Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §4.14.1-4.14.62

致不知名友人与向托米斯居民的申辩

第 50 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

作者写信给一位名字不合诗歌格律的朋友,诉说他在托米斯的艰苦流放生活以及渴望逃离的心愿。针对托米斯居民因他的抱怨而产生的愤怒,他解释说自己只是在控诉土地的荒凉而非攻击人民,并对居民赋予他的免税和戴冠荣誉表示感激,最后为托米斯祈求和平。

§4.14.1Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus §4.14.2non aptum numeris nomen habere meis, §4.14.3in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, §4.14.4nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
这些诗篇是寄给你的,我刚才在诗中曾抱怨你的名字不合我的格律,在其中,除了我目前还勉强安康的事实之外,你找不到任何其他能取悦于我的事情。
§4.14.5ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota §4.14.6quolibet ex istis scilicet ire locis.
就连生存本身也令人厌恶,而我的最终心愿便是离开那些地方的任何一处。
§4.14.7nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista, §4.14.8hac quia, quam video, gratior omnis erit.
我不在乎我将被从你们那片土地送到何方,因为任何土地都会比我眼前的这片土地更令人愉快。
§4.14.9in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin §4.14.10mittite, praesenti dum careamus humo.
将我的船帆驶向锡尔特斯的中央,驶向卡律布狄斯的中央吧,只要我们能摆脱眼前的这片土地。
§4.14.11Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, §4.14.12siquid et inferius quam Styga mundus habet,
即使是斯提克斯,如果真有这回事,也愿意与伊斯特河交换,甚至是如果世上还有比斯提克斯更低的地方。
§4.14.13gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, §4.14.14proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
耕地对杂草、燕子对寒冷的厌恶,也少于纳索对与崇拜战神的盖塔人相邻之地的厌恶。
§4.14.15talia suscensent propter mihi verba Tomitae, §4.14.16iraque carminibus publica mota meis.
因为这些话,托米斯的人民对我感到愤怒,我的诗歌激起了公众的怨恨。
§4.14.17ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, §4.14.18plectar et incauto semper ab ingenio?
难道我永远不会停止受到诗歌的伤害吗,难道我总是要因为轻率的才华而受罚吗?
§4.14.19ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor, §4.14.20telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
难道我迟疑于割断手指以防写作,而我这愚人,如今还在追求那些曾经伤害我的武器吗?
§4.14.21ad veteres scopulos iterum devertor et illas, §4.14.22in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
难道我再次转向昔日的礁石,以及那片让我的海难之船撞击的水域吗?
§4.14.23sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae, §4.14.24quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
但我没有犯下任何罪过,托米斯的人民啊,这不是我的错,尽管我极度厌恶你们的地方,但我爱你们。
§4.14.25quilibet excutiat nostri monimenta laboris: §4.14.26littera de vobis est mea questa nihil,
任何人都可以检查我劳作的纪念碑:我的文字没有对你们有任何抱怨。
§4.14.27frigus et incursus omni de parte timendos §4.14.28et quod pulsetur murus ab hoste queror, §4.14.29in loca, non homines, verissima crimina dixi.
我所抱怨的是寒冷,是来自四面八方令人恐惧的袭击,以及城墙受到敌人的撞击;我是对土地,而不是对人民,作出了最真实的指责。
§4.14.30culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
你们自己也常常谴责你们自己的土地。
§4.14.31esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra, §4.14.32ansa est agricolae Musa docere senis: §4.14.33et fuerat genitus terra, §4.14.34qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
他的故乡阿斯克拉永远是多么应当被避开,那位年老的农夫的缪斯曾敢于教导:而且写下这些的人就出生在那片土地上,然而阿斯克拉并没有对它自己的诗人勃然大怒。
§4.14.35quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
谁比精明的乌里克斯更热爱祖国?
§4.14.36hoc tamen asperitas indice docta loci est.
然而,那里的险峻却因他这位指标而为人所知。
§4.14.37non loca, sed mores scriptis vexavit amaris §4.14.38Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est: §4.14.39falsa tamen passa est aequa convicia mente, §4.14.40obfuit auctori nec fera lingua suo.
斯克普西斯人并非用辛辣的著作攻击土地,而是攻击奥索尼亚人的风俗,而罗马则被控告为被告:然而罗马以平和的心态忍受了虚假的指责,他那凶猛的舌头也没有伤害它自己的作者。
§4.14.41at malus interpres populi mihi concitat iram §4.14.42inque novum crimen carmina nostra vocat.
但一个恶意的解释者激起了人民对我的愤怒,并将我们的诗歌控告为新的罪名。
§4.14.43tam felix utinam quam pectore candidus essem!
愿我能像我内心纯洁一样幸运!
§4.14.44extat adhuc nemo saucius ore meo.
至今还没有人因我的口而受伤。
§4.14.45adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, §4.14.46non mordenda mihi turba fidelis erat.
此外,即使我现在比伊利里亚的沥青还要黑,忠诚的人群也不应该被我谴责。
§4.14.47molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, §4.14.48tam mites Graios indicat esse viros.
托米斯的人民啊,我的命运被你们温和地接纳,表明希腊男子是如此温和。
§4.14.49gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo §4.14.50non potuit nostris lenior esse malis.
我的部族佩利格尼,以及我的故乡苏尔莫,对我的不幸也无法表现得更加温和。
§4.14.51quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis, §4.14.52is datus a vobis est mihi nuper honor.
你们几乎不会给予任何完好无损且安全的人的东西,那个荣誉最近被你们赋予了我。
§4.14.53solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris, §4.14.54exceptis, siqui munera legis habent.
至今,在你们的土地上,我仍是唯一免税的人,除了那些享有法律特权的人。
§4.14.55tempora sacrata mea sunt velata corona, §4.14.56publicus invito quam favor inposuit,
我的太阳穴被神圣的冠冕遮盖,这是公众的善意在我违背意愿的情况下戴在我头上的。
§4.14.57quam grata est igitur Latonae Delia tellus, §4.14.58erranti tutum quae dedit una locum, §4.14.59tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis §4.14.60tempus ad hoc nobis hospita fida manet,
因此,德洛斯岛对拉托娜来说是多么令人感激,它是唯一在她流浪时给予她安全地方的土地;托米斯对我也是如此珍贵,对于从祖国被驱逐的我们,它直到此时依然是一个忠实的女主人。
§4.14.61di modo fecissent, placidae spem posset habere §4.14.62pacis, et a gelido longius axe foret.
但愿神明能让它有获得温和和平的希望,并且让它能离冰冷的天轴更远一些。

