Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §2.1.245-2.1.327

辩解爱的艺术读者对象与文学受众的道德影响

第 17 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德辩称他的《爱的艺术》本是专为妓女而写,并明确排除了有身份的已婚妇女。他指出,对于扭曲的心灵而言,任何文学、娱乐甚至神圣的神殿与神话都可能成为堕落的诱因,并最终对自己未能选择特洛伊或罗马功绩等宏大史诗题材表示忏悔。

§2.1.245neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos, §2.1.246quattuor hos versus e tribus unus habet: §2.1.247este procul, vittae tenues, insigne pudoris, §2.1.248quaeque tegis medios instita longa pedes!
为了让你不至于怀疑我为谁撰写这些书,在那三卷[《艺术》]中,有一卷载有这四行诗:「远去吧,细窄的发带,贞洁的象征,以及遮盖双脚至半处的长裙裙摆!
§2.1.249nil nisi legitimum concessitque furta canemus, §2.1.250inque meo nullum carmine crimen erit.
我们将只歌颂合法之事与被允许的结合,在我的歌声中,将不带有任何罪责。
§2.1.251ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte, §2.1.252quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
」难道我们没有从这部《艺术》中严厉地排除所有那些宽袍和头戴的发带禁止被触碰的女性吗?
§2.1.253at matrona potest alienis artibus uti, quodque §2.1.254trahat, quamvis non doceatur, habet.
然而,既婚之妇却能利用他人的技艺,即便无人教导,她也有能吸引自己的事物。
§2.1.255nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni §2.1.256ad delinquendum doctior esse potest.
因此,既婚之妇什么也不该读,因为从任何诗歌中她都可能学到更多犯罪的技巧。
§2.1.257quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri, §2.1.258ad vitium mores instruet inde suos.
无论她接触什么,若有谁热衷于邪恶,她就会从此中引导自己的品行走向堕落。
§2.1.259sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis— §2.1.260facta sit unde parens Ilia, nempe leget, §2.1.261sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret, §2.1.262Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
且让她拿起《年代记》——没有比这更粗野的了—— 她必定会读到伊利亚是如何成为母亲的;且让她拿起,当她首先读到「埃涅阿斯子嗣之母」时,她就会探寻滋育万物的维纳斯为何是埃涅阿斯子嗣之母。
§2.1.263persequar inferius, modo si licet ordine ferri, §2.1.264posse nocere animis carminis omne genus.
如果允许按顺序阐述,我将在下文中继续论证,任何种类的诗歌都可能对心灵造成伤害。
§2.1.265non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: §2.1.266nil prodest, quod non laedere possit idem.
然而,并非因此所有的书本都带有罪责:没有任何事物是有益的,若它同时无法造成伤害。
§2.1.267igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
有什么比火更有用呢?
§2.1.268comparat, audaces instruit igne manus.
然而如果有人图谋焚毁房屋,他就会用火来武装自己大胆的双臂。
§2.1.269eripit interdum, modo dat medicina salutem, §2.1.270quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
医术有时夺走健康,有时赋予健康,它展示哪种草药有益,哪种草药有害。
§2.1.271et latro et cautus praecingitur ense viator; §2.1.272ille sed insidias, hic sibi portat opem.
强盗和谨慎的旅人都佩带宝剑;但前者是为了伏击,后者是为了自我救助。
§2.1.273discitur innocuas ut agat facundia causas; §2.1.274protegit haec sontes, inmeritosque premit.
学习雄辩术是为了替无辜的诉讼辩护;然而它也会庇护有罪者,压迫无辜者。
§2.1.275sic igitur carmen, recta si mente legatur, §2.1.276constabit nulli posse nocere meum.
同样地,如果以端正的心态来阅读,就会证明我的歌绝不可能伤害任何人。
§2.1.277at quasdam vitio.
「但它伤害了某些女性。
quicumque hoc concipit, errat, §2.1.278et nimium scriptis arrogat ille meis.
」凡是抱有此种想法的人都是错误的,他对我的作品赋予了过多的力量。
§2.1.279ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent §2.1.280nequitiae: tolli tota theatra iube!
即便我承认这一点,娱乐同样提供了恶行的种子:那就下令关闭所有的剧场吧!
§2.1.281peccandi causam multis quam saepe dederunt. §2.1.282Martia cum durum sternit harena solum!
剧场何其频繁地为众人提供了犯罪的契机,当战神的沙土铺满坚硬的地面时!
§2.1.283tollatur Circus! non tuta licentia Circi est.
关闭大竞技场吧!
§2.1.284hic sedet ignoto iuncta puella viro.
大竞技场的放纵并不安全,在这里,少女与陌生的男子紧挨着坐在一起。
§2.1.285cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem §2.1.286conveniat, quare porticus ulla patet.
既然某些女性在其中漫步是为了让情人在同一地点相会,那么为何还有任何柱廊敞开着?
§2.1.287quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
有什么地方比神殿更为庄严?
§2.1.288in culpam siqua est ingeniosa suam.
如果哪个女性极具犯罪的智慧,她甚至应当避开这些地方。
§2.1.289cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede §2.1.290quam multas matres fecerit ille deus.
当她站在朱庇特的神殿中时,在朱庇特的神殿里,她会想到那位神明使多少女性成为了母亲。
§2.1.291proxima adoranti Iunonis templa subibit, §2.1.292paelicibus multis hanc doluisse deam.
在顶礼膜拜时,她会走进最近的朱诺神殿,并想起这位女神曾因众多的情妇而备尝痛苦。
§2.1.293Pallade conspecta, natum de crimine virgo §2.1.294sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
看到帕拉斯的塑像,她会探寻为何处女之神要抚养从罪恶中诞生的埃里克托尼乌斯。
§2.1.295venerit in magni templum, tua munera, Martis, §2.1.296stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.
若她来到伟大的马尔斯神殿,你的奉献之所,维纳斯紧挨着复仇者站立,而丈夫则在门外。
§2.1.297Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret, §2.1.298egerit Ionio Bosphorioque mari.
坐在伊西斯的神殿中,她会探寻为何萨图尔努斯的女儿将她驱逐过伊奥尼亚海和博斯普鲁斯海。
§2.1.299in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros, §2.1.300in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
安基塞斯之于维纳斯,拉特摩斯的英雄之于路娜,雅西翁之于刻瑞斯,都会被联系起来。
§2.1.301omnia perversae possunt corrumpere mentes; §2.1.302stant tamen illa suis omnia tuta locis, §2.1.303et procul a scripta solis meretricibus Arte §2.1.304summovet ingenuas pagina prima manus.
扭曲的心灵能够败坏一切;然而所有那些事物在它们自己的位置上依然是安全的,并且,远离那部仅为妓女撰写的《艺术》,第一页就劝退了自由之身女性的双手。
§2.1.305quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, §2.1.306protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
无论是谁闯入了祭司不准许进入的地方,随即她自己就成了那项本已被免除的罪名的被告。
§2.1.307nec tamen est facinus versus evolvere mollis; §2.1.308multa licet castae non facienda legant.
然而,翻阅柔情的诗句并不是罪行;贞洁的女性大可阅读许多她们不该做的事情。
§2.1.309saepe supercilii nudas matrona severi §2.1.310et veneris stantis ad genus omne videt, §2.1.311corpora Vestales oculi meretricia cernunt, §2.1.312nec domino poenae res ea causa fuit.
严肃面容的妇人也常常看到裸体的女性以及各种站立姿势的性爱表现,维斯塔贞女的双眼也目睹娼妓的躯体,而这件事并未成为其所有者遭受惩罚的理由。
§2.1.313at cur in nostra nimia est lascivia Musa, §2.1.314curve meus cuiquam suadet amare liber?
但是为何在我的缪斯中有着过度的轻佻,或者为何我的书要劝说任何人去爱?
§2.1.315nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: §2.1.316paenitet ingenii iudiciique mei.
除了承认罪行和显而易见的过错外,别无选择:我为自己的才华和判断力感到后悔。
§2.1.317cur non Argolicis potius quae concidit armis §2.1.318vexata est iterum carmine Troia meo?
为何那因阿耳戈斯武器而毁灭的特洛伊,未曾再次在我的歌声中遭受折磨?
§2.1.319cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum, §2.1.320et septem portas, sub duce quamque suo?
为何我对底比斯和兄弟们互加的伤口保持沉默,还有那在各自领袖之下的七座城门?
§2.1.321nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, §2.1.322et pius est patriae facta referre labor.
尚武的罗马并未否定我的素材,记述祖国的功绩乃是虔敬的劳作。
§2.1.323denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, §2.1.324pars mihi de multis una canenda fuit, §2.1.325utque trahunt oculos radiantia lumina solis, §2.1.326traxissent animum sic tua facta meum.
最终,凯撒啊,当你以丰功伟绩填满了一切,诸多事物中只有一部分应当由我来歌颂,正如璀璨的太阳光芒吸引着双眼,你的功绩同样本可以吸引我的心灵。
§2.1.327arguor iumento, tenuis mihi campus aratur;
我因牲畜而受到指责,而我所耕耘的,是一片狭小的田地;

