§2.11.1Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit §2.11.2Naso, parum faustae conditor Artis, opus, §2.11.3ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, §2.11.4scire tamen possis nos meminisse tui.
鲁弗斯啊,这篇在匆忙中写就的作品,送给你的是纳索,那部不甚吉利的《艺术》的作者,以便,尽管我们在整个世界中相隔遥远,你仍能知道我们一直感念着你。
§2.11.5nominis ante mei venient oblivia nobis, §2.11.6pectore quam pietas sit tua pulsa meo: §2.11.7et prius hanc animam vacuas reddemus in auras, §2.11.8quam fiat meriti gratia vana tui.
对我自己名字的遗忘将先降临于我,在你的情谊被从我胸中驱逐出去之前:并且我们将先把这灵魂归还于空无的微风中,在对你恩德的感激变得徒劳无功之前。
§2.11.9grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas §2.11.10cum mea concreto sicca dolore forent: §2.11.11grande voco meritum maestae solacia mentis, §2.11.12cum pariter nobis illa tibique dares,
我将你的泪水称为巨大的恩德,当你用它们浸湿我的脸庞,而我的脸却因冻结的悲哀而干涸之时:我将悲伤心灵的慰藉称为巨大的恩德,当你将这些慰藉同样给予我们和你自己之时。
§2.11.13sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, §2.11.14admonitu melior fit tamen illa tuo.
我的妻子凭着她自己的意愿与自身固然值得赞美,然而在你的劝告下,她变得更加优秀。
§2.11.15namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, §2.11.16hoc ego te laetor coniugis esse meae.
因为,正如卡斯托尔之于赫耳弥奥涅,赫克托耳之于尤卢斯,我很高兴你对于我的妻子来说也是这样的角色。
§2.11.17quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, §2.11.18seque tui vita sanguinis esse probat,
她努力使自己在正直上不与你不同,并用她的生活证明她流着你的血。
§2.11.19ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, §2.11.20plenius auctorem te quoque nancta facit,
因此,对于她原本在没有任何驱策下也会做的事,如今又得到了你作为支持者,她做得更加圆满。
一匹本就会凭着自己为棕榈叶的荣誉奔跑的烈马,如果你能加以鼓励,它也会跑得更加勇猛。
此外,你以忠实的关怀履行着不在身边之人的嘱托,并且不介意承受任何重担。