Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.10.11-1.10.23

古代对音乐的重视及其对雄辩术的效用

第 30 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良指出古代哲学家、斯巴达立法者和罗马将领都非常重视音乐,并证实了文法与音乐在历史上的紧密结合。他论证了音乐赋予声音和身体的节奏与旋律,对于塑造雄辩家的身势动作、词语安置和声音转折具有不可或缺的作用。

§1.10.11quod si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.
如果这一点被承认,音乐对雄辩家来说也将是必需的,因为(正如我们所说)这部分——被雄辩家遗弃而由哲学家占据的部分——也曾属于我们工作的范围,而且没有所有这些学问的知识,完美的雄辩就无法存在。
§1.10.12atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.
而且,没有人会怀疑那些因智慧之名而杰出的人曾热衷于音乐,因为毕达哥拉斯及其追随者传播了无疑是从古代继承下来的观点,即世界本身是由比例构成的,后来竖琴模仿了这一比例;他们不仅不满足于那种被他们称为哈尔摩尼亚的异质事物的协调,而且还赋予了这些运动以声音。
§1.10.13nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest.
因为柏拉图,不仅在其他某些著作中,尤其是在《蒂迈欧篇》中,除非是那些勤奋掌握了这一部分学科的人,否则甚至无法被理解。
de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
我是在谈论哲学家吗? 他们的源头苏格拉底本人,即使在年老时,也不以接受竖琴的指导为耻。
§1.10.14duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis.
据记载,最伟大的将领曾伴随着弦乐和笛子歌唱,拉栖代梦人的军队曾被音乐的旋律所激奋。
quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
而在我们的军团中,角笛和喇叭又在做别的什么呢? 它们的齐鸣越是强烈,罗马在战争中的荣耀就越是超越其他民族。
§1.10.15non igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν vocat, necessariam musicen credidit.
因此,柏拉图并非毫无根据地认为,对于他称为政治人的公民来说,音乐是必需的。
et eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos.
而那个在某些人看来最严厉、在另一些人看来最苛刻的学派的领袖们也持有这样的观点,以至认为贤人中的一些人会把若干精力投入到这些研究中。
et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.
而为拉栖代梦人制定了最严酷法律的莱库古,也赞同音乐的训练。
§1.10.16atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
而且,自然本身似乎为了让我们更容易忍受劳苦,而将它作为礼物赐予我们,因为歌声甚至能鼓舞桨手;这不仅发生在那些因某种令人愉悦的声音引导而使许多人的努力汇聚在一起的工作中,甚至个人的疲劳也会通过哪怕是粗俗的旋律得到慰藉。
§1.10.17laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere.
我似乎至今仍在赞美这门极美的技艺,却还没有将它与雄辩家联系起来。
transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius,
因此,让我们也略过这样一个事实,即文法和音乐曾经是结合在一起的;因为阿尔库塔斯和埃埃努斯甚至认为文法是隶属于音乐的,而且两者曾有相同的教师,这不仅由索夫隆(他虽然只是拟剧作家,但柏拉图非常赞赏他,以至于被认为在临终时将他的书垫在头下)所表明,当他去世时,甚至被相信是将他的书放在头下,而且由欧波利斯(在他的作品中普罗达穆斯同时教授音乐和文字)以及马里卡斯(即许佩尔波鲁斯)所表明,后者承认自己对音乐除了文字之外一无所知。
§1.10.18cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
阿里斯托芬也在不止一本书中证明,古代的少年习惯于这样接受教育;在米南德的《换子记》中,一个老人在向要求要回儿子的父亲解释他在教育上所投入的开支账目时,说自己曾给琴手和几何学家付了很多钱。
§1.10.19unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior.
由此也产生了在宴会中晚餐后传递竖琴的那个习俗;当德米斯托克利承认自己对此一无所知时——用西塞罗的话来说——他被认为较无教养。
§1.10.20sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit.
但古罗马人的宴会上使用弦乐和笛子也是一种习俗。
versus quoque Saliorum habent carmen.
萨利祭司的诗篇也含有歌。
quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse.
既然这些都是由国王努马制定的,它们便表明,即使是在那些看起来粗野好战的人中,也并未缺少对音乐的关注,只要那个时代允许。
§1.10.21denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.
最后,在希腊人的谚语中甚至广为流传着这样一句话:无教养者远离缪斯和美惠三女神。
§1.10.22verum quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus.
但让我们讨论一下,未来的雄辩家究竟应当从中寻求什么。
numeros musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur.
音乐在声音和身体中拥有双重的数;因为在这两方面,都需要某种合适的尺度。
vocis rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat.
音乐家阿里斯托克塞诺斯将声音的法则分为节奏和旋律,前者由抑扬构成,后者由歌唱和声音构成。
num igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet:
那么,难道所有这些对雄辩家来说都不是必需的吗?
§1.10.23nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
其中之一关乎身势动作,另一个关乎词语的安置,第三个则关乎声音的转折,这在实际演讲中也是极多的: ——除非碰巧某种结构和无阻碍的词语结合只在诗歌和歌曲中被要求,而在实际演讲中是多余的;或者在演说中,也并不像在音乐中那样,根据事物的性质而多样地运用词语的安置和声音。

词汇与语法注释

  1. §1.10.11quod si datur — 句首关系代词的结合用法(relative connection)。关系代词 "quod" 指代前句内容(即音乐与神圣事物的知识相联结),与 "si datur" 结合构成条件从句,意为“如果这一点被承认”。
  2. §1.10.12atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse — 由主句动词 "nemo dubitaverit"(没有人会怀疑)引导的对格加不定式(ACI)结构。"claros ... viros" 是不定式 "fuisse" 的逻辑主语(对格),"studiosos" 作其表语。
  3. §1.10.15ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos — 在由 "ut" 引导的结果从句中,动词 "existimarent" 引导对格加不定式(ACI)结构 "sapientium aliquos ... accommodaturos [esse]"。其中 "accommodaturos" 为将来时分词,省略了 "esse"。
  4. §1.10.23nisi forte ... supervacua est — "nisi forte"(“除非碰巧”、“难道说”)是用于提出荒谬假设并予以反驳的讽刺或反问式表达,此后接直陈式现在时("exigitur", "est"),用以强调该前提实际上并不能成立。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.10.11-1.10.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.10.11-1.10.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。