Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §4.10.1-4.10.84

致佩多书与慰藉流放痛苦的诗歌创作

第 46 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

诗人将自己在黑海沿岸艰苦的流放生活与尤利西斯的漂泊进行对比,并解释了该地区海面结冰的地理成因。他透露创作诗歌能缓解其痛苦,并勉励友人佩多保持如忒修斯般坚贞不渝的忠诚与友谊。

§4.10.1Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas §4.10.2litore pellitos inter agenda Getas.
这已经是我在基梅里亚海岸,在身披毛皮的盖塔人中所度过的、必须度过的第六个夏天。
§4.10.3ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum §4.10.4duritiae confers, Albinovane, meae?
最亲爱的阿尔比诺瓦努斯啊,你拿什么坚石,拿什么铁来与我的坚忍相比?
§4.10.5gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu, §4.10.6atteritur pressa vomer aduncus humo.
水滴石穿,戒指因使用而磨损,弯曲的犁头因压在泥土中而磨损。
§4.10.7tempus edax igitur praeter nos omnia perdit: §4.10.8cessat duritia mors quoque victa mea.
因此,噬人的时间消灭了除我以外的一切:连死亡也在我的坚韧面前屈服,停止了脚步。
§4.10.9exemplum est animi nimium patientes Ulixes, §4.10.10iactatus dubio per duo lustra mari.
极度隐忍的灵魂的典范是尤利西斯,他在变幻莫测的大海上漂泊了两个五年。
§4.10.11tempora solliciti sed non tamen omnia fati §4.10.12pertulit, et placidae saepe fuere morae,
然而,他并未经历所有焦虑命运的时刻,且常常有着温和的停留。
§4.10.13an grave sex annis pulchram fovisse Calypso §4.10.14aequoreaeque fuit concubuisse deae?
难道在六年里关怀美丽的卡吕普索,并与这位海之女神同床共枕,竟是一件苦差吗?
§4.10.15excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos, §4.10.16curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
希波忒斯之子迎接了他,并赠予他风作为礼物,好让有利的微风吹鼓起帆篷。
§4.10.17nec bene cantantes labor est audire puellas: §4.10.18nec degustanti lotos amara fuit.
聆听歌声优美的少女们并非苦差,而对于品尝者来说,洛托斯也绝非苦涩。
§4.10.19hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos §4.10.20parte meae vitae, si modo dentur, emam.
这些能让人忘却祖国的汁液,哪怕用我生命的一部分,只要能得到,我也愿意去换取。
§4.10.21nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam §4.10.22gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
你绝不该把莱斯特律戈涅斯人的城市,与多瑙河用曲折之水环绕的那些部族相提并论。
§4.10.23nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
独眼巨人也无法在残暴上超越凶狠的皮阿克斯。
§4.10.24qui quota terroris pars solet esse mei!
而他不过是我所经历的恐惧中的微小一部分!
§4.10.25Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, §4.10.26Heniochae nautis plus nocuere rates,
尽管斯库拉从她残缺的腹股沟里用凶猛的怪兽吠叫,赫尼奥基人的船只却给水手们带来了更多的伤害。
§4.10.27nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, §4.10.28ter licet epotum ter vomat illa fretum,
你也无法将卡律布狄斯与敌对的阿开亚人相提并论,纵然她三次吞下、三次吐出那海水。
§4.10.29qui quamquam dextra regione licentius errant, §4.10.30securum latus hoc non tamen esse sinunt,
他们虽然在右侧区域更为放肆地游荡,却仍不让这一侧享有安全。
§4.10.31hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, §4.10.32hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
这里土地荒芜无叶,这里箭矢染满剧毒,这里的冬季让海洋甚至对步行者也畅通无阻。
§4.10.33ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, §4.10.34siccus contempta nave viator eat.
以至于刚才浆舵还在击波行进的地方,干燥的行路人如今弃船不用,徒步而过。
§4.10.35qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
从你们那里来的人说,你们几乎不相信这些事。
§4.10.36quam miser est, qui fert asperiora fide!
承受着比可信程度更严酷境遇的人,是多么可怜啊!
§4.10.37crede tamen; nec te causas nescire sinemus, §4.10.38horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
尽管相信吧;我们不会让你对这原因一无所知,为何可怕的寒冬会使萨尔马提亚的大海凝结。
§4.10.39proxima sunt nobis plaustri praebentia formam §4.10.40et quae praecipuum sidera frigus habent.
呈车轮形状的星辰,以及那些带有极寒的星体,离我们最近。
§4.10.41hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est §4.10.42et sumit vires a propiore loco.
北风诞生于此,且是这片海岸的常客,它从极近的地方汲取力量。
§4.10.43at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, §4.10.44est procul et rarus languidiorque venit.
而从相反天极吹来温和之气的南风,却相距遥远,罕见且来势更为微弱。
