§1.1.13non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est.
然而,我不希望这件事做得如此刻板,以至于像大多数人的习惯那样,长期以来只用希腊语说话或学习。
hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.
因为由此会产生许多由于被外国语音同化而损坏的发音缺陷以及语言缺陷;当希腊语的句式通过长期的习惯而固定下来时,它们在另一种语言的表达方式中也会极其顽固地存在。
§1.1.14non longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire.
因此,拉丁语应当不落后太多,并很快与之并行。
ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
如此一来,当我们开始以同等的关怀对待这两种语言时,任何一种都不会妨碍另一种。
§1.1.15quidam litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset.
有些人认为,未满七岁的孩子不应接受文字教育,因为只有到了那个年龄,他们才能开始理解各门学科并承受劳苦。
in qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poëtae.
在语法学家阿里斯托芬之前,有极多的人传言赫西俄德也是持此观点的;因为阿里斯托芬是第一个否定写有这一观点的《训诫》一书属于这位诗人的。
§1.1.16sed alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt.
但其他作家,包括埃拉托斯特尼在内,也做出了同样的指示。
melius autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus.
然而,那些像克律西波斯那样,希望没有任何时间脱离关怀的人则更好。
nam is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.
因为他虽然将最初的三年交给了乳母,但仍然认为即使通过她们,也应当用最优秀的习惯来塑造婴儿的心灵。
§1.1.17cur autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? neque ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
但是,既然这个年龄已经关乎品行,为什么就不关乎文字呢? 我也并非不知道,在我所说的整个时期里,所取得的成效,勉强相当于以后一年所能带来的成效;然而在我看来,持不同意见的人在这一点上,与其说是省去了学习者的劳苦,不如说是省去了教授者的劳苦。
§1.1.18quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? faciant enim aliquid necesse est.
否则,从他们能够说话开始,他们还有什么更好的事情可做呢? 因为他们必须做点什么。
aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? nam certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
或者,不论这笔收益多么微不足道,我们为什么要拒绝到七岁为止的这笔收益呢? 因为毫无疑问,无论先前的年龄所贡献的多么微小,孩子在如果以前不学就会在这一年学习较小事物的这一年里,将会学习一些更大的事物。
§1.1.19hoc per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur.
这通过每年的延续而累积成一笔总数,而在婴儿期提前获得的任何时间,都是为青年期赢得的。
idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat.
关于随后的年份,也应当做出同样的指示,以免任何人开始学习他必须学习的东西时为时已晚。
non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.
因此,我们不要立即浪费最初的时间,尤其是因为文字的开端仅凭记忆力,而记忆力不仅已经存在于小孩子身上,并且在那个时候也是最牢固的。
§1.1.20nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam.
我也不是对年龄如此无知,以至于认为应当立即对幼小的孩子严加逼迫并完全要求其付出劳苦。
nam id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
因为我们首先必须防范这一点,以免那个还不能热爱学习的孩子产生厌学心理,并且在度过了稚嫩的岁月之后仍然惧怕那曾经尝过的苦涩。
lusus hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat; contendat interim et saepius vincere se putet; praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.
这应该是一种游戏:让他被提问、被表扬,并让他总是为自己做成了某事而感到高兴;有时在本人不愿意时,可以让一个他会嫉妒的别人接受教导;让他在期间竞争,并让他多半认为自己赢了;还要用那个年龄所接受的奖励来引导他。
§1.1.21parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
我们宣称要培养一位雄辩家,传授的却是微小的事物,但学习也有它自己的婴儿期;正如不久后将变得极强壮的肉体的抚育是从母乳和摇篮开始的一样,未来的极雄辩者曾经也发出过啼哭,起初用不确定的声音尝试说话,并在字母的字形上犹豫不决。
nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est.
不能因为仅仅学习某事是不充分的,就因此认为它是不必要的。
§1.1.22quodsi nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
但是,如果没有人指责一个认为这些事情在自己儿子身上不应被忽视的父亲,那么如果有人把在自己家里会正确做的事情公开出来,为什么要受到指责呢? 而且更是因为,越年轻的人越容易理解更小的事物,并且正如肉体若不柔嫩就无法被塑造成肢体的某些弯曲一样,强壮本身也会使心灵对大多数事物变得更加僵化。
§1.1.23an Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset?
难道马其顿人的国王腓力会希望他的儿子亚历山大由那个时代最伟大的哲学家亚里士多德来教授最初的文字启蒙? 或者,如果亚里士多德不相信学习的开端由最完美的人来处理是最好的,并且这关乎整体的话,他会承担这项职责吗?
§1.1.24fingamus igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia? neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant.
因此,让我们想象亚历山大被交给了我们,放在我们的膝头上,一个配得上如此巨大关怀的婴儿(尽管对每个人来说自己的孩子都是宝贵的):难道在最初的启蒙阶段,我就应当为指出一些教学的捷径而感到羞耻吗? 因为我至少不赞成在大多数人那里看到的那种做法,即小孩子在认识字母字形之前先学习字母的名字和顺序。