Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §2.10.1-2.10.52

致马克尔的书简:追忆往昔旅途与心灵的相连

第 22 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德向友人马克尔回忆起两人曾经共同旅行的美好往事,并表示尽管肉体分离,他们在心灵中依然时常倾谈。

§2.10.1Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae §2.10.2haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
马克尔啊,从压印的蜡痕图像中,你是否能认出这些话是纳索写给你的?
§2.10.3auctorisque sui si non est anulus index, §2.10.4cognitane est nostra littera facta manu?
如果作者自己的戒指不能作为凭证,那么我亲手写下的字迹能被认出来吗?
§2.10.5an tibi notitiam mora temporis eripit horum, §2.10.6nec repetunt oculi signa vetusta tui?
还是时间的流逝夺走了你对这些事物的记忆,以至于你的眼睛不再认得那些旧时的印记?
§2.10.7sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque, §2.10.8exciderit tantum ne tibi cura mei.
哪怕你将印章与手迹全都遗忘,只要对我的思念不从你心中消逝。
§2.10.9quam tu vel longi debes convictibus aevi, §2.10.10vel mea quod coniunx non aliena tibi est, §2.10.11vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus, §2.10.12utque decet, nulla factus es Arte nocens.
这份情谊,你或是因漫长岁月的交往而欠下,或是因我的妻子对你而言并非外人,或是因你比我更为智慧地运用的学问,且如其所宜,你未曾因任何《艺术》而获罪。
§2.10.13tu canis aeterno quicquid restabat Homero, §2.10.14ne careant summa Troica bella manu.
你歌咏着那留给永恒的荷马的余篇,免得特洛伊战争缺少那终饰之笔。
§2.10.15Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, §2.10.16doctrinae pretium triste magister habet, §2.10.17sunt tamen inter se communia sacra poetis, §2.10.18diversum quamvis quisque sequamur iter: §2.10.19quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse §2.10.20suspicor, et casus velle levare meos.
而纳索,由于不够明智,在传授恋爱艺术之时,作为导师却得到了教诲的悲惨代价,然而诗人之间终究有着共同的神圣纽带,尽管我们各自追求着不同的道路:我料想你心中记挂着这些,尽管我们相隔遥远,且你愿意减轻我的不幸。
§2.10.21te duce magnificas Asiae perspeximus urbes: §2.10.22Trinacris est oculis te duce visa meis.
在你的引导下,我们瞻仰了亚细亚的宏伟城市;在你的引导下,特里纳克里斯呈现在我的眼前。
§2.10.23vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, §2.10.24subpositus monti quam vomit ore Gigans, §2.10.25Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, §2.10.26quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
我们看见天空因埃特纳火山的火焰而闪耀,那是压在山下的巨人从口中吐出的火焰,还有恩纳的湖泊、散发异味的帕利基沼泽,以及阿纳普斯河将奇阿涅融入其水流之处。
§2.10.27nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem, §2.10.28tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
离此不远处便是那仙女,当她逃离埃利斯的河流时,至今仍在海面之下隐秘地奔流。
§2.10.29hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
在这里,逝去岁月的很大一部分由我度过。
§2.10.30eheu, quam dispar est locus ille Getis!
唉,那地方与盖塔人的土地是多么不同!
§2.10.31et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo §2.10.32te mihi iucundas efficiente vias!
当你为我使旅途变得欢愉时,我们两人共同见过的风景中,这些又占了多么微小的一部分!
§2.10.33seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, §2.10.34esseda nos agili sive tulere rota, §2.10.35saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, §2.10.36pluraque, si numeres, verba fuere gradu, §2.10.37saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum §2.10.38tarda per aestivos defuit hora dies.
无论是我们用彩绘的船只犁开蔚蓝的波浪,还是轻快的轮车将我们载运,在一问一答的倾谈中,旅途常显得短暂,若要计数,说出的话语比行进的步伐还要多;一整天的时间常不够我们交谈,而在夏日里,那漫长迟缓的时刻也不足以容纳我们的诉说。
§2.10.39est aliquid casus pariter timuisse marinos, §2.10.40iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
共同担忧海上的险阻,并向海洋诸神奉献联结在一处的誓愿,这并非微不足道的事。
§2.10.41et modo res egisse simul, modo rursus ab illis, §2.10.42quorum non pudeat, posse referre iocos, §2.10.43haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis §2.10.44ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
或是时而共同处理事务,或是时而又能重新提起那些不令人感到羞耻的玩笑,当你脑海中浮现起这些往事,哪怕我不在身旁,在岁岁年年中,我都将如刚刚照面一般呈现在你的眼前。
§2.10.45ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, §2.10.46qui semper liquidis altior extat aquis, §2.10.47te tamen intueor quo solo pectore possum, §2.10.48et tecum gelido saepe sub axe loquor,
尽管我自身确实身处于那永远高耸于澄澈水面之上的世界极轴之下,然而我仍用我唯一能用的心灵注视着你,并常在寒冷的穹顶下与你倾谈。
§2.10.49hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, §2.10.50inque Getas media iussus ab urbe venis.
你就在这里,而你却不自知;身在远处的你频繁地显现,仿佛从城中心受命而来,步入盖塔人的疆域。
§2.10.51redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est, §2.10.52istic me memori pectore semper habe.
请回报我这份心意吧,既然你所处的地区更为幸福,就在彼处用你那铭记的胸怀永远留存我的身影。

词汇与语法注释

  1. 2.10.7sis licet oblitus — licet 连用虚拟式现在时 sis,构成让步从句(“即使你可能……”)。pariter 同时修饰 gemmae 和 manus。
  2. 2.10.9quam tu... debes — 关系代名词 quam 的先行词是前一行的 cura,作为动词 debes 的直接宾语。接下来的三个 vel 并列列出了产生这一义务的原因。
  3. 2.10.11studiis, quibus es... usus — quibus 是关系代词,先行词为 studiis。由于动词 utor(此处为 usus es)要求夺格补足语,故此处使用夺格。
  4. 2.10.27nymphe, quae... currit — 此处的仙女指阿瑞图萨(Arethusa)。背景是她为了躲避埃利斯地区的河神阿尔斐俄斯(Alpheus),从海底穿行至西西里的奥尔提伽岛(Ortygia)化作泉水的传说。
  5. 2.10.45sub cardine mundi — “在世界的极轴之下”是一个天文学描述,指天球的北极,用来象征他位于黑海沿岸寒冷的流刑地。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §2.10.1-2.10.52. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:2.10.1-2.10.52

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。