§1.1.25obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur.
这阻碍了孩子们对字母的认识,因为他们只是一味顺着先前的记忆,而不立刻把心思放在字形笔画上。
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
这就是教师们之所以如此做的原因:甚至当字母似乎已经按照最初习惯书写的顺序列牢牢印在孩子们的脑海中时,他们也会再次颠倒顺序,并通过各种调换来打乱它们,直到受教者能通过外形而不是顺序来认识字母。
quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur.
因此,最好是像对待人一样,同时向他们传授字母的外形特征和名字。
§1.1.26sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit.
但是,在字母阶段构成阻碍的事,在音节阶段则不会有害。
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre; vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
然而,我并不排斥提供象牙制的字母形状来作为游戏,这是为了激发幼儿的学习兴趣而发明的;或者如果能发现其他任何让该年龄段更乐在其中的东西,只要抚摸、注视和叫出名字是令人愉快的即可。
§1.1.27cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus.
但是,当他已经开始模仿笔画时,将字母尽可能完美地雕刻在木板上,以便笔尖能顺着那些犹如沟壑般的笔迹游走,这也并非无益。
nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
因为他既不会像在蜡板上那样写错(因为他将被两侧的边缘限制住,无法超出规定的范围),而且通过更快、更频繁地遵循确定痕迹,他可以使手指关节变得有力,也无需别人把手叠在他手上牵引他写字。
§1.1.28non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi.
笔迹美观且书写迅速的培养,虽然通常被体面的人们所忽视,但绝非无关紧要之事。
nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret;
因为在学习中,书写本身是最重要的,而且只有通过它才能准备好那种依靠深根的真正进步,过于缓慢的笔尖会延缓思考,而粗糙和混乱的字迹则缺乏可读性;由此便产生了口授那些需要誊抄之物的另一重劳苦。
unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor. §1.1.29quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
因此,无论何时何地,尤其是在隐秘和亲近的书信中,哪怕连这一点也没有忽略,都将令人感到欣喜。
§1.1.30syllabis nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.
对于音节而言没有任何捷径;必须全部彻底学完,而不能像通常发生的那样,把其中最难的部分推迟,以至于在书写名字时暴露缺陷。
§1.1.31quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
甚至,绝不能草率地相信最初的记忆;反复复习并长期灌输将会更有益处,在朗读时也同样不要急于连贯或加速,除非字母之间无阻碍且不容置疑的结合能够毫不迟疑地(至少无需思考)自然呈现。
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
到那时,再让他开始用音节本身来拼合单词,并用这些音节来连贯表达。
§1.1.32incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur.
令人难以置信的是,仓促给朗读增添了多少拖延。
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
因为由此便会给那些不自量力的人带来犹豫、中断和重复,接着,一旦他们犯了错,甚至会对那些已经掌握的东西也产生怀疑。
§1.1.33certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
因此,朗读首先应当是准确的,然后是连贯的,并在很长一段时间里保持较慢的速度,直到通过练习获得无误的速度。
§1.1.34nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur.
因为向右前瞻(这是所有人都会指导的)并预先看出,不仅是理性的要求,也是实践的积累;因为当注视后续内容时,必须说出前面的内容,而且最难的是,必须分散精神的注意力,以便用声音做一件事,用眼睛做另一件事。
illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.
当孩子开始书写名字(照惯例)时,注意不把这种劳动浪费在平庸和偶然遇见的词汇上,这也将不会令人后悔。
§1.1.35protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam.
因为他可以在做别的事的同时,立刻学会希腊人称为“词汇”的更隐秘语言的解释,并在最初的启蒙阶段掌握以后需要专门时间来学习的内容。
et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
既然我们还在停留于细微之事,我也希望那些作为书写范本而提出的诗句,不包含虚浮空洞的格言,而是能警示某些高尚之理。
§1.1.36prosequitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet.
这种记忆会伴随到老年,并且在未开化的心灵中留下印记,甚至对品行大有裨益。
etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
在游戏期间,也可以背诵杰出人物的名言,以及特别从诗人中选出的篇段(因为关于诗人的知识对小孩子来说更令人愉快)。
nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.
因为,正如我将在适当的地方谈到的,记忆对雄辩家来说是极其必要的,它主要通过练习得到巩固和滋养,并且在我们现在谈论的这些年龄段,他们自身还无法产生任何东西,记忆几乎是唯一可以通过教师的照料来加以辅助的东西。
§1.1.37non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant; χαλινοί Graece vocantur.
为了使发音更加完美,说话更加清晰,要求这个年龄的孩子们尽可能快地读出某些故意制造困难的名字和诗句,这些名字和诗句是由多个且拼读极不协调的音节链结起来、犹如崎岖不平的道路一般;它们在希腊语中被称为“chalinoi”。
res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.
说起来虽然是一件微不足道的小事,但是如果忽略了它,许多言语上的缺陷,除非在最初的几年里得以根除,否则在未来就会固化为无法纠正的顽疾。