原文中文翻译
§4.7.1Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
§4.7.2bisque suum tacto Pisce peregit iter.
太阳在冰冷的冬至严寒之后两度临近我,并且两度在触及双鱼座后完成了它的旅程。
§4.7.3tempore tam longo cur non tua dextera versus
§4.7.4quamlibet in paucos officiosa fuit?
在如此漫长的时间里,为什么你的右手,哪怕只是写下寥寥数行,也不曾尽到情谊?
§4.7.5cur tua cessavit pietas, scribentibus illis,
§4.7.6exiguus nobis cum quibus usus erat?
为什么你的忠诚停止了,而那些人都在给我写信,与我仅有微末交谊的人?
§4.7.7cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi,
§4.7.8illam speravi nomen habere tuum?
为什么每当我解开某封书简的系带时,我都期盼着它上面写着你的名字?
§4.7.9di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
§4.7.10scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
但愿神明保佑,你的信常常由你亲手写下,只是在众多信件中,没有一封被送达我手中。
credam prius ora Medusae
§4.7.12Gorgonis anguineis cincta fuisse comis,
§4.7.13esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
§4.7.14a truce quae flammis separet angue leam.
§4.7.15quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,
§4.7.16tergeminumque virum tergeminumque canem,
§4.7.17Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes,
§4.7.18centimanumque Gyan semibovemque virum.
亲爱的朋友,我宁愿先相信戈耳工美杜莎的脸曾被蛇发环绕,相信那少女腹下有犬,相信那喀迈拉存在,用火焰将母狮与凶蛇隔开,相信与人类胸膛相连的四足兽,相信三体之人和三头之犬,以及斯芬克斯、哈耳庇厄和蛇足的巨人,还有百手巨人吉阿斯和半牛半人之怪。
§4.7.19haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
§4.7.20mutatum curam deposuisse mei,
在相信你已经改变、放弃了对我的挂念之前,我宁愿先相信所有这些。
§4.7.21innumeri montes inter me teque viaeque
§4.7.22Summaque et campi nec freta pauca iacent,
在你我之间,横亘着无数的山峦与道路、山巅与平原,以及不少的海洋。
§4.7.23mille potest causis a te quae littera saepe
§4.7.24missa sit in nostras rara venire manus;
由于成千上万的原因,你经常寄出的信件,可能极少能落入我们的手中。
§4.7.25mille tamen causas scribendo vince frequenter,
§4.7.26excusem ne te semper, amice, mihi.
然而,朋友,请通过经常写信来克服这成千上万个阻碍吧,免得我总要在心中为你寻找借口。