§1.1.25obstat hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur.
このことは、子供たちが先に覚えた記憶を追うばかりで、文字そのものの運筆にすぐに注意を向けないため、文字を認識することの妨げとなる。
quae causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine.
これが、教師たちにとって、最初に書かれるのが常であるあの正しい順序で子供たちに文字が十分に定着したと思われるときでも、再び順序を逆にしたり、様々な入れ替えによって混乱させたりして、教育を受ける者たちが文字を順序ではなくその姿によって知るようになるまでそうさせる理由である。
quapropter optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur.
したがって、人の場合と同様に、文字の姿と名前を同時に教え込まれるのが最善である。
§1.1.26sed quod in litteris obest, in syllabis non nocebit.
しかし、文字の段階で妨げとなることも、音節の段階では害にならないだろう。
non excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
しかし私は、学ぶ幼児期を刺激するために考案された、象牙製の文字の形をも遊びのために提供することを排除しない。
vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
あるいは、その年齢の子供たちがより喜ぶような、触ること、眺めること、名前を呼ぶことが楽しい他の何かを発明できるのであれば、それを提供することも排除しない。
§1.1.27cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus.
しかし、すでに運筆をたどり始めるときには、それらの文字が板にできるだけ綺麗に彫り込まれ、それらの、いわば溝を通って筆記具が導かれるようにすることは無益ではない。
nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
なぜなら、蝋板でのように間違えることもなく(両側の端によって制限され、規定の枠の外に出ることができないからである)、確実な跡をより速く、より頻繁にたどることで指の関節を固めることができ、上に手を重ねて自分の手を導いてくれる者の助けも必要としないからである。
§1.1.28non est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi.
立派な人々から大抵無視されがちな、美しくかつ速く書くことへの配慮は、無関係なことではない。
nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret;
なぜなら、学問において最も重要であり、それだけによって深い根に支えられた真の進歩がもたらされるのが、書くこと自体であるから、筆記が遅いと、思考を遅らせ、拙く乱れた文字は理解を欠く。
unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.
それによって、書き写すべきものを口述するというもう一つの労苦が生じる。
§1.1.29quare cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
したがって、常に、かつ至る所で、そして特に秘密の、あるいは親しい手紙において、このことさえも怠ったままにしておかなかったことは、喜びをもたらすだろう。
§1.1.30syllabis nullum compendium est;
音節には何の近道もない。
perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.
すべてを学び尽くさねばならず、よくあるように、最も難しい音節を後回しにして、名前を書く際にボロが出るようなことがあってはならない。
§1.1.31quin immo ne primae quidem memoriae temere credendum;
それどころか、最初の記憶力さえ軽率に信用すべきではない。
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
繰り返して長い間叩き込む方がより有益であろうし、また朗読においても、文字と文字のつまずきのない確固たる結びつきが、少なくとも思考の遅れなしに直ちに提供できるようになるまでは、朗読を継続させたり加速させたりするのを急がない方がよい。
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
その時に初めて、音節その目で言葉を構成し、これらによって談話を繋ぎ合わせ始めるとよい。
§1.1.32incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur.
急ぐことによって、朗読にどれほど多くの遅れが加えられるかは、信じられないほどである。
hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
なぜなら、ここから、能力以上のことに挑戦する者たちに、躊躇、中断、繰り返しが生じ、次に、間違えた時には、すでに知っていることにさえ不信感を抱くようになるからである。
§1.1.33certa sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
したがって、何よりもまず確実な朗読、次に繋がった、そして長い間より遅い朗読であるべきであり、練習によって誤りのない速度が獲得されるまでそうすべきである。
§1.1.34nam prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est;
なぜなら、右方を見据えてあらかじめ見通すことは、理論だけでなく、実践の問題でもあるからである。
quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur.
というのも、後続のものを注視している間に、前のものを発音しなければならず、極めて難しいことだが、声で一つのことを行い、目で別のことを行うように、精神の集中を分割しなければならないからである。
illud non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.
子供が(慣習通りに)名前を書き始める時、この労力を、ありふれた、あるいは偶然出会った言葉に浪費しないように配慮することは、後悔しないだろう。
§1.1.35protinus enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam.
なぜなら、他のことをしている間に、ギリシア人が「グロッサ」と呼ぶ、より難解な言語の解釈をただちに学び取ることができ、後でそれ自体のための時間を要求するであろう事柄を、最初の初歩の段階で達成することができるからである。
et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
そして、私たちが未だ些細な事柄の周りに留まっているのだから、手本の文字として提示される詩行も、無駄な格言ではなく、何か立派なことを勧告するものであることを私は望む。
§1.1.36prosequitur haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet.
この記憶は老年期まで付き従い、まっさらな精神に刻まれて、品行にまで役立つだろう。
etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
著名な人々の言葉や、詩人たちから特に選ばれた一節(というのも、詩人たちの知識は幼い子供たちにとってより喜ばしいからである)を、遊びの合間に暗記することも許される。
nam et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.
なぜなら、私がしかるべき場所で述べるように、記憶は弁論家にとって極めて必要であり、またそれは特に練習によって強化され、養われるからであり、さらに、私たちが今語っているこの年齢においては、自ら進んで自分の中からまだ何も生み出すことができないので、教師たちの配慮によって助けられうるほぼ唯一のものであるからである。
§1.1.37non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant;
この年齢の子供たちに、より完全な口元と、よりはっきりとした発話が得られるように、複数の、かつ極めて不快に繋ぎ合わされた音節から連なり、いわばゴツゴツとした、極端に難解に作られたいくつかの名前や詩行を、できるだけ速く発音させることを要求することは、無駄ではないだろう。
χαλινοί Graece vocantur.
これらはギリシア語でカリノイと呼ばれる。
res modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.
語るには些細なことであるが、しかしこれが怠られると、最初の数年間に取り除かれない限り、多くの発声の欠陥が、将来にわたって矯正不能な歪みとして固着してしまう。