Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.3.1-1.3.18

辨别儿童的天赋与反对体罚

第 10 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

在本章中,作者讨论了教师应如何洞察学生记忆力与模仿等天赋标志,主张避免过度放松的同时坚决反对体罚,并提出了未来雄辩家教育的准备。

§1.3.1tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet.
当孩子被托付给自己时,精于教学的教师首先将洞察他的才能与禀性。
ingenii signum in parvis praecipuum memoria est.
在幼儿身上,才能的首要标志是记忆力。
eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere.
记忆力具有双重优点:易于领会与忠实保持。
proximum imitatio; nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
其次是模仿;因为这也属于易受教的禀性,但前提是,他要能再现所学的内容,而不是偶然模仿他人的举止、步态或任何明显变坏的缺点。
§1.3.2non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur.
如果有人凭着这种模仿的热情,只求博得他人一笑,他就不会给我带来优秀资质的希望。
nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali.
因为那真正有才华的人,首先也会是品行端正的;否则,我认为智力迟钝并不比品质败坏更坏。
probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.
然而,端正者将与那慵懒无为者有天壤之别。
§1.3.3hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret.
我的这个学生将毫无困难地接受所教的内容,甚至还会提出一些疑问,但他宁可跟随,而不是争先。
illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
那种所谓早熟的才华,绝不会轻易结出果实。
§1.3.4hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt.
正是这些人,他们能轻松完成小事,并在胆大妄为的驱使下,立刻展现出自己所能做的一切。
possunt autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt.
然而,他们所能做到的,仅限于近在眼前的事;他们连篇累牍,面无惧色、毫无顾忌地吐露言辞。
non multum praestant sed cito.
他们成就不多,只是快捷。
§1.3.5non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
其下并无真实的力量,也不依赖于深扎的根基;正如播撒在表土上的种子发芽更快,而模仿麦穗的小草,带着空瘪的麦芒,在收割前便已枯黄。
placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.
这些在与年龄相比时令人愉悦;随后进步便停滞,赞叹随之减少。
§1.3.6haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus.
教师在注意到这些情况后,应当继而观察应当用什么方式来对待学习者的心灵。
sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur.
有些人若不督促就会松懈,有些人则对命令感到愤怒。
quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.
恐惧克制了某些人,却削弱了另一些人;持续的劳作使一些人疲惫不堪,而对另一些人,突发的冲劲更有成效。
§1.3.7mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat.
愿给我这样一个孩子:赞扬能激发他,荣誉能取悦他,失败时他会哭泣。
hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.
这样的人应当用竞争心来培养,斥责会刺痛他,荣誉会唤醒他,在这样的人身上我绝不担心懒惰。
§1.3.8danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat.
然而,必须给所有人以某种放松;不仅因为没有任何事物能够承受持续不绝的劳作,而且即使是那些缺乏感觉和灵魂的事物,为了能保持其力量,也会通过交替的休息而得以松弛;更是因为学习的热忱取决于无法被强迫的意愿。
§1.3.9itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.
因此,恢复力气、精神焕新的他们,在学习时会投入更多的力量和更敏锐的精神,而这种精神通常是排斥强迫的。
§1.3.10nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.
孩子们玩耍也不会冒犯我,这也是活跃的迹象;我无法指望一个总是忧郁和沮丧的孩子在学业上会有振作的心态,因为他在这个对那些年龄段而言最自然的冲动中也显得无精打采。
§1.3.11modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae.
然而,放松应当适度,免得因不给放松而使他们产生对学业的厌恶,或因过度放松而养成闲散的习惯。
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
也有一些游戏对于磨砺孩子的才华并非无益,比如当他们轮流提出各类小问题进行竞争时。
§1.3.12mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit.
品性在玩耍中也表现得更为单纯;只要不认为有任何年龄软弱到不能立刻学习什么是对与错,那么,当心灵不懂得伪装、最容易顺从教导者时,正是最应该加以塑造的时候。
frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.
因为那些硬化成恶习的东西,你折断它要比纠正它更快。
§1.3.13protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum: " adeo in teneris consuescere multum est.
因此,应当立刻告诫孩子,免得他带着贪婪、不端或放纵去做任何事;并且必须时刻牢记维吉尔的那句名言: "在幼嫩的年纪养成习惯是如此重要。
" Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim.
"然而,惩打学习者,尽管这是一项公认的惯例,且克律西波斯也不反对,但我绝不赞同。
primum, quia deforme atque servile est et certe, §1.3.14(quod convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
首先,因为这是丑恶且奴役性的,而且确实,(如果改变年龄,这便适用)这是一种侵害;其次,如果有人心思如此卑劣,以至于不能通过斥责来纠正,他即使面对鞭打也会像那些最坏的奴隶一样变得麻木;最后,因为如果有一位勤勉的学业督促者在旁,甚至根本不需要这种惩罚。
§1.3.15nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur.
如今,在很大程度上由于启蒙仆役的疏忽,纠正似乎是以这样一种方式进行的:孩子们不是被强迫去做正确的事,而是因没有做正确的事而受罚。
denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?
总之,当你用鞭打强迫一个小孩子时,对于一个无法对其使用这种恐惧、且必须学习更重大事务的青年,你又该怎么办呢?
§1.3.16adde, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
此外还要加上:被鞭打的人往往由于痛苦或恐惧,发生许多难以启齿、且很快会令人羞愧的事情;这种羞耻感会摧毁并使人心灰意冷,乃至教人逃避和厌恶光明本身。
§1.3.17iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus.
而如果在选择监护人或教师的品行时缺乏关照,我实在羞于说出,那些无耻之徒会利用这种鞭打的权利做出何等下流的勾当,以及这些可怜孩子的恐惧有时也会给其他不轨之徒提供何种可乘之机。
non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur.
我不会在这一部分逗留;这已被过于清楚地理解了。
quare hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.
因此,说出这句话就足够了:对脆弱且易受侵害的年龄,任何人都不得拥有过分的特权。
§1.3.18nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
现在,我将开始阐述,那为了能成为雄辩家而接受如此塑造的人,应当接受哪些学术的培养,以及在每个年龄阶段应当开始学习什么。

词汇与语法注释

  1. 1.3.1docendi peritus — docendi 是动名词属格,修饰并限制形容词 peritus(精通……的)。
  2. 1.3.2tardi esse ingenii quam mali — tardi... ingenii 与 mali [sc. ingenii] 作为性质属格,与系动词 esse 连用。
  3. 1.3.12frangas enim citius quam corrigas — frangas 与 corrigas 是针对不特定第二人称(“人们会……”)的虚拟式现在时,表示潜在可能性或假设条件。
  4. 1.3.13Caedi vero discentes... minime velim — 宾格加不定式结构 Caedi... discentes 作为主句动词 velim(表示愿望/可能的虚拟式)的直接宾语。
  5. 1.3.16qui pudor — 关系代词 qui 指代前句,特别是“羞耻”这一概念(verecundiae),并与名词 pudor 同位结合(关系联结),引出下一个主句。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.3.1-1.3.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.3.1-1.3.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。