§1.6.1est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus.
说话者有其遵循的规则,写作者亦然。
sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine.
言语由理性、古老、权威和习惯构成。
rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
提供理性的主要是比类(类推),有时也是语源。
vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
某种庄严以及,可以这么说,神圣性使古老的词语受到推崇。
§1.6.2auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
权威通常求诸雄辩家或历史学家;因为格律的必要性为诗人开脱,除非在两种情况中诗脚的调协毫无妨碍,而他们仍偏爱其中一种,诸如“imo de stirpe recisum”、“aëriae quo congessere palumbes”、“silice in nuda”等类;因为雄辩界最伟大人物的判断等同于理性,而对于追随伟大领袖的人来说,错误也仿佛是光荣的。
§1.6.3consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est.
然而,习惯确是说话最可靠的老师,我们显然应该像使用具有公共刻印的货币那样去使用言语。
omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.
不过,所有这些都要求敏锐的判断,尤其是比类,最先将其从希腊语直接译入拉丁语的人称之为“比例”。
§1.6.4eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet.
它的力量在于:将有疑问的事物联系到无疑问的类似事物上,以确定的事物证明不确定的事物。
quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
这是通过两种途径实现的:一是比较尤其在末尾音节上相似的事物(因此那些由单音节构成的词被认为不需要解释规则),二是通过指小词。
§1.6.5comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum: §1.6.6similia sint anus, manus.
名词中的比较要么查明词性,要么查明格变化;词性方面,如若问及“funis”是阳性还是阴性,与其相似的是“panis”;格变化方面,如若对应该说“hac domu”还是“hac domo”,以及“domuum”还是“domorum”产生疑问:相似的词则是“anus”、“manus”。
deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.
指小词仅能查明词性,且为了不脱离同一个例子,“funiculus”表明了“funis”是阳性的。
§1.6.7eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
动词中比较的原理也是相同的,因此,如果有人遵循古人,将“fervere”发成中间音节为短音,就会被发现说话有误,因为所有在直说语气中以字母e和o结尾的动词,如果它们在不定式中中间音节带有字母e,则该音节必定是长音:如“prandeo”、“pendeo”、“spondeo”对应“prandere”、“pendere”、“spondere”。
§1.6.8at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
但是,那些仅带有“o”的词,只要在不定式中以相同的字母结尾,就会变成短音:如“lego”、“dico”、“curro”对应“legere”、“dicere”、“currere”;即使在卢基里乌斯的作品中有“fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum”。
§1.6.9sed pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est.
但是,在允许对那位极博学之人表示敬意的前提下,如果他认为与“fervit”相似的是“currit”和“legit”,那么“fervo”的说法就会像“lego”和“curro”一样,这在我们听来是闻所未闻的。
sed non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.
但这并不是真正的比较;因为与“fervit”相似的是 “servit”,对于遵循这一比例的人来说,必须像说“servire”那样去说“fervire”。
§1.6.10prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum.
有时基本形也可以通过斜格被发现,正如我记忆中,我曾说服那些因我使用了“pepigi”这个动词而批评我的人;因为他们固然承认最伟大的作者曾这样说过,却否认规则允许这样做,因为基本形“paciscor”既然具有被动的性质,在过去时中就应该构成“pactus sum”。
§1.6.11nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur.
我们除了雄辩家和历史学家的权威之外,还通过比类来捍卫这一说法。
nam cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
因为当我们在《十二铜表法》中读到“ni ita pagunt”时,我们发现了与其相似的“cadunt”,由此基本形——即使由于古老而已废弃——显现为对应“cado”的“paco”,因此毫无疑问,我们说“pepigi”就像说“cecidi”一样。
§1.6.12sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet.
但我们要记住,比类的规则不能贯彻于一切事物,因为它在极多地方自相矛盾。
quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
学者们固然试图捍卫某些事物,例如,当指出“lepus”和“lupus”在基本形上虽然相似,在格和数上却有多大差异时:他们回答说它们并不等同,因为“lepus”是通性词,而“lupus”是阳性词;尽管瓦罗在阐述罗马城起源的那本书中,遵循恩尼乌斯和法比乌斯·皮克托,将“lupus”说成是阴性的(雌狼)。