Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.11.12-1.11.19

喜剧演员的情感表达指导与通过体育培养优雅体态

第 34 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

讨论了喜剧演员关于情感表达与叙述方式的教学方法,以及体育锻炼对未来雄辩家身势的积极影响,强调了在童年时期培养身体优雅感的重要性。

§1.11.12debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
喜剧演员还应当教授如何叙述、应当以何种威信进行劝说、愤怒应当以何种激昂升起、以及何种声音的转折适合于哀怜。
quod ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est, actionibus similes.
如果他从喜剧中挑选出特定的、且最适合这一目的(即类似于法庭辩论)的片段,这一教学将会取得最好的效果。
§1.11.13iidem autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.
而且,这些相同的片段不仅对练习朗诵极有帮助,对于提高雄辩才能也最为适用。
§1.11.14et haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.
而这些做法,是在年幼尚不能接受更重大的任务时进行的;但是,当需要阅读演说词、且他已经能感受到其中的优点时,那时应有一位认真且有经验的人来协助我,他不仅要规范阅读,还要强迫他背诵其中选出的片段,并站立着、清晰地、按照应当表演的方式将它们说出来,以便他能立刻锻炼朗诵、声音和记忆力。
§1.11.15ne illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt.
我认为那些也花了一点时间进行体育锻炼的人是不应受到谴责的。
non de his loquor, quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim); §1.11.16sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
我所说的不是那些把生命的一部分消磨在油中、一部分消磨在酒中,并因保养身体而压抑了心灵的人(因为我希望这些人离我们所培养的男孩越远越好);而是那些塑造身势和动作的人也用同样的名字,以便使双臂端正,使双手不致显得无教养和粗野,不致出现不雅的站姿,在迈步时不致显得笨拙,头和眼睛也不致与身体的其他倾斜方向相违背。
§1.11.17nam neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
因为谁也不会否认这些属于朗诵的一部分,也不会把朗诵本身与雄辩家割裂开来;而且确实,学习应当做的事情并不值得羞愧,尤其是当这门“手势术”(正如其名字本身所表明的那样,是身势的规则)既起源于那些英雄时代,又得到了希腊最杰出的人物甚至苏格拉底本人的赞许,还被柏拉图列入公民美德的一部分,并且克律西波斯在关于儿童教育的教诲中也未曾将其遗漏。
§1.11.18nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus.
因为我们听说,斯巴达人甚至在训练中包含某种舞蹈,认为这在战争中也是有用的。
neque id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
这对古罗马人来说也并非不光彩;其证据就是以祭司的名义和宗教仪式延续至今的舞蹈,以及西塞罗《论雄辩家》第三卷中克拉苏的那些话,在其中他指示雄辩家应当使用强健且阳刚的躯干倾斜,这不应来自舞台和演员,而应来自武器或者来自体育训练;这一训练的应用一直无受谴责地传到了我们的时代。
§1.11.19A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu.
然而,在我的教育中,它既不会在孩童时期之外被保留,也不会在孩童时期本身持续太久。
neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
因为我并不希望雄辩家的身势被塑造得像舞蹈一样,而是希望这种童年时期的训练能留下一些底蕴,由此,即使我们并没有刻意追求,那传授给学习者的优雅也会悄悄地跟随着我们。

词汇与语法注释

  1. §1.11.12narrandum — 无人称动形容词(未来被动分词),省略了系动词(`sit`),构成间接疑问从句。应理解为 `quomodo narrandum [sit]`(应当如何叙述)。
  2. §1.11.14et haec — 省略了主动词(例如 `erunt` 或 `facienda sunt`)。应补足理解为“而这些事情[应当如此/应当进行]”,接下来的 `dum` 从句限制了该适用期限。
  3. §1.11.17cum praesertim — 伴随虚拟语气(`orta sit` 等),表示原因(“尤其是因为/既然”)。它引导的从句解释了学习手势术在历史和思想上的合理背景。
  4. §1.11.19non id agentes — 现在分词 `agentes` 与主语 `nos`(语境中指学习者或说话者)一致,并以 `id`(优雅地行动这件事)为宾语,表示让步或伴随状况的分词短语:“即使我们并不是刻意去这样做。”

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.11.12-1.11.19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.11.12-1.11.19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。