Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §4.3.1-4.3.84

向星宿询问妻子近况与鼓励其在逆境中坚守妇德

第 38 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

诗人祈求天上的星座向他报告远在罗马的妻子的近况,并鼓励她在逆境中坚守妇德与忠贞,因他的流放正是她展现美德的最佳时机。

§4.3.1Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, §4.3.2altera Sidonias, utraque sicca, rates, §4.3.3omnia cum summo positae videatis in axe, §4.3.4et maris occiduas non subeatis aquas, §4.3.5aetheriamque suis cingens amplexibus arcem §4.3.6vester ab intacta circulus extet humo, §4.3.7aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam §4.3.8dicitur Iliades transiluisse Remus,
大熊座和小熊座啊,你们之中的一个引导着希腊的,另一个引导着西顿的船只,两者皆不沾湿,既然你们看到一切都安置在最高的轴线上,并且不沉入西方的海水中,你们那用怀抱环绕着以太城堡的圆环,从不曾触碰的大地上凸显出来,我祈求你们,请注视那些墙垣,据说昔日伊利亚之子雷穆斯曾不祥地将其跨越。
§4.3.9inque meam nitidos dominam convertite vultus, §4.3.10sitque memor nostri necne, referte mihi.
请将你们闪耀的容颜转向我的女主人,并告诉我,她是否还记得我们。
§4.3.11ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
悲伤的我啊,为何我要害怕? 我所寻求的是显而易见的事。
§4.3.12cur iacet ambiguo spes mea mixta metu?
为何我的希望与模糊的恐惧交织在一起?
§4.3.13crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri, §4.3.14deque fide certa sit tibi certa fides,
相信那真实存在且你所期望的,停止害怕安全的事物,让确凿的忠诚在你心中产生确凿的信赖。
§4.3.15quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, §4.3.16non mentitura tu tibi voce refer, §4.3.17esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, §4.3.18quodque potest, secum nomen habere tuum
那些固定在天穹上的火焰无法对你言说的事情,用你那绝不撒谎的声音向你自己转达:你最关切的她依然记得你,并在她力所能及的范围内,在心中保留着你的名字。
§4.3.19vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, §4.3.20teque remota procul, si modo vivit, amat.
她依恋着你的容貌,仿佛你就在身边,哪怕你身处远方,只要她还活着,她就深爱着你。
§4.3.21ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, §4.3.22lenis ab admonito pectore somnus abit?
当她那病弱的心灵沉浸在合理的悲痛中时,柔和的睡眠是否从那被唤起记忆的胸膛中离去?
§4.3.23tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque §4.3.24tangit et oblitam non sinit esse mei, §4.3.25et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, §4.3.26fessaque iactati corporis ossa dolent?
那时,床榻和处所触碰着你,不容她将我遗忘,忧虑也随之袭来,躁热不安随之降临,黑夜显得无比漫长,被折腾的身体那疲惫的骨骼是否感到酸痛?
§4.3.27non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, §4.3.28detque tuus maesti signa doloris amor, §4.3.29nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum §4.3.30Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
我确实不怀疑这些以及其他的事情正在发生,也不怀疑你的爱正显露出哀伤痛苦的迹象,并且你的痛苦绝不亚于,当忒拜的女子看到血淋淋的赫克托尔被色萨利战车拖曳时的悲伤。
§4.3.31quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, §4.3.32affectum quem te mentis habere velim.
然而,我自己该祈求什么,我仍犹豫不决,也无法说出我希望你怀有怎样的心境。
§4.3.33tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris; §4.3.34non es? at amisso coniuge digna fores.
你悲伤吗? 我为自己是你的痛苦之源而感到愤慨;你不悲伤吗? 然而,作为失去丈夫的人,你理应悲伤。
§4.3.35tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, §4.3.36tempus et a nostris exige triste malis, §4.3.37Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas; §4.3.38expletur lacrimis egeriturque dolor,
相反,我的贤妻,请为你的损失而悲伤,并因我们的不幸而度过一段哀痛的时光,哭泣我的命运吧:哭泣也是一种快乐;痛苦因眼泪而得到满足,并被宣泄出来。
§4.3.39atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset §4.3.40mors mea, morte fores sola relicta mea!
但愿你需要哀悼的不是我的生命,而是我的死亡,但愿你仅仅因我的死亡而孤身一人!
§4.3.41spiritus hic per te patrias exisset in auras, §4.3.42sparsissent lacrimae pectora nostra piae, §4.3.43supremoque die notum spectantia caelum §4.3.44texissent digiti lumina nostra tui, §4.3.45et cinis in tumulo positus iacuisset avito, §4.3.46tactaque nascenti corpus haberet humus; §4.3.47denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
这灵魂本可通过你而消逝在祖国的微风中,虔诚的泪水本会洒在我们的胸膛上,在临终之日,你的手指本会闭合我们那注视着熟悉天空的眼睛,骨灰本会安放在祖先的坟墓中,出生时所触碰的土地本会保留我的躯体;总之,我本可以像活着时那样,无罪地死去。
§4.3.48nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
如今,我的生命因其所受的惩罚而感到羞愧。
§4.3.49me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, §4.3.50avertis vultus et subit ora rubor!
悲惨的我啊,若你被称为“流放者的妻子”时,扭过头去,脸上泛起红晕!
§4.3.51me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
悲惨的我啊,若你认为作为我的妻子被看见是种耻辱!
§4.3.52me miserum, si te iam pudet esse meam!
悲惨的我啊,若你如今为你属于我而感到羞愧!
§4.3.53tempus ubi est illud, quo te iactare solebas §4.3.54coniuge, nec nomen dissimulare viri?
那个你曾以丈夫为傲、不曾隐瞒你男人的名字的时代在哪里?
§4.3.55tempus ubi est, quo te —nisi non vis illa referri— §4.3.56et dici, memini, iuvit et esse meam?
那个时代在哪里——除非你不希望提起这些—— 当时,我记得,被称为并作为我的人让你感到欢喜?
§4.3.57utque proba dignum est, omni tibi dote placebam: §4.3.58addebat veris multa faventis amor.
正如贤惠妻子所配享的那样,我以我的一切天资令你满足:眷顾的爱在真实的事物上增添了许多美妙。
§4.3.59nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar— §4.3.60quemque tuum malles esse, vir alter erat.
也没有另一个男人能让你更偏爱——在你看来我是如此伟大—— 也没有你更希望拥有的人。
§4.3.61nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque §4.3.62non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
如今也请不要为你嫁给我而感到羞愧;你的痛苦应来源于此,但耻辱应当离去。
§4.3.63cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, §4.3.64num legis Euadnen erubuisse viro?
当轻率的卡帕纽斯因突然的雷击而倒下时,难道你读到过欧阿德涅因丈夫而感到羞愧红脸吗?
§4.3.65nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, §4.3.66ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
也没有因为世界之王用火平息了火焰,法厄同本身就应当被他自己的亲人所否认。
§4.3.67nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, §4.3.68quod precibus periit ambitiosa suis.
塞墨勒也没有因为她那贪婪的祈求而毁灭,从而对她的父亲卡德摩斯变成陌生人。
§4.3.69nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, §4.3.70purpureus molli fiat in ore pudor.
也没有因为我被朱庇特狂暴的火焰所击中,你那温柔的脸上就要泛起紫红色的羞愧。
§4.3.71sed magis in curam nostri consurge tuendi, §4.3.72exemplumque mihi coniugis esto bonae, §4.3.73materiamque tuis tristem virtutibus imple: §4.3.74ardua per praeceps gloria vadit iter.
相反,请更加振作起来保护和关照我,为我树立一个贤妻的榜样,用你的美德来填满这哀伤的素材:险峻的荣耀行进在陡峭的道路上。
§4.3.75Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
若特洛伊曾是幸福的,谁会知道赫克托尔?
§4.3.76publica virtutis per mala facta via est.
美德之路是通过公共的灾难开拓出来的。
§4.3.77ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus: §4.3.78si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
提费斯啊,若海上没有波浪,你的技术便形同虚设;福玻斯啊,若人们身体健康,你的医术便形同虚设。
§4.3.79quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, §4.3.80apparet virtus arguiturque malis.
美德在顺境中隐藏、闲置且不为人知,却在逆境中显现并得到证实。
§4.3.81dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque §4.3.82conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
我们的不幸给你留出了赢得名声的位置,并且你的虔敬有了一个可以高昂起引人注目的头颅的地方。
§4.3.83utere temporibus, quorum nunc munere facta est §4.3.84et patet in laudes area lata tuas.
利用这个时代吧,如今凭借它的恩赐,已经为你赢得赞美创造并敞开了一片宽广的领域。