词汇与语法注释

  1. §4.14.3excepto quod adhuc utcumque valemus — excepto 是中性单数夺格分词,构成无人称夺格绝对结构,以 quod 引导的从句(“我们目前还勉强安康的事实”)作为其实际主语。excepto quod 整体起着连词般的作用,意为“除了……之外”。
  2. §4.14.11bene commutabitur Histro — 动词 commutare 带有表示交换的夺格(Histro)。在此处被动语态中,主格 Styx(斯提克斯河)将“很好地与伊斯特河(Histro,夺格)交换”,意指说话人宁愿选择斯提克斯河也无法忍受伊斯特河。
  3. §4.14.31esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra — 此从句是一个间接疑问句,作为 docere(第32行)的宾语(“他的故乡阿斯克拉永远是多么应当被避开”),并使用了虚拟式未完成过去时 esset。感叹副词 quam 的位置发生了倒装(超前置,hyperbaton)。
  4. §4.14.36hoc tamen asperitas loci est — hoc indice(第36行)是由代词加名词构成的夺格绝对结构(“以他为指标/见证人”),指的是乌里克斯(奥德修斯)用言语表明了其故乡伊萨卡的险峻。
  5. §4.14.46non mordenda mihi turba fidelis erat — mordenda 是动形容词,与 erat 构成被动周边 display 结构(周边叙述法)。mihi 是施事者与格(“不该被我咬伤/非难”)。直陈式过去时(erat)被用在反事实条件从句(第45行 essem)的结句中,符合表示必要、义务或可能性的动词在结句中采用直陈式而非虚拟式的语法规则。
  6. §4.14.61di modo fecissent — modo 与虚拟式过去完成时(fecissent)连用,表示过去未能实现的愿望(“但愿神明当时能使……”)。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §4.14.1-4.14.62. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:4.14.1-4.14.62

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。