Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §1.3.1-1.3.94

致鲁菲努斯与难以治愈的流亡之痛

第 4 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

被流放到托米斯的诗人致信友人鲁菲努斯,感谢后者的宽慰,但感叹因思念祖国而产生的精神创伤无法被任何良药治愈,并抱怨了托米斯恶劣的极度环境与威胁。他还认为,与历史上任何流放者的命运相比,自己的境遇最为悲惨。

§1.3.1Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, §1.3.2qui miser est, ulli si suus esse potest.
鲁菲努斯啊,你那纳索向你送上这问候,如果他还能属于任何人,他便是一个惨人。
§1.3.3reddita confusae nuper solacia menti §1.3.4auxilium nostris spemque tulere malis, §1.3.5utque Machaoniis Poeantius artibus heros §1.3.6lenito medicam vulnere sensit opem, §1.3.7sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu §1.3.8admonitu coepi fortior esse tuo, §1.3.9et iam deficiens sic ad tua verba revixi, §1.3.10ut solet infuso vena redire mero.
最近给予我混乱心智的慰藉,为我的不幸带来了帮助和希望,正如坡阿斯的英雄儿子凭着马卡翁的技术,在伤口减轻时感受到了医术的救助,我这心智委顿、被剧烈一击所伤的人,因着你的劝导而开始变得更加坚强,且我这已然委靡之人,因着你的话语而重获新生,正如注入纯酒后,血管常会恢复生机那般。
§1.3.11non tamen exhibuit tantas facundia vires, §1.3.12ut mea sint dictis pectora sana tuis.
然而,你的口才并未展现出如此巨大的力量,以至于我的心灵能因你的言语而痊愈。
§1.3.13ut multum demas nostrae de gurgite curae, §1.3.14non minus exhausto quod superabit erit.
纵然你从我忧虑的深渊中免去了许多,在倾泻之后所剩留的,也决不会少。
§1.3.15tempore ducetur longo fortasse cicatrix: §1.3.16horrent admotas vulnera cruda manus.
伤疤或许会在漫长的时光中愈合;新鲜的伤口害怕触碰过来的手。
§1.3.17non est in medico semper relevetur ut aeger: §1.3.18interdum docta plus valet arte malum,
病人是否能常得宽解,并不取决于医生;有时,疾病的力量胜过精湛的医术。
§1.3.19cernis ut e molli sanguis pulmone remissus §1.3.20ad Stygias certo limite ducat aquas, §1.3.21afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, §1.3.22sanabit nulla vulnera cordis ope.
你看到那从柔软肺部吐出的鲜血,如何沿着确定的路径导向斯堤克斯之水;纵然埃皮达夫鲁斯者亲自带来神圣的草药,他也无法用任何方法医治心灵的创伤。
§1.3.23tollere nodosam nescit medicina podagram, §1.3.24nec formidatis auxiliatur aquis.
医术不知如何根除结节性的痛风,亦无法对令人畏惧的积水施以救助。
§1.3.25cura quoque interdum nulla medicabilis arte est— §1.3.26aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
忧虑有时亦无法用任何技术医治―― 或者,即便可以,也须在长久的拖延中被冲淡。
§1.3.27cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, §1.3.28sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, §1.3.29rursus amor patriae ratione valentior omni, §1.3.30quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
当你的教诲极好地稳固了我委顿的心智,且你的心灵铠甲已被我披挂上阵之时,那胜过一切理智的祖国之爱,又再次将你的著作所成就的功业重新拆散。
§1.3.31sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari, §1.3.32confiteor misero molle cor esse mihi.
无论你希望这被称为虔敬,抑或被称为软弱,我承认,在我的悲惨中,我有一颗脆弱的心。
§1.3.33non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat §1.3.34fumum de patriis posse videre focis.
伊萨卡人的聪明不容置疑,然而他仍祈求能够看到家乡炉灶升起的烟雾。
§1.3.35nescio qua natale solum dulcedine cunctos §1.3.36ducit et inmemores non sinit esse sui.
故土以一种说不清的甘美吸引着所有人,且不容许他们忘却自己。
§1.3.37quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
有什么比罗马更好? 有什么比斯库提亚的寒冷更糟?
§1.3.38huc tamen ex illa barbarus urbe fugit,
然而,野蛮人仍从那座城市逃回此地。
§1.3.39cum bene sit clausae cavea Pandione natae, §1.3.40nititur in silvas illa redire suas.
纵然被关在笼中的潘迪翁之女处境安好,她仍挣扎着要回到自己的森林。
§1.3.41adsuetos tauri saltus, adsueta leones— §1.3.42nec feritas illos impedit antra petunt.
公牛寻求它们习惯的林间空地,狮子寻求它们习惯的洞穴―― 它们的野性亦不阻碍它们去寻找自己的巢穴。
§1.3.43tu tamen exilii morsus e pectore nostro §1.3.44fomentis speras cedere posse tuis.
然而你却希望,流放的噬咬能因着你的敷药而从我们的心中消退。
§1.3.45effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, §1.3.46talibus ut levius sit caruisse malum,
请设法使你们自己不再如此为我所爱,以至于失去这样的朋友能成为较轻的痛苦。
§1.3.47at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti §1.3.48in tamen humano contigit esse loco.
但是,我想,对于失去了出生土地的我来说,却终究得以置身于一个文明之所。
§1.3.49orbis in extremi iaceo desertus harenis, §1.3.50fert ubi perpetuas obruta terra nives.
我躺在世界尽头荒凉的沙地上,那里被掩埋的大地承载着终年不化的积雪。
§1.3.51non ager hic pomum, non dulces educat uvas, §1.3.52non salices ripa, robora monte virent.
