Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §3.1.1-3.1.82

书卷拟人游历罗马与寻求庇护之叹

第 21 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

本书拟人化地作为从流放地送往罗马的书卷,游历了城市的关键圣所和恺撒宫殿并为主人祈求宽恕。然而它被所有公共图书馆拒之门外,最终请求在私人场所和普通读者中寻求庇护。

§3.1.1‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem: §3.1.2da placidam fesso, lector amice, manum; §3.1.3neve reformida, ne sim tibi forte pudori: §3.1.4nullus in hac charta versus amare docet.
“作为流亡者的书卷,我怀着恐惧被送到了这座城市:亲爱的读者,请向疲惫的我伸出温和的手;请不要害怕,免得我不巧成了您的耻辱:这卷纸页中没有一行诗是教人去爱的。
§3.1.5haec domini fortuna mei est, ut debeat illam §3.1.6infelix nullis dissimulare iocis, §3.1.7id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, §3.1.8heu nimium sero damnat et odit opus!
这是我主人的命运,以至于不幸的他绝不该用任何玩笑来掩饰,还有那部他曾在年轻岁月里不善地游戏笔墨创作的作品,唉,如今他谴责并憎恨它,却已为时太晚!
§3.1.9inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, §3.1.10carmine temporibus conveniente suis.
请看看我带来了什么:在这里您除了悲伤什么也看不见,诗歌与其自身的境遇正相契合。
§3.1.11clauda quod alterno subsidunt carmina versu, §3.1.12vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; §3.1.13quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, §3.1.14erubui domino cultior esse meo; §3.1.15littera suffusas quod habet maculosa lituras, §3.1.16laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
这些跛足的诗句在交替的行间沉落,或是格律的缘故,或是漫长的旅途使然;我既没有因杉油而泛黄,也没有用浮石磨光,是因为我耻于比我的主人更加衣冠楚楚;墨迹斑斑、满是涂改的字迹,是诗人自己用泪水弄坏了他的作品。
§3.1.17siqua videbuntur casu non dicta Latine, §3.1.18in qua scribebat, barbara terra fuit.
如果偶然有什么显得不像是拉丁语写就,那也是因为他写作的地方曾是蛮荒之土。
§3.1.19dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, §3.1.20quasque petam sedes hospes in urbe liber.
读者们啊,如果无伤大雅,请告诉我要往何处去,我这本作为客旅的书在城里该寻找怎样的居所。
§3.1.21haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, §3.1.22qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
” 当我用颤抖的舌头暗暗说出这些话时,几乎没有一个人愿意为我指引道路。
§3.1.23‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, §3.1.24molliter in patria vivere posse tua.
“愿神明赐予你那未曾施予我们诗人的恩惠,使你能够在你自己的祖国里安舒地生活。
§3.1.25duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
快引路吧!
§3.1.26longinquo referam lassus ab orbe pedem. ’
我定当追随,尽管历经海陆,我疲惫地从遥远的世界归来。
§3.1.27paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit, §3.1.28‘haec est a sacris quae via nomen habet, §3.1.29hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, §3.1.30haec fuit antiqui regia parva Numae.
” 他顺从了,引导着并说:“这些是恺撒的广场,这条街便是因圣事而得名的圣道,这里是维斯塔的圣所,守护着帕拉斯与圣火,这曾是古老努玛的狭小王宫。
§3.1.31inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati, §3.1.32hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.
” 随后他指向右侧说:“那是帕拉蒂乌姆的门,这里是斯塔托尔神庙,罗马最早便是在此地建立的。
§3.1.33singula dum miror, video fulgentibus armis §3.1.34conspicuos postes tectaque digna deo.
” 正当我惊叹于每一处时,我看见了由于闪耀的武器而惹人瞩目的门柱,以及配得上神明的宅邸。
§3.1.35et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
“这难道是朱庇特的家殿吗?
§3.1.36augurium monti querna corona dabat,
”我说道;为了让我相信确是如此,橡木冠冕正为这座山丘显现神兆。
§3.1.37cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam, §3.1.38et magni verum est hanc Iovis esse domum,
当我得知它的主人是谁,我便说:“我们没有弄错,这座宅邸确是大朱庇特的居所,此言非虚。
§3.1.39cur tamen opposita velatur ianua lauro, §3.1.40cingit et augustas arbor opaca comas?
可是,为何大门被置于其前的月桂树所遮蔽,茂密的树木环绕着庄严的额发?
§3.1.41num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, §3.1.42an quia Leucadio semper amata deo est?
是因为那座宅邸配得上永恒的凯旋,还是因为它总是蒙受着莱卡斯神祇的恩宠?
§3.1.43ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
