Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §2.3.1-2.3.100

致科塔·马克西姆斯书:赞颂逆境中坚贞不渝的友情

第 15 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德赞美科塔·马克西姆斯在其流放的逆境中依然坚守高尚友情的人格,并回忆了两人之间源远流长的家族纽带。

§2.3.1Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, §2.3.2nec sinis ingenium nobilitate premi, §2.3.3culte mihi—quid enim status hic a funere differt §2.3.4supremum vitae tempus adusque meae,
马克西姆斯啊,你以显赫的美德使自己的名字与之相称,不容许才华被高贵的门第所压制,你是我生命终结之前一直崇敬的人——因为这种境遇与死亡又有何异?
§2.3.5rem facis, amictum non aversatus amicum, §2.3.6qua non est aevo rarior ulla tuo.
你不曾嫌弃一个身裹悲哀之衣的朋友,你的这一行径,在你的时代里再没有比这更罕见的了。
§2.3.7turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, §2.3.8vulgus amicitias utilitate probat, §2.3.9cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum, §2.3.10et cum fortuna statque caditque fides.
说起来确实可耻,但只要我们承认事实,大众便是用实用性来衡量友谊;对何者有利的考虑先于何者高尚,忠诚则随着好运而立,随之而倾。
§2.3.11nec facile invenias multis in milibus unum, §2.3.12virtutem pretium qui putet esse sui.
在千万个人中,你也很难轻易找到一个,认为美德本身便是其自身赏报的人。
§2.3.13ipse decor, recte facti si praemia desint, §2.3.14non movet, et gratis paenitet esse probum.
若是行善缺少了赏报,高尚本身也无法动人,人们甚至会后悔无偿地保持正直。
§2.3.15nil nisi quod prodest carum est: sed detrahe menti §2.3.16spem fructus avidae, nemo petendus erit.
除了有利可图之物,别无所爱;但若从贪婪的心灵中夺去对利益的指望,便不会再有人去寻求朋友了。
§2.3.17at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit §2.3.18utile, sollicitis supputat articulis.
如今人人只爱自己的回报,用焦急的指头盘算着什么对自己有利。
§2.3.19illud amicitiae quondam venerabile numen §2.3.20prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
那昔日令人崇敬的友谊之神,如今竟公开卖身,为了钱财像娼妓般坐等。
§2.3.21quo magis admiror, non, ut torrentibus undis, §2.3.22communis vitii te quoque labe trahi,
因此我愈发钦佩,你竟未被这世人共有的恶德之污泥、如滚滚洪流般一并卷走。
§2.3.23diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est: §2.3.24quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
除非命途顺遂,否则无人蒙受喜爱:而命运之雷一旦轰鸣,便会将身边的一切驱逐殆尽。
§2.3.25en ego, non paucis quondam munitus amicis, §2.3.26dum flavit velis aura secunda meis, §2.3.27ut fera nimboso tumuerunt aequora vento, §2.3.28in mediis lacera nave relinquor aquis,
瞧啊,我曾享有众多朋友的庇护,那时顺风正吹拂着我的船帆;可一旦狂暴的海面因暴风雨而翻腾,我便在碎裂的船骸中,被遗弃在茫茫波涛之中。
§2.3.29cumque alii nolint etiam me nosse videri, §2.3.30vix duo proiecto tresve tulistis opem.
当其他人甚至不愿显得认识我时,几乎只有两三个朋友,向我这被抛弃的人伸出了援手。
§2.3.31quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor, §2.3.32nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
你是他们之中的首领,因为你配得上作一个倡导者而非追随者,配得上作一个楷模的树立者而非寻求者。
§2.3.33te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem, §2.3.34sponte sua probitas officiumque iuvat.
尽管你承认我们这些被流放的人除了犯错之外别无其他,但出于自身意志的正直与责任感依然指引着你。
§2.3.35iudice te mercede caret per seque petenda est §2.3.36externis virtus incomitata bonis, §2.3.37turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum, §2.3.38quodque sit infelix, desinere esse tuum.
在你看来,美德不需赏报,即便没有外在的好处相随,也应当为其自身而被追求;你认为仅仅因为朋友境遇凄惨便将其驱逐,或仅仅因为他不幸便不再视其为友,是可耻的行为。
§2.3.39mitius est lasso digitum supponere mento, §2.3.40mergere quam liquidis ora natantis aquis.
伸手托起疲惫者的下巴,远比将游泳者的脸按入澄澈的水中更为仁慈。
§2.3.41cerne quid Aeacides post mortem praestet amico: §2.3.42instar et hanc vitam mortis habere puta.
且看埃阿科斯的后裔在朋友死后为他做了什么;并请将我的这番生活,视同死亡的写照。
§2.3.43Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas: §2.3.44a Stygia quantum mors mea distat aqua?
忒修斯曾陪伴庇里托俄斯前往斯提克斯的波涛:而我的死亡,距离那斯提克斯之水又有多少距离?
§2.3.45adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae: §2.3.46et mea non minimum culpa furoris habet,
福基斯的青年曾陪伴发狂的奥雷斯特斯:而我的过错,也包含着不小的疯狂。
§2.3.47tu quoque magnorum laudes admitte virorum, §2.3.48ut facis, et lapso quam potes affer opem.
你也当效法那些伟大人物的荣耀事迹,正如你已经在做的那样,向跌倒之人尽你所能施以援手。
