Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §3.3.1-3.3.88

病榻上致妻子的信与骨灰归乡的祈愿

第 23 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

卧病在床的诗人做好了在托米斯死去的准备,他致信最爱的妻子,恳求将自己的骨灰运回故土,并通过墓志铭歌颂自己因诗歌而获得的永恒生命。

§3.3.1Haec mea si casu miraris epistula quare §3.3.2alterius digitis scripta sit, §3.3.3aeger eram.
如果你恰好觉得奇怪,为什么我的这封信是由他人的手指所写,那是因为我病了。
aeger in extremis ignoti partibus orbis, §3.3.4incertusque meae paene salutis eram.
我在未知世界的极边之地病倒,并且几乎无法确信自己的生命安全。
§3.3.5quem mihi nunc animum dira regione iacenti §3.3.6inter Sauromatas esse Getasque putes?
如今,躺在萨乌罗马泰人和盖塔人之间的这片可怕地域,你认为我的心境会是怎样呢?
§3.3.7nec caelum patior, nec aquis adsuevimus istis, §3.3.8terraque nescio quo §3.3.9non placet ipsa modo.
我无法忍受这里的气候,我们也未曾习惯这里的水,连土地本身,也不知为什么,如今并不讨人喜欢。
non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro, §3.3.10nullus, Apollinea qui levet arte malum,
屋子不够合适,这里的食物对病人也无益处,也没有任何人,能用阿波罗的技艺来减轻我的病痛。
§3.3.11non qui soletur, non qui labentia tarde §3.3.12tempora narrando fallat, amicus adest.
没有朋友在身旁安慰我,也没有人能在交谈中打发那缓慢流逝的时间。
§3.3.13lassus in extremis iaceo populisque locisque, §3.3.14et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
我疲惫地躺在极边之民与极边之地中,如今在我饱受折磨的心中,浮现起所有失去的一切。
§3.3.15omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx, §3.3.16et plus in nostro pectore parte §3.3.17tenes.
虽然万事皆涌上心头,但你依然超越了这一切,妻子啊,在我心中,你占据了超过一半的位置。
te loquor absentem, te vox mea nominat unam; §3.3.18nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
我向离去的你倾诉,我的声音只呼唤你一人;没有你,对我而言就没有黑夜,也没有白昼。
§3.3.19quin etiam sic me dicunt aliena locutum, §3.3.20ut foret amenti nomen in ore tuum.
甚至他们说,当我说胡话的时候,在我神志不清的口中,也含着你的名字。
§3.3.21si iam deficiam, suppressaque lingua palato §3.3.22vix instillato restituenda mero, §3.3.23nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam, §3.3.24spesque tui nobis causa vigoris erit.
即使我此刻即将死去,紧贴着上颚的舌头,仅凭滴入的纯酒也难以恢复,只要有人在此宣告我的女主人已经到来,我就会重新站起,对你的期盼将成为我力量的源泉。
§3.3.25ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic §3.3.26iucundum nostri nescia tempus agis?
那么,当我的生命危在旦夕时,你或许在那边享受着快乐的时光,对我的状况一无所知?
§3.3.27non agis, adfirmo.
我断言你并非如此。
liquet hoc, carissima, nobis, §3.3.28tempus agi sine me non nisi triste tibi.
我最亲爱的人,对我来说这是显然的,没有我,对你而言时间唯有悲伤。
§3.3.29si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, §3.3.30et mihi vivendi tam cito finis adest, §3.3.31quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, §3.3.32ut saltem patria contumularer humo?
然而,如果我的命运已经度过了它应得的年岁,并且活着的终点如此迅速地临到我,伟大的神明啊,对一个将死之人宽恕,使其至少能葬在祖国的土地中,这有多难呢?
§3.3.33vel poena in tempus mortis dilata fuisset, §3.3.34vel praecepisset mors properata fugam.
要么刑罚本应延迟到死亡之时,要么匆忙的死亡本应提前于我的流放。
§3.3.35integer hanc potui nuper bene reddere lucem; §3.3.36exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
不久前,我本可以完好地交还这生命之光;如今赐予我生命,却只是为了让我作为流放者死去。
§3.3.37tam procul ignotis igitur moriemur in oris, §3.3.38et fient ipso tristia fata loco,
我们难道要在如此遥远的未知海岸死去,并且这悲惨的命运将因这地方本身而注定吗?
§3.3.39nec mea consueto languescent corpora lecto, §3.3.40depositum nec me qui fleat, ullus erit; §3.3.41nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora §3.3.42accedent animae tempora parva mea; §3.3.43nec mandata dabo, nec cum clamore supremo §3.3.44labentes oculos condet amica manus; §3.3.45sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri §3.3.46indeploratum barbara terra teget!
我的身体既不会在习惯的病榻上衰竭,也不会有任何人,在我临终躺下时为我哭泣;我女主人的眼泪也不会落在我的脸上,为我垂危的生命增添哪怕一缕短暂的光阴;我既不会留下遗言,也不会在最后的呼喊中,让爱人的手阖上我逐渐合上的双眼;相反,没有丧礼,没有坟墓的尊荣,这颗未被哭悼的头颅,将被蛮荒的土地掩埋!
§3.3.47ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente, §3.3.48et feries pavida pectora fida manu?
