Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.2.1-1.2.8

家庭教育与学校教育之辨及对道德败坏论的反驳

第 7 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

探讨了当孩子达到正式学习年龄时,是在家接受私人教育还是去学校接受集体教育更有益的争论,并反驳了学校会败坏孩子道德的担忧。

§1.2.1sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat.
但是,现在让我们的小孩逐渐长大,离开母亲的怀抱,开始认真地学习吧。
hoc igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
因此,最应该在这一章节探讨的问题是:将学生留在家里、禁锢在私人围墙之内更有益,还是将他送往学校的群体之中,交由所谓的公立教师更有益。
§1.2.2quod quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse.
确实,我看到这不仅得到了那些创立了最辉煌城邦习俗的人们赞同,也得到了最卓越作家们的认可。
non est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant.
然而,不应隐瞒的是,也有一些人凭着某种私人的信念,反对这种几乎是公认的习俗。
hi duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
他们似乎主要遵循两个理由:一是通过避开最容易陷入恶德的那个年龄段的人群,从而更好地保障道德,但愿“可耻行为的起因经常由此产生”只是虚假的传言;二是,无论那未来的教师是谁,他将自己的时间倾注在一个人身上,似乎比将相同的时间分配给多人要更为慷慨。
§1.2.3prior causa prorsus gravis.
前者的理由确实非常重要。
nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur.
因为如果可以确定学校确实有益于学问,却有害于道德,那么在我看来,选择高尚地生活,要比选择最优秀地辩论更为可取。
sed mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt.
但在我看来,这两者是结合在一起且不可分割的。
neque enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo.
因为我认为,如果一个人不是善人,他就不能成为雄辩家,即使能够成为,我也不希望他成为。
de hac re igitur prius.
因此,我们先讨论这件事。
§1.2.4corrumpi mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis.
人们认为学校会败坏道德;因为确实有时会被败坏,但在家里也是如此,凭赫拉克勒斯起誓,关于这方面(家里道德败坏)的例子,与在两处都极圣洁地保持清誉的例子一样多。
natura cuiusque totum curaque distat.
每个人的天性和教育配虑决定了一切。
da mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint.
假设有一个极易向恶的心灵,假设在幼年时期对塑造和守护羞耻心有所懈怠:那么私人环境也将为罪行提供不亚于学校的便利机会。
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
因为那位家教本身也可能是个可耻之徒,而且在坏奴隶之间相处的安全性,并不比在缺乏端庄的自由民子弟之间相处更高。
§1.2.5at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
但是,如果孩子自身的天性是好的,如果父母的怠慢没有到盲目和麻木的地步,那么他们不仅可以选择最圣洁的教师(这是明智者最首要的配虑),选择最严厉的规律,而且同样可以在儿子的身边安置一位庄重的友人或忠实的解放自由民,其长期的陪伴甚至能让那些曾经令人担忧的人变得更好。
§1.2.6facile erat huius metus remedium.
这种担忧的解决方法本是容易的。
utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus.
但愿我们自己没有毁掉我们孩子的道德!
infantiam statim deliciis solvimus.
我们一让婴儿出生,就立刻用奢靡使他松懈。
mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit.
那种我们称之为“纵容”的柔顺教育,折断了心灵和身体的所有筋骨。
quid non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? nondum prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit.
在紫色衣物中爬行的人,长大后有什么是不会奢求的呢? 他还不能发出最初的词语,却已经懂得辨认绯红,已经要求贝紫。
ante palatum eorum quam os instituimus.
我们在训练他们的嘴巴之前,先训练了他们的胃口。
§1.2.7in lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent.
他们在轿椅中长大;如果碰到了地面,就悬在两侧扶持他们的人的手上。
gaudemus, si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus.
如果他们说了什么放肆的话,我们便感到高兴:甚至连亚历山大式的奢靡都不容许的言语,我们却用笑声和吻去迎接。
nec mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.
这并不奇怪:是我们教他们的,他们是从我们这里听来的。
§1.2.8nostras amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur.
他们看到我们的情人、我们的男宠,所有的宴会都回响着淫秽的歌声,目之所及皆是难以启齿的丑态。
fit ex his consuetudo, inde natura.
由此形成习惯,进而化为天性。
discunt haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
可怜的孩子们在知道这些是恶德之前就学会了它们;因此,自堕而放荡的他们,并不是从学校里接受了那些坏事,而是把坏事带进了学校。

词汇与语法注释

  1. 1.2.1incipiat — 现在时虚拟语气第三人称单数,表示劝告或应当(“让孩子开始……”)。主语是 puer。
  2. 1.2.2utinam falso iactaretur — utinam 伴随未完成过去时直陈语气(iactaretur),表示与现在事实相反的无法实现的愿望(“但愿……是虚假的传言”)。
  3. 1.2.4da mentem — da 是 do(给予)的单数命令式,在此作为假设(“假设……”、“赋予……”),用以代替条件从句。
  4. 1.2.4non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint — secreta 作为中性复数名词性使用,意为“私密的环境”或“私人教育”。praebuerint 是完成时虚拟语气(或将来完成时直陈语气),表示潜在可能性(“也将提供不亚于……的机会”)。
  5. 1.2.6ante palatum eorum quam os instituimus — ante... quam...(在……之前)在此处被分离(tmesis)使用。这里强调了在训练他们的“嘴巴”(发音/语言能力)之前先训练了他们的“口盖”(美食/味觉)的对比。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.2.1-1.2.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.2.1-1.2.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。