§1.11.1dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat.
也应给予喜剧演员一些时间,但这仅限于未来的雄辩家需要掌握朗诵技术和知识的范围。
non enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
因为我不希望我们为此目的而培养的男孩,因女性化声音的纤细而变得软弱,或者像老人那样颤抖。
§1.11.2nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum; quae neque oratori sunt necessaria et mentem, praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt.
他既不应模仿醉酒的恶态,也不应染上奴隶般的卑屈,更不应学习恋爱、贪婪或恐惧的情感;这些东西对雄辩家来说并非必需,而且会污染心灵,特别是在心灵还温柔且未开化的童年时期。
§1.11.3nam frequens imitatio transit in mores.
因为频繁的模仿会转化为习惯。
ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est.
甚至并非所有的身势和动作都应向喜剧演员学习。
quanquam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius.
因为虽然雄辩家应该在一定程度上展现这两者,但却必须与舞台演员大不相同,在表情、手势或走动上都不可过度。
nam si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse videatur.
因为如果在说话者的这些动作中有什么艺术,那么首要的艺术就是使之看起来不像是艺术。
§1.11.4quod est igitur huius doctoris officium? in primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur.
那么,这位教师的职责是什么呢? 首先,要纠正发音上的任何缺陷,使言辞清晰,使每个字母都用其固有的声音念出来。
quarundam enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
因为我们对某些字母的发音,要么因过于纤细而苦恼,要么因过于浑厚而苦恼,对某些本应清脆的字母发得不够清晰,而用其他虽然相似但似乎更迟钝的字母来代替。
§1.11.5quippe et Rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur.
例如,德摩斯梯尼也曾为其困扰的字母R,会被L所代替(这两个字母的效力在我们的语言中也存在);当c以及同样的g发音不充分时,它们就会被软化为t和d。
§1.11.6ne illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
这位教师甚至不能容忍关于字母s的那些做作的发音,也不会允许言辞在喉咙中被听到,或在口腔的空虚中共鸣,更不允许(这最不符合纯洁的言语)声音的自然本色被某种过于浑厚的音色所掩盖,希腊人称之为“katapeplasmenon”。
§1.11.7sic appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
笛子的演奏即以此命名,当那些使其清脆的音孔被堵住时,它们便通过直接的出口发出更沉闷的气流。
§1.11.8curabit etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
他还将注意不使末尾的音节脱落,使言语自相协调,每当需要高声呼喊时,那应当是肋部的发力而非头部的发力,使身势适应声音,表情适应身势。
§1.11.9observandum erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix.
还必须注意使说话者的面部端正,不使嘴唇歪斜,不使过度的张口扯裂嘴唇,不使面部仰起,不使眼睛向下看地,也不使颈部向任何一方倾斜。
nam frons pluribus generibus peccat.
因为额头会犯下多种错误。
§1.11.10vidi multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
我见过许多人,他们的眉毛随着每一次发声的发力而抬起,另一些人的眉毛紧锁,还有一些人的眉毛甚至左右不对称,其中一只眉毛向上挑向头顶,另一只眉毛几乎要把眼睛本身压下去。
§1.11.11infinitum autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet.
然而,正如我们稍后将要谈到的,在这些事情中也有无限的重要性;而任何不合适的事物都不能令人愉悦。