§4.10.45adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto, §4.10.46vimque fretum multo perdit ab amne suam.
此外,在这里诸河汇入封闭的蓬托斯海,海洋因大量的河水而失去了原有的咸劲。
§4.10.47huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque §4.10.48influit et crebro vertice tortus Halys, §4.10.49Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses §4.10.50labitur, et nullo tardior amne Tyras, §4.10.51et tu, femineae Thermodon cognite turmae, §4.10.52et quondam Graiis Phasi petite viris, §4.10.53cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses §4.10.54et tacite peragens lene Melanthus iter, §4.10.55quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, §4.10.56separat et cursus inter utramque facit, §4.10.57innumerique alii, quos inter maximus omnes §4.10.58cedere Danuvius se tibi, Nile, negat,
吕科斯河、萨加里斯河、佩纽斯河、许帕尼斯河与卡莱斯河皆流入此地,还有那因频急漩涡而蜿蜒的哈律斯河,急流的帕耳忒尼乌斯河,卷着石头的屈纳普塞斯河淌过,还有那不比任何河流缓慢的提拉斯河,还有你,因女性军队而闻名的特尔莫冬河,以及曾被希腊勇士们寻访的法希斯河,伴着博里斯忒涅斯河的、极清澈的迪拉普塞斯河,以及静静走完温和路途的墨兰苏斯河,还有那分隔亚洲与卡德摩斯之妹两片土地、并穿行于二者之间的河流,以及无数其他的河流;在它们之中最大的一条,多瑙河,拒绝承认自己逊色于你,尼罗河。
§4.10.59copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, §4.10.60nec patitur vires aequor habere suas.
如此众多的水源改变了它们所增加的海水,使得海洋无法保有自身的力量。
§4.10.61quin etiam, stagno similis pigraeque paludi, §4.10.62caeruleus vix est diluiturque color.
甚至,它变得像一潭死水和惰性的沼泽,那蔚蓝的色彩几乎不复存在,已被冲淡。
§4.10.63innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, §4.10.64quae proprium mixto de sale pondus habet.
淡水的波浪浮在海面上,它比海里的水更轻,而海里的水因混有盐分而具有其特有的重量。
§4.10.65si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni, §4.10.66quidve loqui certis iuverit ista modis, §4.10.67detinui dicam curas tempusque fefelli.
若有人问,为何要把这些事告诉佩多,或者用特定的韵律讲出这些有什么益处,我我会说,我排遣了忧虑,消磨了时光。
§4.10.68hunc fructum praesens attulit hora mihi.
此时此刻给我的,便是这一份收获。
§4.10.69afuimus solito, dum scribimus ista, dolore, §4.10.70in mediis nec nos sensimus esse Getis.
在写下这些文字时,我远离了惯常的痛苦,也不觉得身处盖塔人的包围之中。
§4.10.71at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes, §4.10.72materiae titulos quin tueare tuae, §4.10.73quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto §4.10.74tranquilli comitem temporis esse fidem.
但你,我毫不怀疑,当你在歌谣中赞美忒修斯时,定会捍卫你题材的名望,并效仿你所讲述的那位英雄;他决不允许忠诚仅仅成为安宁时刻的伴侣。
§4.10.75qui quamquam est factis ingens et conditur a te §4.10.76vir tanto quanto debuit ore cani, §4.10.77est tamen ex illo nobis imitabile quiddam, §4.10.78inque fide Theseus quilibet esse potest.
他虽因伟业而伟大,并被你用理所应当的宏大歌声所赞颂,但他身上仍有可供我们效法之处,在忠诚上,人人皆可成为忒修斯。
§4.10.79non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi, §4.10.80per quos vix ulli pervius Isthmos erat: §4.10.81sed praestandus amor, res non operosa volenti.
你无需用铁剑与木槌去降服敌人,过去因那些敌人,地峡几乎无人能够通行:只需要展现出爱,这对乐意之人并非难事。
§4.10.82quis labor est puram non temerasse fidem?
守护纯洁的忠诚不被玷污,能算是什么苦活?
§4.10.83haec tibi, qui perstas indeclinatus amico, §4.10.84non est quod lingua dicta querente putes.
对你,这位对朋友始终坚贞不渝的人,绝没有什么理由让你认为,这些话是出于抱怨之口。

词汇与语法注释

  1. 4.10.8duritia mors quoque victa mea — `duritia... mea`是夺格,表示手段或原因,修饰分词`victa`(“被我的坚忍所征服”)。`mors quoque`是动词`cessat`的主语。
  2. 4.10.58cedere Danuvius se tibi, Nile, negat — 依赖于动词`negat`(“否认、拒绝”)的带对格的不定式(AcI)结构。`se`是不定式`cedere`的对格主语(指代主句主语`Danuvius`的反身代词),`tibi`(指代尼罗河`Nile`)是与格补语。
  3. 4.10.72non dubito ... quin tueare — 由否定疑问动词`non dubito`(“我不怀疑”)引导的`quin` + 虚拟语气(`tueare`)从句。`tueare`是异态动词`tueor`第二人称单数现在时虚拟语气`tuearis`的缩略形式。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §4.10.1-4.10.84. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:4.10.1-4.10.84

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。