Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §1.5.1-1.5.86

致马克西穆斯的信:诗才衰退与作为慰藉的写作

第 6 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

被流放的诗人致信友人马克西穆斯,哀叹自己诗才的衰退以及在盖塔人土地上写作的徒劳。在失去罗马名声的当下,诗作仅成为他遗忘自身不幸的唯一慰藉。

§1.5.1Ille tuos quondam non ultimus inter amicos, §1.5.2ut sua verba legas.
那个曾在你的友人中绝非居于末席的人,请求你读读他的字句。
Maxime, Naso rogat, §1.5.3in quibus ingenium desiste requirere nostrum, §1.5.4nescius exilii ne videare mei.
马克西穆斯啊,纳索正如此请求,在这些字句中,请不要再寻找我的才华,免得你显得对我的流放一无所知。
§1.5.5cernis ut ignavum corrumpant otia corpus, §1.5.6ut capiant vitium, ni moveantur, aquae, §1.5.7et mihi siquis erat ducendi carminis usus, §1.5.8deficit estque minor factus inerte situ.
你瞧,闲暇如何败坏那懒散的肉躯,水若不流动,又如何变得浑浊不堪,即使我曾有些许谱写诗歌的经验,如今也已消逝,因死气沉沉的荒废而日渐萎缩。
§1.5.9haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis, §1.5.10scribimus invita vixque coacta manu.
甚至你们正在读的这些,马克西穆斯,如果你对我还有一星半点的信任,我也是以不情愿的、几乎是被迫的手写下的。
§1.5.11non libet in talis animum contendere curas, §1.5.12nec venit ad duros Musa vocata Getas.
我无意在这样的操劳中耗费心神,被召唤的缪斯也绝不会来到这残暴的盖塔人之地。
§1.5.13ut tamen ipse vides, luctor deducere versum: §1.5.14sed non fit fato mollior ille meo.
然而正如你自己所见,我正挣扎着写出诗行:但它们并不会比我的命运更为温和。
§1.5.15cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno §1.5.16me quoque, qui feci, iudice digna lini.
每当重读,我都为写下它们感到羞耻,因为我看到极多之处,即使在创作它们的我本人看来,也应当被抹去。
§1.5.17nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
然而我并不去修改,因为修改的劳苦比写作更甚。
§1.5.18mensque pati durum sustinet aegra nihil,
且我病弱的心灵已无法承受任何艰难。
§1.5.19scilicet incipiam lima mordacius uti, §1.5.20et sub iudicium singula verba vocem?
难道我要开始更苛刻地使用挫刀进行修饰,并把每一个词都唤来接受审判吗?
§1.5.21torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum §1.5.22confluat, et frondes Alpibus addat Atho?
莫非命运对我的折磨还不够,非要让利克苏斯河注入赫布鲁斯河,并让阿索斯山为阿尔卑斯山增添绿叶吗?
§1.5.23parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
应当体恤那怀着悲惨伤痛的心灵。
§1.5.24subducunt oneri colla perusta boves.
磨破了脖颈的公牛,也会从重担下缩回脖子。
§1.5.25at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, §1.5.26et sata cum multo faenore reddit ager?
可是,我想,成果已在眼前,这正是劳苦最正当的理由,大地也会将播下的种子连同丰厚的利息一并归还?
§1.5.27tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum §1.5.28profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.
直到此时,即便你回溯我所有的作品,也没有任何作品曾对我有所裨益――但愿它不曾伤害过我!
§1.5.29cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
那么,你奇怪我为何还要写作?
§1.5.30et tecum quaero saepe quid inde petam, §1.5.31an populus vere sanos negat esse poetas, §1.5.32sumque fides huius maxima vocis ego, §1.5.33qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo, §1.5.34damnosa persto condere semen humo?
我自己也感惊奇,并且常常与你一同探问,我究竟想从中得到什么,或者是世人确实认为诗人并不健全,而我正是这句话最大的明证,因为,纵然我已被那贫瘠的田地欺骗了无数次,却仍执意在有害的泥土中播下种子?
§1.5.35scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, §1.5.36tempus et adsueta ponere in arte iuvat, §1.5.37saucius eiurat pugnam gladiator, et idem §1.5.38inmemor antiqui vulneris arma capit, §1.5.39nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, §1.5.40et ducit remos qua modo navit aqua.
固然,人人人热衷于自己的志趣,且在驾轻就熟的技艺中度过时光是件乐事,受伤的角斗士誓言退出战斗,然而此人却又忘却旧伤,重新拿起了武器,遭遇海难的人说他再不与海浪瓜葛,却又在刚刚游过的那片水域中摇起双桨。
§1.5.41sic ego constanter studium non utile servo, §1.5.42et repeto, nollem quas coluisse, deas.
我亦如此执拗地坚持着无益的营生,重新求助于那些我曾巴不得从未供奉过的女神们。
§1.5.43quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
我还能做什么呢?
§1.5.44otia: mors nobis tempus habetur iners.
我绝非那种虚度闲暇的人:对我而言,无所事事的光阴便如同死亡。
§1.5.45nec iuvat in lucem nimio marcescere vino, §1.5.46nec tenet incertas alea blanda manus, §1.5.47cum dedimus somno quas corpus postulat horas, §1.5.48quo ponam vigilans tempora longa modo?
