Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §4.5.1-4.5.46

派遣诗作向庞培表达感激

第 40 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

诗人派遣自己的哀歌诗作前往执政官庞培处,指示它们赞美庞培,并传达他对其过去恩惠的永久感激之情。

§4.5.1Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures, §4.5.2verbaque honorato ferte legenda viro.
去吧,轻盈的哀歌,前往执政官那充满学识的耳畔,并将这些应由那位受人尊敬之人阅读的言词带去。
§4.5.3longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis, §4.5.4tectaque brumali sub nive terra latet.
道路漫长,你们也并非以均等之足行进,大地在冬日的雪下隐没。
§4.5.5cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum §4.5.6et maris Ionii transieritis aquas, §4.5.7luce minus decima dominam venietis in urbem, §4.5.8ut festinatum non faciatis iter.
当你们跨越了冰冷的色雷斯和浓云笼罩的海姆斯山,以及伊奥尼亚海的波涛时,你们将在不到十天的时间里抵达那女主人般的城市,纵使你们不急于赶路。
§4.5.9protinus inde domus vobis Pompeia petatur: §4.5.10non est Augusto iunctior ulla foro.
从那里,你们应当立即前往庞培的宅邸:没有哪座宅邸比它更临近奥古斯都广场。
§4.5.11siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, §4.5.12nomina decepta quaelibet aure ferat.
若有人(群众中常有此事)询问你们是谁、来自何方,让他用那受骗的耳朵带走任意一个名字吧。
§4.5.13ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri, §4.5.14verba minus certe ficta timoris habent.
因为,纵使如我所想,坦白交代是安全的,虚构的话语无疑带有更少的恐惧之嫌。
§4.5.15copia nec vobis nullo prohibente videndi §4.5.16consulis, ut limen contigeritis, erit.
而且,在无人阻拦的情况下,你们并非没有见到执政官的机会,只要你们踏入了他的门槛。
§4.5.17aut reget ille suos dicendo iura Quirites, §4.5.18conspicuum signis cum premet altus ebur: §4.5.19aut populi reditus positam componet ad hastam, §4.5.20et minui magnae non sinet urbis opes. §4.5.21aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati, §4.5.22de tanto dignis consule rebus aget. §4.5.23aut feret Augusto solitam natoque salutem, §4.5.24deque parum noto consulet officio.
他或是在宣判法律来管理他的罗马公民,当他高高坐在那因雕刻而瞩目的象牙椅上之时;或是在那立起的长枪旁整理民众的岁入,并不容许这座伟大城市的财富减少;又或者,当元老们被召集到尤里乌斯神殿时,他将商讨与如此伟大的执政官相称的大事;再或者,他将向奥古斯都及其子致以惯常的问候,并就某些不甚熟悉的职责进行商榷。
§4.5.25tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne §4.5.26auferet. a magnis hunc colit ille deis.
凡是从这些事务中抽出的闲暇,日耳曼尼库斯·恺撒都会占用去;他崇敬此人,仅次于伟大的神明。
§4.5.27cum tamen a turba rerum requieverit harum, §4.5.28ad vos mansuetas porriget ille manus, §4.5.29quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
然而,当他从这繁忙的政务中解脱出来、得到休息时,他会向你们伸出温和的手,或许还会询问我——你们的父亲近况如何。
§4.5.30talia vos illi reddere verba volo: §4.5.31‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur, §4.5.32quam prius a miti Caesare munus habet, §4.5.33te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre §4.5.34barbariae tutas exhibuisse vias: §4.5.35sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, §4.5.36effectum cura pectoris esse tui: §4.5.37addita praeterea vitae quoque multa tuendae §4.5.38munera, ne proprias attenuaret opes.
我希望你们向他转达这样的话语:『他依然活着,并承认自己将生命归功于您,那生命是他首先从仁慈的恺撒那里作为恩赐获得的;他常以感恩之口提起,当他流亡之时,是您为他开辟了通过蛮荒之地的安全通道;他之所以未曾用鲜血染温比斯托尼亚的剑刃,全因您的内心关切所致;此外,为了护卫他的生命,还增添了许多资助,免得他耗尽了自己的资产。
§4.5.39pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat §4.5.40se fore mancipii tempus in omne tui.
为报答这些恩情,他起誓,自己将永远是属于您的忠实仆从。
§4.5.41nam prius umbrosa carituros arbore montes, §4.5.42et freta velivolas non habitura rates, §4.5.43fluminaque in fontes cursu reditura supino, §4.5.44gratia quam meriti possit abire tui.
因为山峦宁可先失去荫庇的树木,海洋不再有帆影飘飞的舟船,河流也宁可逆流返回它们的发源地,绝不会让对您恩德的感激之情消逝。
§4.5.45haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate, §4.5.46sic fuerit vestrae causa peracta viae.
』你们说完了这些,便请求他守护自己的恩赐,如此,你们旅途的使命便已告圆满。

词汇与语法注释

  1. 4.5.3pedibus proceditis aequis — 这是一个双关语,指的是哀歌双行体(六步格与五步格交替)中诗脚(pedibus)长度不等,因此说“你们不以相同的步调(足)前进”。
  2. 4.5.8ut — 这里的接续词 ut 表示让步(“即使”、“纵然”),后接虚拟式现在时 faciatis。
  3. 4.5.12ferat — ferat 是命令/祈愿虚拟式。其主语理解为前一行的 siquis(“让那个人用被欺骗的耳朵带走任何名字”,即让他相信任何假名),这是诗人指示诗作使用化名以保安全的文脉。
  4. 4.5.26a magnis... deis — 介词 a(ab)在此表示等级或顺序的起点,意为“在伟大的众神之后”或“次于伟大的众神”。
  5. 4.5.33-36referre — 第33行 referre(“述说、提及”)的主语是第31行 vivit 的主语(即诗人自己),它支配了两个带对格的不定式结构:te... exhibuisse(第33-34行)和 effectum... esse(第36行)。此外,第35行的 quod 从句充当了第36行被动不定式 effectum... esse 的实质主语。
  6. 4.5.41-44prius... quam — prius... quam(“比……更早”)的句式,其中三个将来主动不定式(carituros、habitura、reditura)都省略了系动词 esse。通过列举自然界不可能发生的现象(adynaton),诗人强调他对庞培的感激之情绝不会消逝。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §4.5.1-4.5.46. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:4.5.1-4.5.46

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。