是因为它本身就充满节日气氛,还是因为它使万物皆成节日?
§3.1.44quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
抑或那是他赋予大地的和平标志?
§3.1.45utque viret semper laurus nec fronde caduca §3.1.46carpitur, aeternum sic habet illa decus?
正如月桂树常绿不凋、不落叶一样,它是否也因此享有永恒的光荣?
§3.1.47causa superpositae scripto est testata coronae: §3.1.48servatos cives indicat huius ope.
” 置于其上的冠冕之因由已由字迹证实:它表明公民们因他的恩助而获救。
§3.1.49adice servatis unum, pater optime, civem, §3.1.50qui procul extremo pulsus in orbe latet, §3.1.51in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, §3.1.52non facinus causam, sed suus error habet.
最好的父亲啊,请在那些获救的公民中再加上一位公民,他被驱逐到遥远的世界边缘,潜藏形迹,在他的案子里,在他承认自己理当承受的刑罚中,起因并非罪行,而是他自己的过错。
§3.1.53me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
悲惨的我啊!
§3.1.54et quatitur trepido littera nostra metu.
我既畏惧这地方,又畏惧那权能者,我们的文字因战栗的恐惧而抖动。
§3.1.55aspicis exsangui chartam pallere colore?
您是否看见纸张因毫无血色而显得苍白?
§3.1.56aspicis alternos intremuisse pedes?
您是否看见那交替的诗脚在颤抖?
§3.1.57quandocumque, precor, nostro placere parenti §3.1.58isdem et sub dominis aspiciare domus!
我祈求,有朝一日,这座家殿被看见能使我们的父亲心意回转,并且处于同样的君主们治下!
§3.1.59inde tenore pari gradibus sublimia celsis §3.1.60ducor ad intonsi candida templa dei, §3.1.61signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, §3.1.62Belides et stricto barbarus ense pater, §3.1.63quaeque viri docto veteres cepere novique §3.1.64pectore, lecturis inspicienda patente
从那里,我以同样的速度,沿着高耸的阶梯被引向高处,导向那未剪发之神的洁白神殿,那里,在异国石柱之间,交替立着雕像,贝卢斯的女儿们,以及他们手持出鞘利刃的野蛮父亲,还有古今贤士在他们博学的心胸中所孕育的一切,都向有意阅读之人敞开以供审阅。
§3.1.65quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, §3.1.66quos suus optaret non genuisse pater.
我寻找着我的兄弟们,当然,除了那些其父恨不曾生下他们的那些。
§3.1.67quaerentem frustra custos e sedibus illis §3.1.68praepositus sancto iussit abire loco.
正当我徒劳地寻找时,那座居所的守护者奉命管理圣所的门卫命令我离开。
§3.1.69altera templa peto, vicino iuncta theatro: §3.1.70haec quoque erant pedibus non adeunda meis.
我前去寻找另一座神殿,它紧邻着旁的剧场:这些地方也是我的脚步所不容靠近的。
§3.1.71nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, §3.1.72atria Libertas tangere passa sua est.
自由女神也未曾允许我触碰她的殿堂,尽管她的殿宇曾最先向博学的书籍敞开。
§3.1.73in genus auctoris miseri fortuna redundat, §3.1.74et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
悲惨作者的厄运泛滥到了他的族类身上,我们作为子嗣,承受着他自己所遭受的放逐。
§3.1.75forsitan et nobis olim minus asper et illi §3.1.76evictus longo tempore Caesar erit.
或许有朝一日,恺撒对我们、对他都会减少严苛,被漫长的时间所说服。
§3.1.77di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est §3.1.78Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
神明啊,我祈求,而且确乎——因为我不该去恳求群氓—— 恺撒,请垂听我的祈愿,最伟大的神明!
§3.1.79interea, quoniam statio mihi publica clausa est, §3.1.80privato liceat delituisse loco.
在此期间,既然公共场所对我关闭,且容许我潜藏在私人的角落。
§3.1.81vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae §3.1.82sumite plebeiae carmina nostra manus.
你们也一样,如果可以的话,用平民的双手接纳我们的诗歌吧,它们正因被拒的耻辱而惊惶失措。

词汇与语法注释

  1. 3.1.11quod — 第11行的连词 `quod`(以及第13、15行的 `quod`)引导一个事实名词从句(“……这一事实”),作为第12行主句动词 `facit` 的实际主语内容。
  2. 3.1.35quod ut — 关系代词 `quod`(中性单数宾格)在此作为句首的“关系词连结”,指代前文内容(即此处为朱庇特之殿),并与引导目的从句的连词 `ut`(为了……)连用。
  3. 3.1.66optaret non genuisse — 未完成过去时虚拟语气 `optaret` 表示与现在相反的假设性愿望(“本会希望”),而完成时不定式 `non genuisse`(“不曾生育”)指代过去的行为,隐喻作者后悔创作了引发其祸端的其他爱情诗歌。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §3.1.1-3.1.82. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:3.1.1-3.1.82

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。