我不愿沉溺于过量的美酒中、直到天明方才萎顿,诱人的骰子也无法牵制我游移不定的双手,当我们把身体所需的睡眠时间分配完毕,清醒着的我,又该如何消磨这漫长的时间?
§1.5.49moris an oblitus patrii contendere discam §1.5.50Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
莫非要我忘却故国的习俗,去学习拉满萨尔马提亚人的强弓,并被这蛮荒之地的技艺所吸引?
§1.5.51hoc quoque me studium prohibent adsumere vires, §1.5.52mensque magis gracili corpore nostra valet, §1.5.53cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est §1.5.54artibus his, quae nil utilitatis habent.
我的体力同样不允许我从事这项活动,且我的心神比起瘦弱的躯壳更显活跃,若你仔细探问我在做些什么,那么对于我,最无用处的这些技艺,反而成了最有益的事情。
§1.5.55consequor ex illis casus oblivia nostri; §1.5.56hanc messem satis est si mea reddit humus, §1.5.57gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur §1.5.58carmina, Pieriis invigilate choris, §1.5.59quod venit ex facili, satis est componere nobis, §1.5.60et nimis intenti causa laboris abest, §1.5.61cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
我因它们而得以遗忘自身的遭遇;只要我的泥土能够产出这份收成,我便心满意足,让名声去激励你们吧,你们为了让吟诵的诗作获得认可,去向那庇厄里亚的歌舞班保持警醒吧,对我而言,写下那些信手拈来的文字便已足够,且过度劳神费力的缘由早已不复存在,我又何必用焦虑的心思去琢磨我的诗行?
§1.5.62an verear ne non approbet illa Getes?
难道我要去担心盖塔人不会赞许它们吗?
§1.5.63forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum §1.5.64ingenio nullum maius habere meo.
或许我有些狂妄,但我敢自诩,在这希斯特尔河畔,没有任何才智可以凌驾于我之上。
§1.5.65hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo, §1.5.66inter inhumanos esse poeta Getas.
在这必须苟活的土地上,我若能做到以下这点便已足够:在野蛮的盖塔人中间被尊为一个诗人。
§1.5.67quo mihi diversum fama contendere in orbem?
我何苦让自己的名气竞逐于遥远异乡?
§1.5.68quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
且让运命所赐予我的那个地方成为罗马吧。
§1.5.69hoc mea contenta est infelix Musa theatro: §1.5.70sic merui, magni sic voluere dei.
我那不幸的缪斯已安于这个剧场:这是我应得的报应,也是伟大的神明如此旨意。
§1.5.71nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis, §1.5.72quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,
我也认为,我的小册子没有办法从这里走到你那里去,哪怕是北风飞到那儿也早已羽翼力竭。
§1.5.73quaeque est procul urbe Quirini, §1.5.74aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
我们被苍穹阻隔,远在奎里努斯城邑之外的大熊星座,正近距离凝视着多毛的盖塔人。
§1.5.75per tantum terrae, tot aquas vix credere possum §1.5.76indicium studii transiluisse mei.
跨过如此广袤的土地与重重水域,我难以置信我那志趣的证物竟然已经飞跃了过去。
§1.5.77finge legi, quodque est mirabile, finge placere: §1.5.78auctorem certe res iuvat ista nihil,
姑且设想它被阅读了,甚至,奇妙的是,设想它大受欢迎:那件事对作者本人也显然毫无助益。
§1.5.79quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae,
即使你在酷热的塞涅受到赞美,对你又有什么好处?
§1.5.80aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua?
又或者是在印度洋海水浸染塔普罗巴内岛的地方?
§1.5.81altius ire libet? si te distantia longe
想要走得更高吗?
§1.5.82Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
如果那遥远的昴星团星座也赞美你,你又能从中得到什么呢?
§1.5.83sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc, §1.5.84famaque cum domino fugit ab urbe suo.
况且,凭着平庸的笔墨我根本无法抵达你们那里,声誉早已随其主人一同逃离了都城。
§1.5.85vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, §1.5.86nunc quoque de nostra morte tacere reor.
而在我的声名被掩埋、我对你们形同死去的那个时候,我想,如今你们也在对我的死保持着缄默。

词汇与语法注释

  1. 1.5.16me quoque, qui feci, iudice — `me ... iudice` 是由代名词与代词构成的夺格绝对结构(ablative absolute),表示让步含义:“即使由创作了这些诗作的我本人担任裁判官”。`digna` 是形容词,支配被动不定式 `lini`(被抹消)。
  2. 1.5.19incipiam — 第一人称单数现在时虚拟式,与问号连用,用作表示疑虑或商榷的虚拟式(deliberative subjunctive):“难道我要开始……吗?”。下一行的 `vocem` 亦同此结构。
  3. 1.5.27repetas licet — 无人称动词 `licet`(即使、允许)直接引导现在时虚拟式 `repetas`(你回溯、回忆),构成了让步从句(“即使你回溯所有的作品”)。
  4. 1.5.85quibus perii — `quibus` 是关系代词的与格(表示关系或判断的与格),意为“对他们而言,我已经死去了”,指诗人因流放而对罗马的友人来说如同死人一般的处境。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §1.5.1-1.5.86. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:1.5.1-1.5.86

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。