词汇与语法注释

  1. §4.3.1Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias — 对大熊座和小熊座(ferae)的呼告。关系代名词 quarum 的先行词为这两个星座,在其后的关系从句中,altera... altera 分别指代两者,作为第二人称单数动词 regis 的主语。其中一者(大熊座)导航希腊船只(Graias rates),另一者(小熊座)导航腓尼基/西顿船只(Sidonias rates)。
  2. §4.3.7non bene — 修饰不定式 transiluisse 的副词短语。字面意为“不善地、不佳地”,此处转指违背神圣边界的“不祥地、不幸地”,预示了雷穆斯因跨越罗马建城墙垣而招致的悲惨命运。
  3. §4.3.13crede, quod est et vis — quod 为关系代词,从句可理解为 (id) quod est et (quod) vis,即“相信那真实存在(est)且你所期望(vis)的事物”。这是诗人的自言自语,促使自己相信妻子的忠贞不渝。
  4. §4.3.39utinam lugenda tibi non vita, sed esset mors mea — utinam 搭配未完成过去时虚拟语气 esset,表示与现在事实相反(无法实现)的愿望:“但愿是……”。lugenda 为动形容词,作表语修饰 vita 和 mors。意为“但愿你需要哀悼的不是我(流放中的)生命,而是我(肉体上的)死亡”。
  5. §4.3.57omni tibi dote placebam — placebam 为未完成过去时。tibi 是不及物动词 placeo(取悦、使满意)所要求的与格。omni dote 中的 dote(源自 dos,嫁妆/天赋)为诗歌比喻用法,并非指外在的财富,而是指诗人的才华与精神财富。
  6. §4.3.81dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque conspicuum pietas qua tua tollat, habet — 主句动词为 dat 和 habet,共同主语是 nostra fortuna(我们的不辛)。habet 的宾语是 caput(头),由形容词 conspicuum(显眼的)修饰。关系词 qua 引导一个伴有虚拟语气 tollat 的关系从句(tollat 的主语是 pietas tua)。整体结构为:“我们的不幸提供了一个可瞩目的高头(机会),借此你的虔敬可以高昂起来”。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §4.3.1-4.3.84. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:4.3.1-4.3.84

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。