Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §3.14.1-3.14.52

请求友人庇护诗作与哀叹才思的衰退

第 35 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

诗人写信给罗马的一位朋友,请求他在城中保护并保留自己的诗作。他哀叹极其恶劣的流放环境如何摧毁了他的诗歌才华,甚至使他逐渐丧失对拉丁语的掌握。

§3.14.1Cultor et antistes doctorum sancte virorum, §3.14.2quid facis, ingenio semper amice meo?
学识之士的神圣保护者与祭司啊,你现在过得如何? 你那对我才华的一向友好的朋友。
§3.14.3ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas, §3.14.4nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
就像你以前在我安然无恙时常常赞美我一样,你现在是否也在留心,免得我显得完全不复存在?
§3.14.5suscipis exceptis ecquid mea carmina solis §3.14.6Artibus, artifici quae nocuere suo?
你是否接纳了我的诗作,唯独除外了那伤害了其创作者的《恋爱术》?
§3.14.7immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum, §3.14.8quaque potes, retine corpus in urbe meum.
不,我请求你务必这样做,新锐诗人们的热心支持者,在你力所能及的范围内,将我的身体留在城中。
§3.14.9est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis, §3.14.10qui domini poenam non meruere sui.
我被判处了流放,而我的小书并未被判处流放,它们不配承受其主人的惩罚。
§3.14.11saepe per externas profugus pater exulat oras, §3.14.12urbe tamen natis exulis esse licet.
父亲常常作为流亡者在异国他乡流浪,然而流亡者的子女仍被允许留在城中。
§3.14.13Palladis exemplo de me sine matre creata §3.14.14carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
效仿帕拉斯的先例,我的诗作是我无母而生的;这便是我的血脉与后嗣。
§3.14.15hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est, §3.14.16hoc tibi tutori sarcina maior erit.
我将她托付给你,她越是失去父亲,对你这位监护人来说,担子就越重。
§3.14.17tres mihi sunt nati contagia nostra secuti: §3.14.18cetera fac curae sit tibi turba palam.
我有三个孩子跟随了我的厄运:至于其余的群集,请务必公开予以照料。
§3.14.19sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, §3.14.20carmina de domini funere rapta sui.
还有那十五卷《变形记》,那是从它们主人的葬礼中抢救出来的诗篇。
§3.14.21illud opus potuit, si non prius ipse perissem, §3.14.22certius a summa nomen habere manu: §3.14.23nunc incorrectum populi pervenit in ora, §3.14.24in populi quicquam si tamen ore mei est.
那部作品,若非我自己先遭毁灭,本可从终稿润色中获得更确凿的名声:如今它未经校订便流传于人们口中—— 如果在我的人民口中,确实还有我的一丝半点的话。
§3.14.25hoc quoque nescio quid nostris appone libellis, §3.14.26diverso missum quod tibi ab orbe venit.
也把这不知什么粗鄙之作加入我的小书里吧,那是从世界的另一端寄给你的。
§3.14.27quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante, §3.14.28compositum quo sit tempore quoque loco.
任何人若阅读它(如果有谁读的话),让他先衡量一下它是在什么时间和什么地点创作的。
§3.14.29aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse §3.14.30exilium tempus barbariamque locum: §3.14.31inque tot adversis carmen mirabitur ullum §3.14.32ducere me tristi sustinuisse manu.
如果他了解其写作时间是流亡期,地点是蛮荒之地,他对这些作品将会是公正的:并且会感到惊讶,在如此多的逆境中,我竟能忍受用悲伤的手写出任何诗章。
§3.14.33ingenium fregere meum mala, cuius et ante §3.14.34fons infecundus parvaque vena fuit.
灾难摧毁了我的才华,而在此之前,它的源泉本就贫瘠,水脉本就细小。
§3.14.35sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit, §3.14.36et longo periit arida facta situ.
但无论它曾是什么样,因无人淬炼而退缩,并在长期的荒废中干涸消亡。
§3.14.37non hic librorum, per quos inviter alarque, §3.14.38copia. pro libris arcus et arma sonant,
这里没有书卷的富足可以激发并滋养我;代替书卷的,是弓箭和武器在鸣响。
§3.14.39nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius §3.14.40intellecturis auribus utar, adest; §3.14.41non quo secedam locus est.
在这片土地上,如果我朗诵诗歌,没有任何一个拥有理解力之耳的人在场供我倾听;没有我可以退隐的地方。
custodia muri §3.14.42summovet infestos clausaque porta Getas.
城墙的守卫和关闭的大门阻挡着敌对的盖塔人。
§3.14.43saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque, §3.14.44nec quisquam est a quo certior esse queam.
我经常寻找某个字词、名字或地方,却无一人能让我确信其对错。
§3.14.45dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!—
每当我试图说点什么——说来真是可耻!
§3.14.46verba mihi desunt dedidicique loqui.
—— 词汇便匮乏,且我已经忘了如何说话。
§3.14.47Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, §3.14.48et videor Geticis scribere posse modis,
我几乎被色雷斯和斯基泰的口音包围,似乎已经能用盖塔人的格律写诗了。
§3.14.49crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis §3.14.50inque meis scriptis Pontica verba legas,
相信我,我害怕拉丁语中混入了本都词汇,你会在我的作品中读到本都方言。
§3.14.51qualemcumque igitur venia dignare libellum, §3.14.52sortis et excusa condicione meae.
因此,无论这是一本怎样的小书,都请宽假对待,并因我命运的处境而体谅它。

词汇与语法注释

  1. §3.14.4ne videar totus abesse, caves — 动词 `caves`(`cavere`“意欲、防范”的第二人称单数现在时)支配 `ne` 从句,表示“留心免得……”。形容词 `totus` 作主语补足语,起副词作用,意为“完全地”。
  2. §3.14.18fac curae sit — 使役动词命令式 `fac`(来自 `facere`“使得、务必”)后接省略了 `ut` 的现在虚拟式 `sit`。`curae` 是目的与格,`tibi` 是关系与格,两者构成“双与格”结构,意为“务必让它成为你的关照对象”。
  3. §3.14.40intellecturis auribus utar — 异态动词 `utar`(`uti`“使用”的现在虚拟时)支配夺格 `auribus`。`intellecturis` 是动词 `intellego`(理解)的将来主动分词阴性夺格复数形式,修饰名词 `auribus`(耳朵),赋予其“(将要)能够理解的耳朵”这一主动意图或能力的色彩。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §3.14.1-3.14.52. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:3.14.1-3.14.52

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。