Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §5.10.1-5.10.52

托米斯的严冬与漫长迟滞的岁月

第 56 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德叹息托米斯极度严酷的冬日与漫长难熬的时间,并描述了周围好战蛮族的威胁、语言不通的文化孤立状态,以及对自己流亡惩罚的反思。

§5.10.1Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister, §5.10.2facta est Euxini dura ter unda maris.
当我留在蓬托斯时,希斯特尔河因寒冷而已三次冰封,厄克斯诺斯海的波涛也已三次变得坚硬。
§5.10.3at mihi iam videor patria procul esse tot annis, §5.10.4Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
但在我看来,我似乎已经远离祖国如此多的岁月,恰如达尔达诺斯的特洛伊处在希腊敌人的蹂躏之下那般长久。
§5.10.5stare putes, adeo procedunt tempora tarde, §5.10.6et peragit lentis passibus annus iter.
你会以为时间停滞不前,它是如此缓慢地流逝,一年也以迟缓的步伐走完它的旅程。
§5.10.7nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert, §5.10.8efficit angustos nec mihi bruma dies, §5.10.9scilicet in nobis rerum natura novata est, §5.10.10cumque meis curis omnia longa facit.
夏至未曾从我的黑夜中夺走分毫,冬至也未曾为我缩短白昼;显然,万物的自然法则在我身上已被更新,它让万物随着我的忧虑而一同变得漫长。
§5.10.11an peragunt solitos communia tempora motus, suntque §5.10.12magis vitae tempora dura meae?
究竟是普通的岁月仍在完成它们惯常的运动,还是仅仅是我生命的时光变得更加艰难?
§5.10.13quem tenet Euxini mendax cognomine litus, §5.10.14et Scythici vere terra sinistra freti, §5.10.15innumerae circa gentes fera bella minantur, §5.10.16quae sibi non rapto vivere turpe putant.
那以虚假之名著称的厄克斯诺斯海岸,以及那确实不祥的斯基泰海峡之地所滞留的我,周围无数的部族正以残酷的战争威胁着,他们认为不靠掠夺活下去对自己而言是一种耻辱。
§5.10.17nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse §5.10.18moenibus exiguis ingenioque loci.
墙外无一安全:这山丘本身仅靠薄弱的城墙和地势的险要来防守。
§5.10.19cum minime credas, ut aves, densissimus hostis §5.10.20advolat, et praedam vix bene visus agit.
就在你最不经意的时候,敌军如群鸟般密密麻麻地飞掠而来,在刚被看清之际,便已驱赶着掠夺物而去。
§5.10.21saepe intra muros clausis venientia portis §5.10.22per medias legimus noxia tela vias.
常常在城门紧闭的城墙之内,我们在街道中央拾起那些飞来的有害箭矢。
§5.10.23est igitur rarus, rus qui colere audeat, isque §5.10.24hac arat infelix, hac tenet arma manu.
因而,敢于耕作田野的人寥寥无几,而那不幸的人,一手扶着犁,一手握着兵刃。
§5.10.25sub galea pastor iunctis pice cantat avenis, §5.10.26proque lupo pavidae bella verentur oves.
戴着头盔的牧人吹奏着用沥青粘接的芦笛,怯懦的绵羊不惧豺狼,反倒畏惧战争。
§5.10.27vix ope castelli defendimur; et tamen intus §5.10.28mixta facit Graecis barbara turba metum, §5.10.29quippe simul nobis habitat discrimine nullo §5.10.30barbarus et tecti plus quoque parte tenet,
我们仅靠城堡的庇护艰难御敌;然而在内部,与希腊人混杂在一起的蛮族人群同样制造着恐慌,因为蛮族毫无分别地与我们同住在一起,甚至占去了大半个屋室。
§5.10.31quos ut non timeas, possis odisse videndo §5.10.32pellibus et longa pectora tecta coma.
哪怕你不惧怕他们,一看见他们那用兽皮和长发覆盖着的胸膛,便足以令人心生厌恶。
§5.10.33hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, §5.10.34pro patrio cultu Persica braca tegit.
甚至那些被认为源自希腊城邦的人,取代祖辈服饰的,也是波斯式的宽腿裤。
§5.10.35exercent illi sociae commercia linguae: §5.10.36per gestum res est significanda mihi.
他们用彼此相通的语言进行交流:而我却必须通过手势来表达意思。
§5.10.37barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, §5.10.38et rident stolidi verba Latina Getae; §5.10.39meque palam de me tuto mala saepe loquuntur, §5.10.40forsitan obiciunt exiliumque mihi.
在这里,我反倒成了蛮族,没人能听懂我的话,愚蠢的盖塔人还嘲笑拉丁语的词句;他们还常常在我面前安全地公开说我的坏话,或许还在以此责难我的流亡之身。
§5.10.41utque fit, in me aliquid ficti, dicentibus illis §5.10.42abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
而且正如常有的那样,当他们议论时,无论我是点头还是摇头,他们都以为我心中存着某种诡诈。
§5.10.43adde quod iniustum rigido ius dicitur ense, §5.10.44dantur et in medio vulnera saepe foro.
再加上,不公的正义是由冰冷的利剑来宣判的,广场中央也常常出现刀伤流血。
§5.10.45o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti §5.10.46fila dedit vitae non breviora meae!
啊,残酷的拉刻西斯,你给带有着如此沉重命星的我,所赐予的生命之线,竟然没有更短一些!
§5.10.47quod patriae vultu vestroque caremus, amici, §5.10.48atque hic in Scythicis gentibus esse queror: §5.10.49utraque poena gravis, merui tamen urbe carere, §5.10.50non merui tali forsitan esse loco.
朋友们,由于我们失去了祖国和你们的面容,且在此处于斯基泰部落之中,我为此而悲叹:两种惩罚皆属沉重,然而我确实配得上失去城邦,但或许我不配被置于这般境地。
§5.10.51quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
啊,我在说什么,疯了吗?
§5.10.52Caesaris offenso numine, dignus eram.
因触怒了凯撒的神威,我本也是连失去生命都罪有应得的。

词汇与语法注释

  1. 5.10.3tot annis, quot... fuit — 带有表示时间跨度的夺格 annis 的相关结构。此处将自己在托米斯流亡的实际年限夸张地同特洛伊战争的十年相提并论,以此强调主观上时间的漫长。
  2. 5.10.13quem — 关系代词的宾格,其省略的先行词 me 是第 15 行主句的实际动作对象。第 13-14 行冗长的关系从句被置于主句之前,构成了宏大的倒装结构。
  3. 5.10.37ulli — 代词 ullus 的单数与格,在此用作“施事与格”,与被动语态动词 intellegor 连用,表示发出理解动作的主体。
  4. 5.10.41dicentibus illis — 带有现在分词的绝对夺格结构,意为“当他们说话时”。它交代了背景情况,与接下来的虚拟式完成时 abnuerim 和 adnuerim 配合,表现了因沟通不畅而引发的周围人的猜疑。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §5.10.1-5.10.52. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:5.10.1-5.10.52

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。