此处的田地不生产果实,不培育甜美的葡萄;岸边无绿柳,山上无苍橡。
§1.3.53neve fretum laudes terra magis, aequora semper §1.3.54ventorum rabie solibus orba tument.
你亦不要夸赞海洋胜过陆地;那海面始终因狂风的肆虐而失去了阳光,不断汹涌起伏。
§1.3.55quocumque aspicies, campi cultore carentes §1.3.56vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.
无论你向何处看去,缺乏耕作者的原野和无人宣示主权的广袤荒地尽显眼前。
§1.3.57hostis adest dextra laevaque a parte timendus, §1.3.58vicinoque metu terret utrumque latus, §1.3.59altera Bistonias pars est sensura sarisas, §1.3.60altera Sarmatica spicula missa manu.
令人畏惧的敌人在左右两旁虎视眈眈,以近在咫尺的恐惧威胁着两翼;这一边将要感受到比斯托尼亚的枪尖,那一边将要承受萨尔马提亚之手射出的箭矢。
§1.3.61i nunc et veterum nobis exempla virorum §1.3.62qui forti casum mente tulere refer, §1.3.63et grave magnanimi robur mirare Rutili §1.3.64non usi reditus condicione dati.
走吧,现在去向我们讲述那些以坚强心智承受了命运的古人先例吧,去赞叹那宽宏大度的路提利乌斯沉重的力量吧,他没有利用那被赐予的归国条件。
§1.3.65Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus, §1.3.66paene minus nullo Smyrna petenda loco.
是斯 Smyrna 留住了那个人,而非波托斯与敌视之邦;斯 Smyrna,几乎是一个不亚于任何地方的求索之所。
§1.3.67non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus, §1.3.68legit enim sedes, Attica terra, tuas.
来自西诺普的犬儒派学者并不悲伤远离祖国,因为他选择了你的居所,阿提卡的土地。
§1.3.69arma Neoclides qui Persica contudit armis, §1.3.70Argolica primam sensit in urbe fugam,
击碎波斯武力的涅奥克勒斯之子,在阿尔戈斯的城市里感受到了他的第一次流放。
§1.3.71pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, §1.3.72inter quas dubium, quae prior esset, erat.
被逐出家园的阿里斯提德逃往拉刻代蒙,在这两者之间,孰优孰劣实难预料。
§1.3.73caede puer facta Patroclus Opunta reliquit, §1.3.74Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
少年帕特罗克洛斯因犯下杀戮而离开奥普斯,前往帖撒利亚的土地,作为阿喀琉斯的宾客。
§1.3.75exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam, §1.3.76quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
帖撒利亚的流放者前往皮瑞涅的泉水,在他的领路下,那艘神圣的神舟驶过了科尔基斯的水域。
§1.3.77liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, §1.3.78poneret ut muros in meliore loco.
阿革诺耳之子卡德摩斯离开了西顿的城墙,以便在更好的地方建立城垣。
§1.3.79venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus, §1.3.80et Teucrum Veneri grata recepit humus.
提丢斯被逐出卡吕冬,投奔阿德拉斯托斯,且那蒙受维纳斯喜爱的土地接纳了特夫克尔。
§1.3.81quid referam veteres Romanae gentis, apud quos §1.3.82exulibus tellus ultima Tibur erat?
我何必提及罗马民族的古人,在他们之中蒂布尔已是流放者所能到达的最远土地?
§1.3.83persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis §1.3.84tam procul a patria est horridiorve locus.
纵然我列举所有的人,在所有的世代里,也未曾有如此远离家园、如此荒凉的地方被赐予。
§1.3.85quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: §1.3.86quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
因而愿你们的智慧能更多地宽恕我这个哀伤的人,尽管它并未从你的话语中做到那么多。
§1.3.87nec tamen infitior, si possint nostra coire §1.3.88vulnera, praeceptis posse coire tuis.
然而我不否认,如果我的伤口能够愈合,它们可以通过你的教导来愈合。
§1.3.89sed vereor ne me frustra servare labores, §1.3.90neu iuver admota perditus aeger ope.
但我害怕,你为了拯救我而白白劳碌,亦怕我这无可救药的病人,无法从施予的救助中获益。
§1.3.91nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis, §1.3.92sed sum quam medico notior ipse mihi.
我说这些,并非因为我们有更伟大的智慧,而是比起医生,我自己更了解我自己。
§1.3.93ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas §1.3.94ad me pervenit consuliturque boni.
然而,纵使情况如此,你那伟大的好意作为一份厚礼,已然传达到了我这里,并被作了善意的理解。

词汇与语法注释

  1. 1.3.2si suus esse potest — suus 是物主形容词,意为“自己的”,此处表示作为朋友等亲密关系而“属于某人”。si 引导条件从句,表达一种自嘲的语气:“如果他还能属于任何人(即做任何人的朋友)的话”。
  2. 1.3.17non est in medico ut — 无人称表达 non est in(不在……的力量范围内/不取决于)后接引导结果从句的 ut。relevetur 为现在时虚拟式被动语态,表明“病人得以康复”并非完全取决于医生。
  3. 1.3.21licet — 此处的 licet 并非用作其本义的无人称动词,而是作为连词引导让步从句(意为“即使,纵然”),后接现在时虚拟式 afferat。
  4. 1.3.94consuliturque boni — 成语 boni consulere(好意接受、作善意解释)的被动无人称结构。属格 boni 被归类为价值属格或性质属格。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §1.3.1-1.3.94. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:1.3.1-1.3.94

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。