Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §4.4.1-4.4.50

祝贺庞培就任执政官并祈愿其忆及自身

第 39 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

诗人得知庞培即将担任执政官的传闻,即便身处遥远的流放地,依然想象着庞培执政典礼的盛况,并期盼着庞培在未来能够记起他。

§4.4.1Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, §4.4.2non intermissis ut fluat imber aquis, §4.4.3nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo §4.4.4mixta fere duris utilis herba rubis.
没有一天是因南风带来的雨云而如此潮湿,以至于降雨会以连绵不断的水流倾泻(而毫无间歇),也没有任何不毛之地如此荒凉,以至于其中没有通常与坚硬的荆棘混生在一起的有益草药。
§4.4.5nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, §4.4.6ut minuant nulla gaudia parte malum.
沉重的命运未曾把任何事情变得如此悲惨,以至于没有任何喜悦能在某种程度上减轻痛苦。
§4.4.7ecce domo patriaque carens oculisque meorum, §4.4.8naufragus in Getici litoris actus aquas, §4.4.9qua tamen inveni vultum diffundere causa §4.4.10possim, fortunae nec meminisse meae.
看吧,我失去了家园、祖国以及亲友们的目光,作为难破船民被驱赶到盖塔海岸的水域之中,但我仍找到了一个能舒展容颜、并不去想我的命运的因由。
§4.4.11nam mihi, cum fulva solus spatiarer harena, §4.4.12visa est a tergo pinna dedisse sonum.
因为当我自己漫步在黄沙滩上时,仿佛听到身后有翅膀扇动的声音。
§4.4.13respicio, nec erat corpus, quod cernere possem, §4.4.14verba tamen sunt haec aure recepta mea: §4.4.15‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum §4.4.16Fama, per inmensas aere lapsa vias.
我回头看去,却看不见任何形体,然而我的耳朵却听到了这些话语:『看啊,我,传言,作为喜讯的使者来到你身边,在广阔无垠的空中穿行滑翔而来。
§4.4.17consule Pompeio, quo non tibi carior alter, §4.4.18candidus et felix proximus annus erit.
当对你而言最亲爱不过的庞培担任执政官时,来年将是光明而幸福的一年。
§4.4.19dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit, §4.4.20ad gentes alias hinc dea vertit iter.
』她说罢,在用这喜讯填满波托斯(黑海)之后,女神便从这里动身,走向其他的民族。
§4.4.21at mihi dilapsis inter nova gaudia curis §4.4.22excidit asperitas huius iniqua loci.
而我,在新的喜悦中,忧虑消散,此地不公的严酷艰辛也从脑海中逝去。
§4.4.23ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum, §4.4.24pulsus et a sacro mense December erit, §4.4.25purpura Pompeium summi velabit honoris, §4.4.26ne titulis quicquam debeat ille suis.
因此,双头雅努斯啊,当你开启这漫长的一年,且十二月被那神圣的月份(一月)驱逐之时,最高荣耀的紫袍将披在庞培身上,使他无负于自己已有的显赫头衔。
§4.4.27cernere iam videor rumpi paene atria turba, §4.4.28et populum laedi deficiente loco, §4.4.29templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, §4.4.30et fieri faciles in tua vota deos, §4.4.31colla boves niveos certae praebere securi, §4.4.32quos aluit campis herba Falisca suis: §4.4.33cumque deos omnes, tunc hos inpensius, aequos §4.4.34esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
我似乎已经看到,大厅几乎要被拥挤的人群挤破,由于空间不足,人们甚至被挤伤,人们首先涌向你那塔尔佩亚之地的神庙,神明对你的誓愿也变得仁慈宽大,雪白的雄牛将脖颈献给必定落下的利斧,它们是由法利斯基平原上的牧草所哺育出来的:当你渴望所有的神明,尤其是这两位,对你宽容眷顾时,他们将是与朱庇特同在的恺撒。
§4.4.35curia te excipiet, patresque e more vocati §4.4.36intendent aures ad tua verba suas.
元老院将接待你,依例召集来的元老们会侧耳倾听你口中的每一句话。
§4.4.37hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore, §4.4.38utque solet, tulerit prospera verba dies, §4.4.39egeris et meritas superis cum Caesare grates §4.4.40(qui causam, facias cur ita saepe, dabit), §4.4.41inde domum repetes toto comitante senatu, §4.4.42officium populi vix capiente domo.
当你的声音以雄辩之口使他们欢欣,且正如往常一样,这一天带来了吉利的言辞,当你与恺撒一同向天神表达了应有的感谢(恺撒会给你提供理由,让你经常这样做),此后你将在全体元老的随行下返回家中,而你的宅邸将几乎容纳不下前来致敬的人群。
§4.4.43me miserum, turba quod non ego cernar in illa,
可怜的我啊!
§4.4.44nec poterunt istis lumina nostra frui!
我却无法在那人群中被看见,我的双眼也无法欣赏你的那些荣耀!
§4.4.45quod licet, absentem qua possum mente videbo: §4.4.46aspiciet vultus consulis illa sui,
在获准的范围内,我将尽我所能用心灵去看见远方的你:那心灵将注视着它所拥戴的执政官的容颜。
§4.4.47di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum §4.4.48nomen, et "heu dicas "quid miser ille facit?
愿神明保佑,使我们的名字在未来的某个时刻能浮现在你心头,让你叹道:“唉,那个可怜的人如今在做什么?
§4.4.49haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor §4.4.50protinus exilium mollius esse meum.
” 若有人能将你的这些话传达到我耳中,我将当即承认我的流放生活已变得温和许多。

词汇与语法注释

  1. §4.4.2non intermissis ut fluat imber aquis — 在由 `ut` 引导的结果从句中,否定词 `non` 修饰分词 `intermissis`,构成“不间断的水流”(即再潮湿的日子,雨水也不会毫无间歇地倾泻)。`ut` 的位置发生了倒置,置于 `non intermissis` 之后。
  2. §4.4.12visa est a tergo pinna dedisse sonum — 被动形式 `visa est` 在此表示“似乎”(即 *videor* + 不定式结构),而非“被看见”。主语是 `pinna`(翅膀),并伴随完成时不定式 `dedisse`,表示在过去发出声响。
  3. §4.4.34cum Iove Caesar erunt — 尽管名词 `Caesar` 在语法上是单数,但动词 `erunt` 却使用了复数。这是一种“依意一致”(constructio ad sensum)的语法现象,介词短语 `cum Iove`(与朱庇特同在)被视作复数复合主语的一部分。
  4. §4.4.45quod licet — 中性关系代名词 `quod` 在此作为插入语使用,没有直接的先行词,用于表达限制性条件(“在所允许的范围内”或“尽其可能”)。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §4.4.1-4.4.50. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:4.4.1-4.4.50

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。