Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §1.6.1-1.6.54

致格拉埃基努斯:对友谊的坚信与希望的力量

第 7 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

诗人致信格拉埃基努斯,诉说自己流放的悲惨遭遇,在表达对朋友坚贞友谊之信任的同时,寄希望于被拟人化的“希望”女神,祈求皇帝的仁慈以减轻刑罚。

§1.6.1Ecquid, ut audisti—nam te diversa tenebat §1.6.2terra—meos casus, cor tibi triste fuit?
当你听到我的不幸时――因为遥远的土地留住了你―― 你的心是否曾有一丝悲伤?
§1.6.3dissimules metuasque licet, Graecine, fateri, §1.6.4si bene te novi, triste fuisse liquet.
格拉埃基努斯啊,尽管你或许会掩饰、害怕承认,但如果我足够了解你,那么当时你是悲伤的,这显而易见。
§1.6.5non cadit in mores feritas inamabilis istos, §1.6.6nec minus a studiis dissidet illa tuis.
那种不讨人喜欢的野蛮不适合你的品性,也同样与你的志趣相背。
§1.6.7artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est, §1.6.8pectora mollescunt asperitasque fugit.
因你最倾心的自由艺术,人们的心灵得以温柔,粗野也随之逃遁。
§1.6.9nec quisquam meliore fide complectitur illas, §1.6.10qua sinit officium militiaeque labor.
且在职责与军务的劳苦所允许的范围内,没有人比你以更真挚的心去拥抱它们。
§1.6.11certe ego cum primum potui sentire quid essem §1.6.12—nam fuit attoniti ‘mens mea nulla diu— §1.6.13hoc quoque fortunam sensi, quod amicus abesses, §1.6.14qui mihi praesidium grande futurus eras.
的确,当我最初能够感知到自己的处境时 ――因为由于震惊,我的心神曾久久处于虚无之中―― 我也感到了这一不幸:你作为朋友竟然不在身边,而你本应是我伟大的庇护者。
§1.6.15tecum tunc aberant aegrae solacia mentis, §1.6.16magnaque pars animi consiliique mei.
那时,随你一同离去的,还有我病弱心灵的慰藉,以及我心神与主张的极大一部分。
§1.6.17at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, §1.6.18adloquioque iuva pectora nostra tuo, §1.6.19quae, non mendaci si quicquam credis amico, §1.6.20stulta magis dici quam scelerata decet.
但如今,就所剩的而言,我祈求你从远方带来唯一的帮助,用你的话语来宽慰我的心灵,如果你对一个不撒谎的朋友还有一丝信任的话,这颗心更应被称为愚蠢,而非罪恶。
§1.6.21nec breve nec tutum peccati quae sit origo §1.6.22scribere; tractari vulnera nostra timent.
写下过失的起因既不简短也不安全;我的伤口害怕被触碰。
§1.6.23qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare §1.6.24desine: non agites, siqua coire velis.
无论它们是以何种方式落到我身上,都请停止探问:如果你希望任何伤口愈合,就不要去惊动它。
§1.6.25quicquid id est, ut non facinus, sic culpa vocanda est.
无论它是什么,即使不能被称为大罪,也应当被称为过失。
§1.6.26omnis an in magnos culpa deos scelus est?
难道对伟大神明的一切过失都是滔天罪行吗?
§1.6.27spes igitur menti poenae, Graecine, levandae §1.6.28non est ex toto nulla relicta meae.
因此,格拉埃基努斯啊,减轻刑罚的希望在我的心中并未完全幻灭。
§1.6.29haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras, §1.6.30in dis invisa sola remansit humo.
当众神逃离这罪恶的土地时,唯有这位女神,留在了这被神明厌弃的人间。
§1.6.31haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus, §1.6.32liberaque a ferro crura futura putet, §1.6.33haec facit ut, videat cum terras undique nullas, §1.6.34naufragus in mediis brachia iactet aquis.
是她让戴着脚镣的矿工也能活下去,并认为自己的双腿终将从铁链中解放出来,是她让遭遇海难的人,即使在四周看不见任何陆地时,仍在水中央挥动双臂挣扎。
§1.6.35saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit, §1.6.36nec spes huic vena deficiente cadit.
医生们精湛的医治常常放弃了某人,但即便脉搏渐弱,他的希望也未曾破灭。
§1.6.37carcere dicuntur clausi sperare salutem, §1.6.38atque aliquis pendens in cruce vota facit.
据说被关在囚牢里的人也会企盼得救,甚至被钉在十字架上的人也会许下誓愿。
§1.6.39haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis §1.6.40non est proposita passa perire nece!’
这位女神曾让多少正用绳套勒紧脖颈的人,免于死在自己决意的毁灭之中!
§1.6.41me quoque conantem gladio finire dolorem §1.6.42arguit iniecta continuitque manu, §1.6.43quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
至于我,当我试图用利剑结束痛苦时,她也曾加以斥责,并伸手将我拦阻,并且说道:“你在做什么?
§1.6.44‘saepe per has flecti principis ira solet.
需要的是眼泪,而不是鲜血;君王的怒火往往会因这些而被软化。
§1.6.45quamvis est igitur meritis indebita nostris, §1.6.46magna tamen spes est in bonitate dei.
因此,虽然以我们的功绩而言,这并非我们应得,但对神明的仁慈仍存有巨大的希望。
§1.6.47qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare, §1.6.48confer et in votum tu quoque verba meum.
格拉埃基努斯啊,请你祈求,愿他对我不致如此冷酷,你也为我的祈愿献上一份言语。
§1.6.49inque Tomitana iaceam tumulatus harena, §1.6.50si te non nobis ista vovere liquet.
若显然你并不曾为我们作此祈愿,就让我葬身于托米斯的沙土中横陈吧。
§1.6.51nam prius incipient turris vitare columbae, §1.6.52antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas, §1.6.53quam male se praestet veteri Graecinus amico,
因为,早晚有一天,鸽子会开始避开高塔,野兽避开洞穴,牛羊避开青草,鸬鹚避开水面,格拉埃基努斯绝不至于对老友不忠;我的命运还未曾将一切颠倒至如此地步。
§1.6.54non ita sunt fatis omnia versa meis. ’

词汇与语法注释

  1. 1.6.3dissimules metuasque licet — 带有虚拟语气 `dissimules` 和 `metuas` 的 `licet` 表示让步(“尽管你掩饰并害怕”)。
  2. 1.6.11mens mea nulla — 省略了 `fuit`,表示茫然若失的状态。`nulla` 为主格表语,意为“不存在”或“化为虚无”。
  3. 1.6.45dei — 单数形式的 `deus`(神)在此处隐喻或神化地指代拥有流放与赦免特权的皇帝奥古斯都。
  4. 1.6.49iaceam... si... liquet — `iaceam` 是表示愿望(或潜在)的现在时虚拟语气。条件从句 `si... liquet` 使用现在时直陈语气,在假定朋友忠诚的同时,提出了一种反讽式的假设。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §1.6.1-1.6.54. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:1.6.1-1.6.54

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。