§1.2.20mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae.
我且不谈友谊,这些友谊由于染上了某种神圣的契约感,能极其牢固地维持到老年。
neque enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari.
因为皈依于相同的秘仪,并不比皈依于相同的学问更为神圣。
sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
如果一个人把自己从不仅对人类、甚至对无声的动物都是天然的聚会中孤立出来,他将在哪里学习那所谓的“共同感觉”(常识)呢?
§1.2.21adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis.
此外,在家里他只能学习教导给他自己的东西,而在学校里他还可以学习教导给别人的东西。
audiet multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, §1.2.22turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores.
他每天都会听到许多事被肯定,许多事被纠正;某人因懈怠受到训斥对他是有益的,某人因勤勉受到赞扬对他是有益的,竞争心会因赞扬而被激发,他会认为屈服于同辈是可耻的,超过年长者(或前辈)是光荣的。
accendunt omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
这一切都点燃了心灵,尽管名誉欲本身是一种缺点,但它却常常是美德(优秀品质)的源泉。
§1.2.23non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur.
我知道我的老师们保留着一个并非无益的习惯:当他们把孩子们分成班级时,他们会根据才华的优劣来安排发言(辩论)的顺序;因此,每个人根据自己在进步上显现出的优胜程度,在更高的席位(顺序)上进行演练演讲。
§1.2.24huius rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum.
对此会给出评判;这在我们看来是巨大的胜利标志,而领衔全班则是最光荣不过的事。
nec de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem.
这并不是一劳永逸决定的;第三十天会重新给失败者竞争的机会。
ita nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.
这样,领先者不会因成功而放松努力,而失败者的痛苦也会激发他去消除耻辱。
§1.2.25id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
依我个人的推测所能得出的结论,我敢断言,这比起教师的勉励、启蒙仆役的看管、父母的期盼,为我们学习雄辩术提供了更猛烈的火炬(激发了更强烈的热情)。
§1.2.26sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
但是,正如竞争能够培育学问中更牢固的进步,对于初学者和还很稚嫩的孩子来说,模仿同伴比模仿老师更令人愉快,正因为这更容易。
vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt.
因为处于启蒙阶段的孩子们几乎不敢让自己抱有去效法他们认为达到顶峰的雄辩术的希望;他们宁可抓住最近的东西,就像攀附在树木上的葡萄藤,通过先抓住较低的枝条,最终攀登到树冠一样。
§1.2.27quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
这是如此真实,以至于教师本人的职责也是如此——只要他把实用的东西看得比虚荣更重要——当他面对仍然粗糙的才华时,不要立刻让学习者的软弱承受重负,而是要调节自己的力量,降低到听者的理解水平。
§1.2.28nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
因为正如窄口的小瓶子会排斥泼洒在其上的过量液体,但通过逐渐流入甚至滴入的点滴而被装满,同样,我们也必须看清孩子们的精神能吸收多少。
nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.
因为超出理解能力的大道理,是无法进入那些仿佛还没有足够敞开以进行领悟的心灵的。
§1.2.29utile igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis.
因此,拥有一些你起初想要模仿、随后想要超越的人是有益的。
ita paulatim et superiorum spes erit.
这样,渐渐地,也会产生超越更优秀者的希望。
his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
在此我还补充一点:教师们自己在一对一教学时,在演讲中也无法凝聚起像在众多听众聚集的喧嚣中受到激发时那样充沛的智力和激情。
§1.2.30maxima enim pars eloquentiae constat animo.
因为雄辩术的最大部分取决于心灵。
hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est.
心灵必须受到感动,必须构想出事物的意象,并在某种程度上转化为我们所谈论之物的本质。
is porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet.
此外,心灵越是高贵和高亢,就越是被仿佛更大的风琴(或媒介)所激荡;因此,它因赞扬而成长,因冲力而壮大,并乐于成就伟大的事业。
§1.2.31est quaedam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli.
将历经如此艰辛而获得的雄辩力量贬低给单一的听众,有一种无言的抗拒:人们会为超出普通谈话界限的高亢而感到羞耻。
et sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.
事实上,如果有人在脑海中想象,在只有一个听众的情况下,演练演讲者的姿态,或辩护者的声音、步伐、发音,乃至那精神和身体的剧烈运动、汗水(姑且不论其他),以及疲惫:这难道不会显得像是在经受某种疯狂吗? 如果我们只和单独的个人说话,雄辩术就不会存在于人类事务之中。