§2.3.49si bene te novi, si, qui prius esse solebas, §2.3.50nunc quoque es, atque animi non cecidere tui, §2.3.51quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis, §2.3.52utque decet, ne te vicerit illa, caves; §2.3.53et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
如果我很了解你,如果你如今依然是过去的那个你,而且你的心志并未衰沉,那么命运越是肆虐,你便越是反抗,并且正如你所应当的那样,防范着不让它将你征服;而为了让你英勇作战,一个强悍的对手便促成了这一点。
§2.3.54sic eadem prodest causa nocetque mihi.
因此,这同一个原因既对我有益,又对我加害。
§2.3.55scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis §2.3.56te fieri comitem stantis in orbe deae.
诚然,最亲爱的青年,你认为让自己成为那站在轮球之上的女神的随从,是不体面的。
§2.3.57firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, §2.3.58vela regis quassae qualiacumque ratis, §2.3.59quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, §2.3.60restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
你是坚强的,既然事态并非如你所愿,你便驾驭着破损之船的、无论怎样的风帆;那座已被震荡得被认为即将倾覆的废墟,至今仍靠你的双肩支撑着而得以存留。
§2.3.61ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso §2.3.62lenior, offensus qui mihi iure fuit.
起初你的愤怒确是正当的,并不比那位理所当然对我动怒的至尊宽和。
§2.3.63quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti, §2.3.64illum iurabas protinus esse tuum.
凡是触动了崇高凯撒心胸的痛苦,你都发誓它当即也是你自己的。
§2.3.65ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo, §2.3.66diceris erratis ingemuisse meis.
然而,当我们的灾祸根源传入你的耳中时,据说你为我的过失发出了叹息。
§2.3.67tum tua me primum solari littera coepit §2.3.68et laesum flecti spem dare posse deum.
那时,你的书信才第一次开始宽慰我,并带来希望:那受到触怒的神明也并非不可挽回。
§2.3.69movit amicitiae tum te constantia longae, §2.3.70ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, §2.3.71et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, §2.3.72quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
那时,打动你的是漫长友谊的坚贞,它在你的降生之前便已由我开启;还有,对他人而言你只是成为了朋友,对我而言你却生来便是挚友,以及我在摇篮中便曾吻过年幼的你。
§2.3.73quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis §2.3.74culta sit, esse vetus me tibi cogit onus.
并且,由于你家自我的垂髫之年起便一直受我敬重,这迫使我成为了你身上一份古老的负担。
§2.3.75me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, §2.3.76quae non inferior nobilitate fuit, §2.3.77primus ut auderem committere carmina famae §2.3.78impulit: ingenii dux fuit ille mei.
你的那位父亲,他是拉丁语言的雄辩之星,其才华不逊于他的高贵出身,正是他最先促使我有胆量将我的诗歌托付给名声:他是我的才华之导引。
§2.3.79nec quo sit primum nobis a tempore cultus §2.3.80contendo fratrem posse referre tuum.
我也无意争辩你的兄弟是否能忆起,他从何时起最先受到我们的敬仰。
§2.3.81te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus §2.3.82quolibet in casu gratia nostra fores,
然而,在所有人之中,我唯独与你如此亲近,以至于在任何境遇下,你都是我唯一的恩德之源。
§2.3.83ultima me tecum vidit maestisque cadentes §2.3.84excepit lacrimas Aethalis Ilva genis: §2.3.85cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, §2.3.86attulerat culpae quem mala fama meae, §2.3.87inter confessum dubie dubieque negantem §2.3.88haerebam, pavidas dante timore notas, §2.3.89exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster, §2.3.90gutta per attonitas ibat oborta genas.
那阿尔塔利亚的伊尔瓦岛,最后一次见我与你在一处,它承接了我因忧伤而从面颊流下的滚滚泪水:当你询问,那由我罪过的恶名所传来的消息是否属实时,我徘徊在承认与犹豫不决的否认之间,恐惧展露出战栗的神态;犹如被多雨的南风融解的积雪,泪水夺眶而出,流过我惊惶失措的面颊。
§2.3.91haec igitur referens et quod mea crimina primi §2.3.92erroris venia posse latere vides, §2.3.93respicis antiquum lassis in rebus amicum, §2.3.94fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
因此,当回忆起这些,并因为你看到我的罪过或许能在对初犯的宽恕下得以隐瞒,你便眷顾起陷于困厄之中的老友,用你的温情治愈着我的伤口。
§2.3.95pro quibus optandi si nobis copia fiat, §2.3.96tam bene promerito commoda mille precer.
对此,若我得享祈愿之机,我必为立下如此功勋的你祈求千般福泽。
§2.3.97sed si sola mihi dentur tua vota, precabor §2.3.98ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
但若只将你自己的心愿交托于我,我将祈求:在凯撒安康的同时,你的母亲也得享安康。
§2.3.99haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, §2.3.100te solitum memini prima rogare deos.
我记得,当你用香烛使祭坛香气四溢时,你总是最先向神明祈求这些。

