Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.10.24-1.10.36

音乐的实践效用与几何学在弁论中的作用

第 31 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良结合历史和神话实例,论证了音乐在调节声音与肢体动作以打动听众情感方面的实用价值。随后,他引入了几何学,指出这门学科在培养幼儿、解决法庭诉讼中的计算及边界测绘争端中具有不可或缺的作用。

§1.10.24namque et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
因为[音乐]通过声音和调律,高昂地歌唱雄壮之事,甜美地歌唱愉悦之事,温和地歌唱克制之事,并在其整门艺术中与所说之物的特殊情感相契合。
§1.10.25atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.
然而,在演说中,声音的扬抑与转折也同样关乎动摇听众的情感;我们通过某种词语安置与声音的调整(姑且使用同一个词)来寻求法官的激昂,通过另一种调整来寻求其怜悯;因为我们甚至能感觉到,那无法表达言语的乐器,也能将人们的心灵带入截然不同的状态。
§1.10.26Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest; in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus.
身体的适度且大方的动作,即所谓的“优雅节奏”,也是必需的,且无法从他处寻求;演说动作中不小的一部分正基于此,关于这一问题我们已留有专门的章节。
§1.10.27age, non habebit imprimis curam vocis orator? quid tam musices proprium? sed ne haec quidem praesumenda pars est.
来吧,雄辩家难道不应当首先注重声音吗? 有什么比声音更属于音乐呢? 但即使是这部分,也不应在此处先期探讨。
uno interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
暂且让我们满足于盖乌斯·格拉古这一个例子,他是他那个时代最杰出的雄辩家。 当他向民众演讲时,有一位音乐家站在他身后,用一种他们称为“音笛”的笛子,向他提示应当拔高声音的曲调。
§1.10.28haec ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit.
即使是在最动荡的政治行动中,无论是在恐吓贵人还是自己已经面临恐惧时,他都保持着这种谨慎。
libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.
为了某些较无学问的人,我乐意用所谓的“粗俗缪斯”(即更通俗的道理),来消除对这一学问之用处的怀疑。
§1.10.29nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt.
因为,他们肯定会承认未来的雄辩家应当阅读诗人的作品。 那么,难道这些诗人的创作能离开音乐吗? 如果有人在心灵上如此盲目,以至于对其他诗人产生怀疑,他至少对那些伴随竖琴谱写诗歌的人是确信不疑的。
haec diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.
如果我把这门学问当作某种新发明来传授,我就不得不花更长的时间来谈论这些。
§1.10.30cum vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.
然而,既然它从古代凯龙和阿喀琉斯一直延续到我们的时代,在所有不厌恶正规教育的人中间流传,那么我们就不应当由于过分热衷于为其辩护,反而使其显得值得怀疑。
§1.10.31quamvis autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
虽然我相信,从我刚才所举的例子中,我已经足够清楚地表明了什么样的音乐以及在何种程度上能让我满意,但我认为还是有必要更公开地声明:我在此所倡导的,绝非现在舞台上那种娇柔造作、被淫靡旋律所瓦解的音乐——如果我们的体内还残留着一丝男儿刚健之气,这种音乐也已将其消磨殆尽——而是昔日歌颂勇士赞歌、以及勇士们自己所唱的音乐;我并非在倡导甚至连端庄的处女也应当拒绝的弹簧琴和角琴,而是倡导那种在动摇和抚慰情感方面最具效力的基本原理之知识。
§1.10.32nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.
因为据我们所知,毕达哥拉斯曾通过命令女笛手将曲调改为“斯蓬代乌斯”(长长格),从而安抚了那些因激动而试图对一户贞洁人家施暴的年轻人;而克里西普也为乳母抚慰婴儿的歌谣指定了某种属于它自己的旋律。
§1.10.33est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
甚至还有一门为拟辩练习而精心虚构的题材,其中假定一位在祭祀时吹奏弗里吉亚调的笛手,因导致听者发狂并坠入悬崖而以致死罪名被起诉。
quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
如果这一主题必须由雄辩家来阐述,且若无音乐知识便无法阐述,那么,甚至是不公正的人又怎能不承认这门艺术对我们的工作而言是必需的呢?
§1.10.34in geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus.
在几何学方面,人们承认有一部分对幼小年纪是有益的。
agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris opinio est.
因为他们承认,心灵由此受到激发,智力得以磨砺,理解的速度由此产生;但他们认为,几何学不像其他艺术那样在被掌握后产生用处,而是在学习的过程中产生用处:这是普遍的看法。
§1.10.35nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt.
而最杰出的人物也在这门学问上投入了巨大的精力,这绝非毫无原因。
nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque saltem primis litteris erudito necessaria est.
因为几何学既分为数与图形,关于数的知识不仅对雄辩家,而且对任何至少接受过初等教育的人都是必需的。
in causis vero vel frequentissime versari solet; in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
在诉讼中它确实最频繁地被应用;在这些诉讼中,诉讼当事人且不说如果在总额上战战兢兢,即使只是由于手指不确定或不雅观的手势导致计算出现偏差,也会被判定为无学之辈。
§1.10.36ilia vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
至于那种线条的理性(几何学本身),它确实也经常落入诉讼之中(因为存在关于边界和测量的争端),但它与雄辩术还具有另一种更为重大的关联。

词汇与语法注释

  1. 1.10.25aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus — 成对出现的夺格形容词“alia... alia...”皆修饰阴性单数夺格名词“modulatione”,意为“通过一种调整……通过另一种调整……”,而“collocationis”与“vocis”则是修饰“modulatione”的属格。
  2. 1.10.29illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt — 承接前一句问句“num igitur hi sine musice?”的语境,此处在对格名词短语后省略了如“non sine musice fuisse concedent”(他们肯定会承认那些人也离不开音乐)之类的动词短语。
  3. 1.10.31non hanc a me praecipi... sed qua laudes... sed cognitionem rationis — 这是承接前文“profitendum puto”(我认为应当声明)的“对格加不定式”结构(间接引语)。“hanc [musicen]”是被动不定式“praecipi”的的逻辑主语(对格),而并列的“cognitionem”则作为第二个对格宾语出现。
  4. 1.10.33ponitur tibicen... accusari — 动词“ponitur”在此处意为“假定”或“设定(拟辩的)前提”,后接对格加不定式句“tibicen... accusari”(笛手被起诉)作为宾语。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.10.24-1.10.36. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.10.24-1.10.36

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。