§1.6.13illi autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt.
しかし、これと同じ人々は、なぜ aper が apri となり、pater が patris になるのかと問われると、前者は positum(絶対的名詞)であり、後者は ad aliquid(関係名詞)であると主張する。
praeterea quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris,
さらに、どちらもギリシア語から導かれたものであるため、彼らは、πατρός から patris が、 κάπρου から apri が生じるという法則(理路)に頼るのである。
§1.6.14κάπρου apri faciat. illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris?
しかし彼らは、女性名詞で単数主格が us という文字で終わるものは属格において決して ris という音節で終わらないはずなのに、それでも Venus が Veneris となることを、どのようにして逃れる(言い逃れる)のだろうか。 同様に、es という文字で終わる名詞が様々な属格の語尾を取るものの、やはり ris という音節で終わることは決してないのに、Ceres が Cereris と言われることを強いるのはどう説明するのか。
§1.6.15quid vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum alba faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi.
では、同じ基本形を持つ全体(名詞や動詞)が、異なる変化をたどる場合はどうだろうか。 例えば、alba が Albanos と Albensis を作り、volo が volui と volavi を作るように。
nam praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur;
実際、一人称単数が o という文字で終わる動詞が、過去時制において様々に形成されることは、比類(類推)自身も認めざるを得ないであろう。
siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi.
なぜなら、cado は cecidi となり、spondeo は spopondi となり、pingo は pinxi となり、lego は legi となり、pono は posui となり、frango は fregi となり、laudo は laudavi となるからである。
non enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet.
というのも、人間が最初に形作られたとき、比類が天から降ってきて話し方の規範を与えたのではなく、人々がすでに話した後に比類が発見され、言語において何がどのように推移するかが注目されたからである。
itaque non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
したがって、比類は理論に立脚しているのではなく実例に立脚しており、話し方の法則ではなく観察にすぎず、比類そのものを成立させたのは慣習以外の何ものでもないのである。
§1.6.17inhaerent tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire.
それにもかかわらず、極めて厄介な、ねじ曲がった細密さをもって比類に固執する人々がいる。 彼らは、すべての弁論家が別の言い方に従っているにもかかわらず、audacter よりも audaciter と言い、emicuit ではなく emicavit と言い、coire ではなく conire と言うほどである。
his permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere;
彼らには、audivisse や scivisse や tribunale や faciliter と言うことも許してやろう。
frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?
彼らにとっては、frugi ではなく frugalis も認められるべきであろう。 そうでなければ、どのようにして frugalitas という言葉が生じるというのか。
§1.6.18iidem centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum;
同じ人々は、centum milia nummum や fidem Deum という表現が、格と数の両方を変えているとして、二重の語法違反でもあると指摘する。
nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
私たちがそれを知らずにいたのだというわけだが、実際には、私たちは慣習と美的な調和に仕えていたのである。 他の多くの事柄と同様に、マルクス・トゥッリウスが『弁論家について』の中で、彼の常として、実に見事に論じている通りである。
§1.6.19sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, §1.6.20περίεργον.
しかし、アウグストゥスもまた、ガイウス・カエサルに宛てた書簡の中で、彼が caldum よりも calidum と言うことを好んだのを正している。 それは、それがラテン語ではないからではなく、鼻持ちならず、彼自身がギリシア語の単語で表現したように、 περίεργον だからである。
atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
しかし、ある人々はこの ὀρθοέπειαν のみを正しいものと考えているが、私はそれを決して排除しない。
quid enim tam necessarium quam recta locutio? immo inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum;
正しい言葉遣いほど必要なものが他にあるだろうか。 いやむしろ、許される限りはそれに固執すべきであり、言葉を変化させようとする人々に対しては長く抵抗すべきであると私は判断する。
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
しかし、廃れてしまい廃止された言葉を保持し続けるのは、ある種の奇をてらう態度であり、些細なことにおける浅はかな虚栄心にすぎない。
§1.6.21multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia.
実際、気息音を伴わずに第二音節を長音にして挨拶し(挨拶は avere であるから)、私たちが言う言葉よりも calefacere と言うことを好み、これらに face や dice やそれに類する言葉を加える者は、大層な学識人であろう。
recta est haec via;
この道は正しい。
§1.6.22quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita.
誰が否定しようか。 しかし、その傍らには、より滑らかで、より一般的な道もあるのだ。
ego tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
しかし、私は次のことほど悩まされることはない。 すなわち、斜格に導かれるあまり、彼らが自分たちで基本形を見出すのではなく、変更することさえ自分たちに許していることである。 例えば、最高の著作家たちによってそのように言われ書かれてきた ebur や robur を、属格が roboris や eboris であるからという理由で、第二音節の文字を o に変え、一方で sulpur や guttur は属格において u の文字を保持しているから(とする)。
ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt.
このため、iecur や femur も議論の的となったのである。
§1.6.23quod non minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
これは、次のようなことと同様に勝手気ままなことである。 すなわち、eboris や roboris があるからという理由で、sulpur や guttur の属格の中間音節に o の文字を挿入するようなことである。
sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
アントニウス・グニポが、robur や ebur、さらには marmur が存在することは認めながらも、これらから複数形として robura, ebura, marmura が作られるべきだと主張したように。