无知的大众是如何说话的,我们知道,整个剧场和马戏团的所有人群经常以野蛮的方式呼喊。
ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
因此,我将把语言的习惯称为博学之士的共识,正如把生活的习惯称为极有德行之人的共识一样。