§1.6.1est etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus.
話し手には話し手なりの、書き手には書き手なりのルール(観察すべきこと)がある。
sermo constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine.
言語は、理性(文法的法則)、古さ、権威、慣習によって成立する。
rationem praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia.
理性を支えるのは主として比類(類推)であり、時には語源でもある。
vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
古い言葉には、ある種の威厳と、いわば神聖さが推奨(魅力を付与)している。
§1.6.2auctoritas ab oratoribus vel historicis peti solet;
権威は弁論家や歴史家から求められるのが常である。
nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
というのも、詩人たちに対しては韻律の必要性が口実となるからであるが、ただし、どちらの語を用いても詩脚の調整に何の妨げもない状況において、あえて一方を好む場合は例外である。 例えば「imo de stirpe recisum」、「aëriae quo congessere palumbes」、「silice in nuda」などの類がそうである。
cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
雄弁における最高の人々の判断は理性(規則)の代わりであり、偉大な先導者たちに従う者にとって、誤りはあたかも誉れあるものとなるからである。
§1.6.3consuetudo vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est.
しかし、慣習こそは最も確実な話し方の教師であり、公の刻印(形状)を持つ貨幣を用いるように、言葉を明確に使わなければならない。
omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.
とはいえ、これらすべてが鋭い判断を必要とし、とりわけ比類(類推)においてそうである。 比類は、ギリシア語から直接ラテン語に翻訳した人々がこれを「比例(プロポルティオー)」と呼んだ。
§1.6.4eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet.
比類の機能は次の通りである。 すなわち、不確かなことを、疑問の余地のない類似のものに関連付け、不確かなことを確かなことによって証明することである。
quod efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
これは二つの方法によってなされる。 一つは、特に語尾の音節における類似のものの比較(このため、一音節からなる語は規則(理性)を負う必要がないとされる)、もう一つは指示縮小辞によるものである。
§1.6.5comparatio in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem;
名詞における比較は、性または格変化を明らかにする。
genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis;
性について言えば、例えば「funis」が男性名詞であるか女性名詞であるかが問われる場合、それに類似する語として「panis」が挙げられる。
declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum: §1.6.6similia sint anus, manus.
格変化について言えば、例えば「hac domu」と言うべきか「hac domo」、あるいは「domuum」と言うべきか「domorum」が疑問になる場合、類似のものとして「anus」、「manus」が挙げられる。
deminutio genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.
縮小辞は性のみを明らかにし、同じ例から離れないように言えば、「funis」が男性名詞であることを「funiculus」が示している。
§1.6.7eadem in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
動詞における比較の原理も同様である。 例えば、誰かが古人に従って「fervere」の中間音節を短く発音するなら、誤った話し方をしていると見なされる。 なぜなら、直説法においてeとoの文字で終わるすべての動詞は、不定法において中間音節にeの文字を持つ場合、その音節は必ず長音となるからである。 例えば「prandeo」、「pendeo」、「spondeo」に対して「prandere」、「pendere」、「spondere」となる。
§1.6.8at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere;
しかし、「o」のみを語尾に持ち、不定法において同じ文字(e)で終わるものは、短音となる。 例えば「lego」、「dico」、「curro」に対して「legere」、「dicere」、「currere」となる。
etiamsi est apud Lucilium fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
ルキリウスの著作に「fervit aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum」とあるとしても。
§1.6.9sed pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est.
だが、きわめて博学なその人物(ルキリウス)への敬意を払いつつ言うことが許されるなら、もし彼が「fervit」に類似するものが「currit」や「legit」であると考えるならば、「fervo」は「lego」や「curro」のように言われることになり、それは我々にとって聞いたこともないことである。
sed non est haec vera comparatio;
しかし、これは真正な比較ではない。
nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.
なぜなら「fervit」に類似するのは「servit」であり、この比類に従う者にとっては、「servire」のように「fervire」と言うことが必要だからである。
§1.6.10prima quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi;
基本形が斜格から見出されることもある。 例えば、私が「pepigi」という動詞を用いたことを非難した人々を、私が説得したことを記憶している。
nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum.
彼らは、最高の著作家たちが確かにその言葉を口にしたことは認めたものの、規則はそれを許さないと否定した。 なぜなら、基本形である「paciscor」は受動の性質を持つため、過去時制において「pactus sum」を形成するはずだからである。
§1.6.11nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur.
私たちは、弁論家や歴史家の権威に加えて、比類によってもこの表現を擁護した。
nam cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
すなわち、十二表法の中に「ni ita pagunt」と読んだとき、これに類似するものとして「cadunt」を見出した。 そこから、たとえ古さのために廃れてしまっていたとしても、基本形は「cado」に対する「paco」であることが明らかになり、したがって「cecidi」のように「pepigi」と言うことに疑問の余地はなかったのである。
§1.6.12sed meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet.
しかし、比類の法則は万事において適用できるわけではないことを覚えておくべきである。 それは多くの箇所で自らと矛盾するからである。
quaedam sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum;
学識ある人々が擁護しようとする特定の事柄、例えば「lepus」と「lupus」が基本形において類似しているにもかかわらず、格や数においていかに異なっているかが指摘されたとき、彼らは、それらが同等ではないと応答する。 なぜなら「lepus」は通性名詞であり、「lupus」は男性名詞だからである。
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
もっとも、ウァッロはローマ市の起源を説くその書において、エンニウスやファビウス・ピクトルに従って、「lupus」を女性名詞(雌の狼)として述べているのであるが。