原文中文翻译
§3.8.1Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
§3.8.2dona Tomitanus mittere posset ager.
我一直在寻找,托米斯的土地能送出什么礼物,来见证我对你念念不忘的关怀。
§3.8.3dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
§3.8.4sed te, cum donas, ista iuvare solent.
你配得上白银,更配得上黄金,但当你赠送礼物时,这些东西通常会令你愉悦。
§3.8.5nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
§3.8.6hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
然而这些地方并不因任何金属而珍贵:敌手几乎不容许农夫去开掘它们。
§3.8.7purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
§3.8.8sed non Sarmatico tingitur illa mari.
闪耀的紫色常常装饰着你的衣裳,但它并不是在萨尔马提亚的海中染成的。
§3.8.9vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
§3.8.10arte Tomitanae non didicere nurus,
牲畜长着粗硬的羊毛,托米斯的年轻妇女们也没有学会使用帕拉斯的技艺。
§3.8.11femina pro lana Cerealia munera frangit,
§3.8.12suppositoque gravem vertice portat aquam.
妇女们不纺羊毛,而是磨碎凯瑞斯的恩赐,并用头顶着承载重水。
§3.8.13non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
§3.8.14nulla premunt ramos pondere poma suo.
在这里,榆树不曾披上葡萄藤,没有任何果实因自身的重量而压弯枝头。
§3.8.15tristia deformes pariunt absinthia campi,
§3.8.16terraque de fructu quam sit amara docet.
荒芜的田野长出苦涩的苦艾,大地通过其果实表明自己是多么苦涩。
§3.8.17nil igitur tota Ponti regione sinistri,
§3.8.18quod mea sedulitas mittere posset, erat.
因此,在不幸的黑海整个地区中,没有任何我的热忱所能送出的东西。
§3.8.19clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
§3.8.20hoste precor fiant illa cruenta tuo.
然而,我还是向你赠送了装在斯基泰箭袋里的箭矢:我祈祷它们会因你的敌人而沾满鲜血。
§3.8.21hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
§3.8.22haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
这片土地拥有这些芦苇,这个岸边拥有这些诗卷,这就是活跃在我们的土地上的,马克西穆斯啊,缪斯!
§3.8.23quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
§3.8.24tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.
尽管赠送这些令人羞愧,因为它们显得微不足道,但我请求你,还是请好意包涵这些送达之物。