词汇与语法注释

  1. 2.3.3culte mihi — 动词 colere(敬重、崇拜)的虚拟完成时被动分词呼格单数形式。与格 mihi 表示施事者,意为“被我崇敬的人啊”。
  2. 2.3.21quo magis admiror, non... te quoque... trahi — 此处是由 admiror(钦佩、惊叹)引导的“对格+不定式”结构(te quoque... non trahi,“你也没有被卷走”)。句首的 quo 是连接性关系代名词夺格,表示原因(“因此”)。
  3. 2.3.33te, nihil exactos nisi nos peccasse fatentem — 现在分词 fatentem(承认,对格)修饰 te。其宾语是嵌套的“对格+不定式”结构 nos exactos peccasse(被流放的我们犯了罪)。nihil...nisi 为限定表达,意为“除……之外别无他物”。
  4. 2.3.41Aeacides — 意为“埃阿科斯之子孙”的父称,此处特指阿喀琉斯,用以唤起他在挚友帕特罗克洛斯死后所表现出的深厚友情和尽责行为。
  5. 2.3.87inter confessum dubie dubieque negantem — 介词 inter(在……之间)后接名词化的完成时被动分词 confessum(承认者)与现在分词 negantem(否认者),用以表现奥维德自身在承认与否认之间摇摆不定的焦虑心态。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §2.3.1-2.3.100. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:2.3.1-2.3.100

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。