Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §4.6.1-4.6.50

时间驯化万物与自身痛苦的有增无减

第 41 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

诗人感叹时间虽能驯化万物,唯独自己的痛苦随着时间流逝而愈发沉重,并控诉了自己在托米斯恶劣环境中衰弱的身心。

§4.6.1Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, §4.6.2praebet et incurvo colla premenda iugo; §4.6.3tempore paret equus lentis animosus habenis, §4.6.4et placido duros accipit ore lupos; §4.6.5tempore Poenorum compescitur ira leonum, §4.6.6nec feritas animo, quae fuit ante, manet; §4.6.7quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri §4.6.8belua, servitium tempore victa subit.
随着时间,乡间的公牛变得能耐受犁耙,并献出脖颈接受弯曲木轭的压制;随着时间,烈马也顺从于柔软的缰绳,并以温和的口接受坚硬的嚼子;随着时间,迦太基狮子的愤怒被平息,昔日存在于心中的狂野不再留存;而那听从主人训导的印度巨兽,也因时间而被征服,屈服于奴役。
§4.6.9tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, §4.6.10vixque merum capiant grana quod intus habent; §4.6.11tempus et in canas semen producit aristas, §4.6.12et ne sint tristi poma sapore cavet.
时间使葡萄在伸展的果穗上膨胀,使得果粒几乎无法容纳它们内含的纯汁;时间亦将种子培植成苍白的麦穗,并提防着果实不带有酸涩的味道。
§4.6.13hoc tenuat dentem terram renovantis aratri, §4.6.14hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; §4.6.15hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, §4.6.16hoc minuit luctus maestaque corda levat, §4.6.17cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas §4.6.18praeterquam curas attenuare meas.
这一力量磨损了重翻土地的犁齿,这一力量磨损了坚硬的燧石,磨损了金刚石;这一力量甚至逐渐平息了残酷的愤怒,这一力量减少了悲伤,减轻了忧郁的心灵;因此,静悄悄流逝的岁月能够削弱一切,唯独无法减轻我的忧虑。
§4.6.19ut patria careo, bis frugibus area trita est, §4.6.20dissiluit nudo pressa bis uva pede.
自我失去祖国以来,脱谷场已两度因谷物而被踩踏,裸足踩踏下的葡萄已两度破裂流汁。
§4.6.21nec quaesita tamen spatio patientia longo est, §4.6.22mensque mali sensum nostra recentis habet,
然而,漫长的时间并未带来所需的忍耐力,我的心灵对痛苦的感受依旧如新。
§4.6.23scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, §4.6.24et domitus freno saepe repugnat equus.
诚然,即使是年长的幼牛也常常逃避轭具,驯服的马也常常反抗缰绳的束缚。
§4.6.25tristior est etiam praesens aerumna priore: §4.6.26ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
甚至当下的苦难比以往的更为悲惨:因为纵然它本身保持不变,它也因延迟而增长并扩大了。
§4.6.27nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; §4.6.28nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
我昔日对我们所受之苦的了解,远不如现在这般深切;如今,正因对它们更加熟知,它们带来的压迫感便愈发沉重。
§4.6.29est quoque non nihilum vires afferre recentes, §4.6.30nec praeconsumptum temporis esse malis,
此外,带去新鲜的体力,而不曾预先被漫长岁月的苦难所消耗,这也是非同小可的。
§4.6.31fortior in fulva novus est luctator harena, §4.6.32quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
在黄沙场上,新上场的摔跤手更为强壮,比起那些因漫长拖延而双臂疲惫迟钝的人。
§4.6.33integer est melior nitidis gladiator in armis, §4.6.34quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
毫发无损的角斗士身披闪亮的铠甲更为出色,比起那些武器被自己的鲜血染红的人。
§4.6.35fert bene praecipites navis modo facta procellas: §4.6.36quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
刚造好的船能很好地抵御狂暴的狂风巨浪:迈向衰朽的老船,即使遇到再微弱的雨水也会解体。
§4.6.37nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam §4.6.38mala sunt longa multiplicata die!
我们对于目前所承受的,在过去也曾能更耐心地承受,在苦难因日久天长而倍增之前!
§4.6.39credite, deficio, nostroque a corpore quantum §4.6.40auguror, accedunt tempora parva malis.
相信我,我正在衰竭,而从我的身体所做出的预言来看,留给我的苦难的时间已经不多了。
§4.6.41nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: §4.6.42vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
因为既没有气力,也没有往日那般的气色:我几乎只剩下一层薄皮包裹着骨头。
§4.6.43corpore sed mens est aegro magis aegra, malique §4.6.44in circumspectu stat sine fine sui.
然而,比起生病的身体,心灵更为病弱,在无休止地环顾自身苦难中踯躅不前。
§4.6.45urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, §4.6.46et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
罗马城貌已逝,我所挂念的同伴们不在,还有那对我而言最珍贵不过的妻子,也已不在此处。
§4.6.47vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: §4.6.48sic me quae video non videoque movent.
眼前尽是斯基泰人的乌合之众,以及穿着裤装的盖塔人流:如此,我所见与不见之事物都在折磨着我。
§4.6.49una tamen spes est quae me soletur in istis, §4.6.50haec fore morte mea non diuturna mala.
然而,在这些苦难中,唯有一个希望抚慰着我,那便是通过我的死亡,这些灾祸将不会长久存在。

词汇与语法注释

  1. §4.6.7quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri / belua — 先行词 `belua`(§4.6.8)被嵌入在关系从句 `quae... obtemperat`(§4.6.7)之中,并与其修饰语 `Inda` 发生大幅度离隔(hyperbaton)。此外,反身代词 `sui` 指向关系从句内部的 `magistri`。
  2. §4.6.17cuncta potest... vetustas / praeterquam curas attenuare meas — 依赖于 `potest` 的不定式是 `attenuare`(§4.6.18)。连词 `praeterquam`(“除了”)在此处形成对比,说明岁月(`vetustas`)虽然能够削弱万物(`cuncta`),却唯独无法削弱作者的忧虑(`curas meas`)。
  3. §4.6.26ut sit enim sibi par — 这里的 `ut` 用作让步连词(“即使”、“纵然”),后接虚拟式现在时 `sit`。`sibi par` 意为“与自身等同”或“保持与先前相同的程度”。
  4. §4.6.37ante quam / mala sunt longa multiplicata die — `ante`(§4.6.37)与紧随其后的 `quam` 构成时间连词 `antequam`(“在……之前”)的割裂现象(tmesis),被比较级副词 `patientius` 隔开。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §4.6.1-4.6.50. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:4.6.1-4.6.50

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。