当你听到这个消息时,你是否会心神大乱,并用颤抖的手捶打你忠实的心房?
§3.3.49ecquid, in has frustra tendens tua brachia partes, §3.3.50clamabis miseri nomen inane viri?
你是否会徒然向着这一侧伸出双臂,呼喊着你可怜丈夫那虚无的名字?
§3.3.51parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos: §3.3.52non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
尽管如此,请不要抓伤你的脸颊,也不要撕扯你的头发:我的光芒啊,我并非现在才第一次从你身边被夺走。
§3.3.53cum patriam amisi, tunc me periisse putato: §3.3.54et prior et gravior mors fuit illa mihi.
当我失去祖国时,那时你就当我已经死去:对我而言,那次死亡既是先行的,也是更为沉重的。
§3.3.55nunc, si forte potes—sed non potes, optima coniunx— §3.3.56finitis gaude tot mihi morte malis, §3.3.57quod potes, extenua forti mala corde ferendo, §3.3.58ad quae iam pridem non rude pectus habes, §3.3.59atque utinam pereant animae eum corpore nostrae, §3.3.60effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
如今,如果可以的话——但你做不到,最好的妻子—— 请为我如此多的痛苦因死亡而终结感到高兴,尽你所能,用坚强的心去承受,来减轻不幸,对此,你早已拥有了一颗不曾生疏的心,愿我们的灵魂与肉体一同消逝,愿我没有任何部分能逃过那贪婪的火葬堆!
§3.3.61nam si morte carens vacua volat altus in aura §3.3.62spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, §3.3.63inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, §3.3.64perque feros manes hospita semper erit.
因为如果灵魂免于死亡,在空旷的气流中高高飞翔,且那位萨摩斯老人的话是真实无误的,罗马的幽灵将在萨尔马提亚的阴影中游荡,在野蛮的亡魂中,它将永远是异乡之客。
§3.3.65ossa tamen facito parva referantur in urna: §3.3.66sic ego non etiam mortuus exul ero.
然而,请务必使我的骨灰用小瓮运回:这样,我即使在死后也不再是流放者。
§3.3.67non vetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum §3.3.68supposuit tumulo rege vetante soror,
没有人会禁止这一点:底比斯的姐妹无视国王的禁令,将将被杀害的兄弟安葬入土。
§3.3.69atque ea cum foliis et amomi pulvere misce, §3.3.70inque suburbano condita pone solo; §3.3.71quosque legat versus oculo properante viator, §3.3.72grandibus in tituli marmore caede notis: §3.3.73HIC. EGO. QVI. IACEO. TENERORVM. LVSOR. AMORVM. §3.3.74INGENIO. PERUII. NASO.
请将这些骨头与树叶及阿莫姆的粉末混合,埋葬安置在郊区的土地中;并请在大理石的墓碑上用大字刻下诗行,让行色匆匆的过客能一眼读到: “在此躺着的我,是书写温柔爱之游戏的诗人,诗人纳索,因我自己的才华而毁灭。
POETA. MEO §3.3.75AT. TIBI. QVI. TRANSIS. NE. SIT. GRAVE. QVISQVIS. AMASTI §3.3.76DICERE. NASONIS. MOLLITER. OSSA. CVBENT
但对于路过的你,无论谁曾爱过,请不要嫌麻烦,说一声:‘愿纳索的骨骸安息。
§3.3.77hoc Satis in titulo est.
’” 墓碑上有这些就足够了。
etenim maiora libelli §3.3.78et diuturna magis Sunt monimenta mihi, §3.3.79quos ego confido, quamvis nocuere, daturos §3.3.80nomen et auctori tempora longa suo.
因为我的书卷对我而言是更伟大、更持久的纪念碑,我确信,尽管它们曾伤害过我,但它们仍会给它们的作者带来名声与长久的光阴。
§3.3.81tu tamen extincto feralia munera semper §3.3.82deque tuis lacrimis umida serta dato.
尽管如此,在逝者消逝后,你仍要时刻献上丧礼的祭品,并送上被你的眼泪浸湿的花环。
§3.3.83quamvis in cineres corpus mutaverit ignis, §3.3.84sentiet officium maesta favilla pium.
虽然火焰已将肉体化为灰烬,悲伤的余烬仍会感受到你虔敬的爱。
§3.3.85scribere plura libet: sed vox mihi fessa loquendo §3.3.86dictandi vires siccaque lingua negat,
我本想写得更多:但因说话而疲惫的声音与干涸的舌头,拒绝给我口授的力量。
§3.3.87accipe supremo dictum mihi forsitan ore, §3.3.88quod, tibi qui mittit, non habet ipse, vale.
接受这或许是我在弥留之际所说的话吧,那把这封信送给你的人自己如今并不拥有的:珍重。

词汇与语法注释

  1. 3.3.16plus ... parte — parte 是表示比较基准的夺格,省略了 dimidia(“一半”)。意为“你占据了我心中超过一半的位置”,是表达深厚爱意的诗意惯用语。
  2. 3.3.21restituenda — 省略了 restituenda (est),对应由条件从句 si 引导的动词 deficiam。表示在临死状态下,舌头即便僵硬,通过滴入纯酒也“应该/能够恢复”,展示了一种可能或必然的结果。
  3. 3.3.31quantum erat — 反问性的未完成过去时表达。有两种解释可能:“(对全能的神明而言)那是多么微不足道(容易)的一件事啊”,或者“(对我而言)那是多么巨大的恩赐啊”。这里采用前者,即向神明诉说让他葬于故土是多么轻而易举的事。
  4. 3.3.75ne sit grave — 否定指令虚拟式(现在时),与非人称表达 grave sit 连用,修饰与格 tibi(过路的旅人)。意为“愿这不成为你的负担”或“请不要嫌麻烦”,用以引导接下来的不定式短语 dicere 的内容。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §3.3.1-3.3.88. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:3.3.1-3.3.88

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。