§1.6.13illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt.
然而,这同一批人当被问及为什么 aper 变为 apri,而 pater 变为 patris 时,他们主张前者是 positum(绝对名词),后者是 ad aliquid(关系名词)。
praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris,
此外,既然两者都是从希腊语引入的,他们便求助于这一规则:即 πατρός 变为 patris,而 κάπρου 变为 apri。
§1.6.14κάπρου apri faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris?
然而,他们如何能解释这一点:尽管以字母 us 结尾的单数主格阴性名词在属格中绝不以音节 ris 结尾,但 Venus 却变为 Veneris? 同样,当以字母 es 结尾的名词以各种属格结尾,却从未以相同的音节 ris 结尾时,为什么 Ceres 却被迫要说成 Cereris?
§1.6.15quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum alba faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi.
那么,当具有相同基本形的整体走向不同的屈折方向时,情况又是如何呢? 比如 alba 变为 Albanos 和 Albensis,volo 变为 volui 和 volavi。
nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi.
事实上,比类自身也必须承认,第一人称以字母 o 结尾的动词在过去时中会发生多样化的变形;因为 cado 变为 cecidi,spondeo 变为 spopondi,pingo 变为 pinxi,lego 变为 legi,pono 变为 posui,frango 变为 fregi,laudo 变为 laudavi。
non enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet.
因为当人类最初被创造出来时,比类并没有从天而降并赋予说话的规范,而是在人们说话之后才被发现,并在言语中注意到什么该如何变化。
itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
因此,它不依赖于理性,而是依赖于实例;它不是说话的法律,而是观察,以至于除了习惯之外,没有任何其他事物创造了比类本身。
§1.6.17inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire.
然而,某些人怀着极令人厌烦的、扭曲的细致态度固执于此,以至于他们宁愿说 audaciter 而不愿说 audacter(尽管所有雄辩家都遵循后者),说 emicavit 而不说 emicuit,说 conire 而不说 coire。
his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?
让我们允许他们说 audivisse、scivisse、tribunale 和 faciliter 吧;让他们也用 frugalis 代替 frugi,否则,frugalitas(质素)又该如何产生呢?
§1.6.18iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
同一批人还会指出 centum milia nummum 和 fidem Deum 是双重语法错误,因为它们既改变了格,又改变了数;因为我们对此一无所知,而且确实没有遵循习惯和得体,就像在极多事情中那样,对此马尔库斯·图利乌斯在《雄辩家》中,一如既往地进行了神妙的阐述。
§1.6.19sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, §1.6.20περίεργον.
但是阿古斯都也在写给盖乌斯·凯撒的信中纠正说,他宁愿说 calidum 而不是 caldum,不是因为这不符合拉丁语,而是因为这令人厌恶,并且正如他自己用一个希腊词所表示的那样,是个 περίεργον。
atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
然而,有些人认为只有这种 ὀρθοέπειαν 才是对的,我绝不排斥它。
quid enim tam necessarium quam recta locutio? immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
因为有什么能比正确的言语更必要呢? 相反,我认为只要允许,就应该坚持它,并且在很长一段时间内抵制那些试图改变它的人;但是保留那些已被废除和淘汰的词语,属于某种傲慢以及在微不足道的事情上无聊的炫耀。
§1.6.21multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia.
因为,如果有人在打招呼时不发气音且将第二个音节发为长音(因为那是 avere),并且宁愿说 calefacere 而不是我们所说的词,说 conservavisse,并且在这些词之外再加上 face 和 dice 等,那他可真是极有学问了。
recta est haec via;
这条路是正确的;谁会否定呢?
§1.6.22quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita.
但在其旁边还有一条更温和、更常走的道路。
ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt.
然而,我最感到苦恼的莫过于,受斜格的诱导,他们甚至允许自己不去寻找而是去改变基本形:例如,将原本被最伟大的作者们这样说、这样写的 ebur 和 robur,因为属格是 roboris 和 eboris,就把第二音节的字母改为 o,而 sulpur 和 guttur 在属格中却保留了字母 u;因此,iecur 和 femur 也引起了争议。
§1.6.23quod non minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
这绝不比因为存在 eboris 和 roboris,就在 sulpur 和 guttur 的属格中插入中间字母 o 显得更不随意;就像安东尼乌斯·格尼波那样,他固然承认有 robur、ebur 以及 marmur,但却希望从中派生出 robura、ebura、marmura。