§1.2.9verum in studiis magis vacabit unus uni.
但是,有人会说,在学习中一个教师能为单个学生腾出更多的时间。
ante omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur.
首先,没有任何东西阻碍那个所谓的“一个教师” 也陪伴在学校接受教育的孩子身边。
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
但是,即使这两者无法结合,我仍然宁愿选择那极其高贵的集会的光芒,而不是黑暗与孤独。
nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
因为凡是优秀的教师都喜爱众多的听众,并认为自己配得上更大的舞台。
§1.2.10at fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
然而,平庸的教师大多因自知能力不足,而不介意依附于个别学生,并在某种程度上履行启蒙仆役的职责。
§1.2.11sed praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.
但是,假定某人凭借影响力、金钱或友谊,有幸在家里拥有一位博学无比、无可比拟的教师:然而,难道那个人会把一整天的时间都花在一个学生身上吗? 或者,学习者的注意力难道能如此持久,以至于不会像眼睛因持续凝视而疲劳那样感到疲倦吗? 特别是考虑到,学习本身需要多得多的独自钻研的时间。
§1.2.12neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
因为当学生在写作、默背、思考时,教师并不守在身边,而且对于做这些事情的人来说,任何人的干预都是一种障碍。
lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget.
阅读也不是全部、或在任何时候都需要有人在旁领读或诠释。
quando enim tot auctorum notitia contingeret? modicum ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.
否则,何时才能获得如此多作家的知识呢? 因此,用以安排一整天工作的时间是有限的,所以,即使是那些需要传授给每个人的内容,也可以依次传递给多个人。
§1.2.13pleraque vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.
而大部分的事物都具有这样一种特征:它们能通过同一个声音同时传达给所有人。 我且不说修辞学家的专题讲解和演练演讲,在这些活动中,无论有多少人参与,每个人都将获得其全部内容。
§1.2.14non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur.
因为教师的声音并不像晚餐那样,人数多了就不够分,而是像太阳一样,给所有人施予同等的阳光与热量。
grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.
语法学家如果论述说话的规则、解答疑难、解说历史、讲授诗歌,听他讲课的人有多少,学会这些知识的人就有多少。
§1.2.15at enim emendationi praelectionique numerus obstat.
但是有人会说,人数对于纠错和领读是一种障碍。
sit incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis.
就算这是个缺点吧(因为世上哪有什么十全十美的事呢? ),我们很快就会拿它与诸多好处进行对比。
nec ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur.
然而,我也不希望把孩子送到一个他会被忽视的地方去。
sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.
但是,一位优秀的教师也不会用超出自己所能承受的庞大数量来增加自己的负担;并且,首先必须特别注意,要使他无论如何都成为我们亲密的朋友,使他在教学中不只是着眼于责任,而是着眼于关爱。
§1.2.16ita nunquam erimus in turba.
这样,我们绝不会被淹没在人群中。
nec sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit.
而且,任何稍微受过文化熏陶的人,一旦看出了某个学生的勤奋与才华,绝不会不为了自己的荣誉而对他给以格外的呵护。
et ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae.
即使应当避开大型学校(但如果人们是因某人名副其实而聚集到他那里的,我连这一点也不同意),但这并不等同于应当完全避开学校。
aliud est enim vitare eas, aliud eligere.
因为避开它们是一回事,选择它们是另一回事。
§1.2.17et si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
既然我们已经驳斥了那些反对意见,现在就让我们阐明我们自己所遵循的原则吧。
§1.2.18ante omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere.
首先,未来的雄辩家既然必须生活在极度喧嚣之中,生活在国家政治的瞩目焦点下,就应当从小习惯于不畏惧人群,也不在那种孤寂且仿佛处于阴影中的生活里变得面色苍白。
excitanda mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.
心灵必须时常受到激发和提升。 因为在那种隐秘的环境中,心灵要么会变得委靡,并在阴暗处滋生出某种霉斑,要么相反,会因空虚的自信而自我膨胀;因为一个不将自己与任何人相比的人,必然会对自己估计过高。
§1.2.19deinde cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
接着,当要把学识展现出来时,他在阳光下会感到目眩,并对所有新事物感到无所适从,就像一个独自学习了必须在众人之中施展之本领的人一样。