Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.4.1-1.4.10

文法学的重要性与字母及发音考察

第 11 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者阐述了文法学的必要性与重要性,并开始探讨有关字母与发音的细节问题,如缺失或多余的字母以及母音的性质等。

§1.4.1primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus.
对于已经掌握了书写与阅读能力的孩子,首要的位置属于文法教师。
nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.
无论我所说的是希腊文法教师还是拉丁文法教师,这都无无关紧要,尽管让希腊文法教师先开始更为适宜。
§1.4.2utrique eadem via est.
双方的路径是相同的。
haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
因此,这一专业领域虽然被最简要地分为两部分,即“正确说话的系统知识”与“对诗人的注释”,但其内在蕴含的东西,比它外在承诺的要多得多。
§1.4.3nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
因为书写的原理与说话结合在一起,而正确的朗读先于对诗人的注释,且批判性的评判交织在所有这些事情之中。
quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.
古时的文法学家对这种评判的使用确实如此严厉,以至于他们不仅允许自己用某种类似监察官的小棒对诗句做记号,并且将那些似乎假冒作者名字的书籍像驱逐伪装的家属一样从家系中清除,甚至还把某些作家贬低到普通行列,把另一些作家则完全从名录中除名。
§1.4.4nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt.
仅仅读过诗人也是不够的:必须彻底审视所有类型的作家,不仅是为了历史故事,也是为了词汇,因为词汇经常从作家那里获得其合法地位。
tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt.
此外,文法学若无音乐也不可能完美,因为她必须论及格律和节奏;如果她不懂天文学的原理,也无法理解诗人们,因为他们(且不论其他)在表明时间时,常常使用星座的升起和落下;她也不能对哲学一无所知,这不仅是因为在几乎所有的诗作中,都有极多出自自然科学问题最深奥精微处的段落,而且还因为希腊人中的恩培多克勒,以及拉丁人中的瓦罗与卢克莱修,他们用诗句传授了智慧的教诫。
§1.4.5eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
同样需要非同寻常的雄辩才能,以便她能对我们所指出的每一门学科进行恰当且丰富的论述。
quo minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet;
因此,那些讥讽这门技艺浅薄贫瘠的人,就更加不能被容忍了;因为除非它为未来的雄辩家忠实地奠定了基础,否则无论你在上面建造什么,都会倒塌。
necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
它对儿童是必不可少的,对老人是令人愉悦的,是独处时甜蜜的伴侣,而且在所有的研究门类中,唯独它所包含的实际劳作多于虚华的展示。
§1.4.6ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
因此,任何人都不要把文法的基本要素当作琐碎之物而加以蔑视,这并非因为将子音与母音区分开来,并将子音分为半母音与无声音是一项巨大的工程,而是因为对于那些进入这神圣殿堂深处的人来说,将会显现出许多事理的微妙之处,这些微妙之处不仅能够磨砺儿童的才华,而且能够考验最深厚的学识与科学。
§1.4.7an cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule magis quam nervorum.
难道任何人的耳朵都能检验字母的读音吗? 凭赫拉克勒斯起誓,这并不比检验乐器的琴弦更容易。
at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, §1.4.8in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur; §1.4.9an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
但至少所有的文法学家都会深入到这些细节中:我们是否缺少某些对我们而言必不可少的字母——不是在我们书写希腊语时(因为那时我们从他们那里借用了两个字母),而是我们自己特有的、在拉丁语字母中;例如在 seruus 和 uulgus 中,缺少了爱奥里斯式的双伽马字母,并且在字母 V 和 I 之间存在某种中间音;因为我们读 optimum 的方式与 opimum 不同,而在 here 中,既听不清 E 也听不清 I;或者反过来说,除了送气符号之外(如果它是必要的,它也要求一个与其相反的符号),是否还有其他字母是多余的,比如 K(它本身只是某些名字的缩写标记),以及 Q(与其在读音和外形上相似的,除了稍微偏斜于我们的字母之外,是希腊人中的 Coppa,现在仅作为数字保留),以及我们字母中的最后一个(X),我们本可以不需要它,正如我们不强求希腊字母 psi 一样?
§1.4.10atque etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos.
而且在母音本身中,观察习惯用法是否已将其中某些字母当作子音来接受,也是文法学家的职责,因为现在 iam 就像 etiam 一样被书写,而 nos 就像 luos 一样被书写。
At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
但是,作为母音结合在一起的字母,要么形成一个长音(如古人所写,他们通过将字母双写来代替长音符号),要么形成两个音节;除非有人认为,如果其中某些字母不起到子音的作用,甚至由三个母音也能组成一个音节。

词汇与语法注释

  1. 1.4.3quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici — 关系代名词 `quo` 是“连接性关系词”,指代前一句末尾的中性名词 `iudicium`(评判)。随后的 `ita ... ut` 结构引导结果从句,控制着虚拟式完成时的 `permiserint`、`redegerint` 和 `exemerint`。
  2. 1.4.4nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat — 这是一个使用虚拟式现在时的条件句(条件从句为 `ignoret`,主句为 `intelligat`),表示可能性或假设(“如果[文法学/文法学家]不懂……就无法理解……”)。省略的主语是前面提到的女性单数名词 `grammatice`(文法学)或泛指的文法学家。
  3. 1.4.6non quia magnae sit operae... sed quia... apparebit — 在“并非因为……而是因为……”的对比结构中,表示被否定原因的 `non quia` 接虚拟式(`sit`),而表示事实原因的 `sed quia` 则接直陈式将来时(`apparebit`)。此外,`magnae operae` 是性质属格。
  4. 1.4.10nisi quis putat... si non aliquae officio consonantium fungantur — `nisi` 接直陈式现在时(`putat`)表示排除性的条件(“除非有人认为”)。嵌套在其中的 `si non ... fungantur` 则使用虚拟式现在时引入一个假设条件(“如果某些字母不承担子音的作用”)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.4.1-1.4.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.4.1-1.4.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。