§1.6.24quodsi animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.
但是,如果他们注意到字母的亲缘关系,他们就会知道,从 robur 产生 roboris,正如同从 miles 和 limes 产生 militis 和 limitis,从 index 和 vindex 产生 iudicis 和 vindicis,以及我上面已经提到过的那些例子一样。
§1.6.25quid vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut Iuppiter.
况且,正如我刚才所说,相似的基本形通过斜格会走向截然不同的屈折形式,例如 virgo 和 Iuno,lusus 和 lusus,cuspis 和 puppis,以及其他成千上万个例子,这又怎么说呢? 更不用说还会发生这种情况:有些词不用复数,相反,有些词不用单数,有些词缺乏格,有些词从一开始的基本形就完全改变了,比如 Iuppiter。
§1.6.26quod verbis etiam accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur.
这种情况也发生在动词上,比如那个 fero,它的完成过去时和更进一步的变形都找不到。
nec plurimum refert, nulla haec an praedura sint.
这些形式是完全不存在,还是极其生硬难用,并没有太大关系。
nam quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? quomodo autem quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt?
因为 progenies 在单数属格中会做出什么形式,spes 在复数中又会做出什么形式呢? 而且,quire 和 ruere 又将如何过渡到被动语态的过去时或分词呢?
§1.6.27quid de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit? quare mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui.
关于其他词我还用说什么呢,既然连 senatus 的属格是做 senati 还是 senatus 都还不确定? 因此,在我看来,“说拉丁语是一回事,按语法说话是另一回事”这句话说得颇有风趣。
ac de analogia nimium.
关于比类就谈到这里,已经太多了。
§1.6.28etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat.
探求词源的语源学,被西塞罗称为 notatio,因为它的名称在亚里士多德那里被发现是 σύμβολον,即 nota;因为西塞罗自己虽然创造了 veriloquium 这个直译词,但他本人却对它敬而远之。
sunt qui vim potius intuiti originationem vocent.
也有人更关注其功能而将其称为 originationem。
§1.6.29haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
词源学有时也有其必要用途,只要所讨论的事物需要解释,例如马尔库斯·凯里乌斯想要证明自己是一个 frugi 的人,并不是因为他克制(因为这个谎他甚至都编不出来),而是因为他对许多人有用,即 fructuosus,词源 frugalitas 就是由此派生出来的。
ideoque in definitionibus assignatur etymologiae locus.
因此,在定义中,词源学占有一席之地。
§1.6.30nonnunquam etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, triquetram dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, §1.6.31aliaque quae consuetudini serviunt.
有时它也试图将粗俗的词语与正确的词语地区分开来,例如,当人们询问应该将西西里称为 triquetra 还是 Triquedra,应该说 meridiem 还是 medidiem 时,以及其他服务于习惯的事务。
continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?
此外,词源学自身包含着丰富的学识,不论我们是探讨源自希腊语的词汇(这类词非常多,特别是按照与我们语言最相似的爱奥里斯方言的规律变形的词),还是根据对古代历史的了解来探求人名、地名、民族名、城市名的来源:比如 Bruti、Publicolae、Pythici 从何而来? 为什么叫 Latium、Italia、Beneventum? Capitolium、奎里纳尔山和 Argiletum 的命名理路又是什么?
§1.6.32iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
至于那些较小的事情,正是那些最热衷于此道的人最感疲惫之处。 他们通过缩短或拉长、增加或删减、或改变字母和音节,将稍微有些变形的词以各种繁复的方式还原到真实。
inde pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur.
由此,由于不良的心智,他们滑向了最丑恶的滑稽笑柄。
sit enim consul a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.
比如,姑且承认 consul 来源于 consulendo 或 iudicando;因为古人也将后者称为 consulere,至今仍保留着这一表达:“请求您善意对待”,即“判定为好”。
§1.6.33senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem.
也许是年龄赋予了 senatus 这个名字(因为他们同样被称为“父辈”),rex 来自 rector,以及其他极多不容置疑的事物;我也不否认 tegula、regula 及类似事物的词源理路。
iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes: §1.6.34etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives? etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?
现在,姑且承认 classis 来自 calando,lepus 来自 levipes,vulpes 来自 volipes:我们甚至会容许某些词从其相反的事物中派生出来吗? 例如:lucus 是因为其阴影幽暗而几乎不发光,ludus 是因为它距离游戏最远,Ditis 是因为他最不富有? 我们还要承认 homo 之所以这样称呼是因为他生于土地吗(仿佛所有动物并不是同一起源,或者那些最初的凡人在给自己命名之前,就先给土地命名了似的),以及 verba 来源于被打击的空气吗?
§1.6.35Pergamus: sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
让我们继续:照这样下去,我们甚至会相信 stella 就是光之滴,而提出这一词源的主创者在文学上固然非常著名,但在他被我指责的这一部分中指名道姓,未免有些不近人情。