§1.12.1quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
人们经常会问,即使这些内容必须学习,是否仍能同时传授并掌握所有这些内容。
negant enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oporteat.
因为有些人予以否定,理由是精神会被如此多朝向不同方向的学科所搞乱和疲惫,对于这些学科,无论是智力、身体,还是时间本身都不够用,而且即使更强壮的年龄能最大限度地承受这一点,也不应当给孩童时期的岁月增加负担。
§1.12.2sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
但他们没有充分认识到人类心智本性的力量有多么巨大;它是如此敏捷和迅速,可以说是向着每一个方向看去,以至于它甚至不能只做一件事,而是将自己的力量倾注在多件事情上,不仅是在同一天,甚至是在同一瞬间。
§1.12.3an vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat, et haec pariter omnia?
难道琴师不是同时兼顾记忆、歌唱的声音以及极多的转折,而在其间,他们的右手拂过一些弦,左手拉扯、按住、释放另一些弦,甚至连脚也不闲着,遵守着固定的节拍法则,且所有这些都是同时进行的吗?
§1.12.4quid? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare.
更何况,当我们被突然演说的必要性所迫时,难道不是一边说出一些话,一边预想另一些话,同时还要兼顾论点的构思、词汇的选择、结构、手势、朗诵、表情和动作吗? 如果这些如此不同的事情仿佛在一次努力中同时准备好,为什么我们不把时间分配给多种学业呢? 尤其是因为多样性本身能使心灵爽快并得到恢复,相反,在单一的工作中坚持下去要困难得多。
ideo et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.
因此,写作通过阅读得到休息,而阅读本身的枯燥也通过轮换得到缓解。
§1.12.5quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus.
无论我们做了多少事情,对于我们开始做的事情,我们在某种程度上仍然是新鲜的。
quis non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
如果整天只忍受任何一门技术的一个老师,谁不会变得迟钝呢? 人会通过改变得到恢复,就像在食物中一样,胃因其多样性而得到恢复,并通过更多的种类、更少的厌恶而获得营养。
§1.12.6aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi.
或者让那些人告诉我,还有什么其他的学习方法。
grammatico soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
难道我们要只服侍文法家,然后只服侍几何学家,在此期间丢开我们学过的东西吗? 接着转到音乐家那里,让以前学过的东西忘掉吗? 而当我们学习拉丁文学时,难道不回顾希腊文学,并且,为了彻底结束,除了最新的事情之外什么都不做吗?
§1.12.7cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? quarum nos una res quaelibet nihil intermittentes fatigaret.
为什么我们不对农民提出同样的建议,让他们不要同时耕作田地、葡萄园、奥リーブ树和果园,不要把注意力放在草地、家畜、花园、蜂箱和鸟类上? 为什么我们自己每天要给法庭事务一些时间,给朋友的愿望一些时间,给家庭账目一些时间,给身体护理一些时间,给娱乐不少时间? 其中任何一件事如果我们不加中断地做下去,都会使我们疲惫。
adeo facilius est multa facere quam diu.
因此,做许多事情比长久做一件事要容易得多。
§1.12.8illud quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur.
孩童会更困难地忍受学业的劳苦,这种担心是完全没有必要的,因为没有任何一个年龄比这更不容易疲劳。
mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.
这或许令人惊奇,但通过经验你就会发现。
§1.12.9nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt.
因为在智力变硬之前,它们更易于教导。
id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat.
这甚至可以通过以下论据显明:在他们能够正确形成词汇后的两年内,尽管没有人督促,他们几乎能说所有的事物;而对于我们新买来的奴隶,拉丁语要抗拒多少年啊!
magis scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant.
如果你开始教导一个已经成年的人识字,你就会更清楚地知道,那些在各自的技艺中做得最好的人被称为“幼年学习者”,并不是没有原因的。