词汇与语法注释

  1. 2.1.259sumpserit — 表示让步或假设的虚拟式完成时(“设想她拿起了”)。第261行的 sumpserit 亦为同样用法。这里用于展开假设性论证:即使是像《年代记》这样粗砺的作品,心怀不轨的读者也会关注其中诸如伊利亚受孕等丑闻性的神话情节。
  2. 2.1.266nil prodest, quod non laedere possit idem — 关系代名词 quod 的先行词是 nil。代词 idem(“同样的事物”)充当主语,表达了一个普遍原理,即“没有任何有益之物是同时无法造成伤害的”。该句构成了连接随后关于火与医术比喻的理论框架。
  3. 2.1.277at quasdam vitio — 在宾格 quasdam 与夺格 vitio 之间,需推定省略了诸如 laedit(“伤害、败坏”)之类的动词。此处以简缩形式呈现了假想反对者的辩驳(“但它败坏了某些女性”)。
  4. 2.1.308multa licet castae non facienda legant — 连词 licet 引导带有虚拟式(legant)的让步从句(意为“虽然”或“尽管”)。短语 non facienda 是动形词(表示“不应当做的事”),作为 legant 的直接宾语。
  5. 2.1.327arguor iumento — 单词 iumento(“牲畜、役牛”)是工具或原因夺格。它指的是诗人被指责处理微不足道的题材(如用役牛耕耘狭窄的田地 campus aratur),而非驾驭史诗般宏大的战车。在此处,他的诗作规模被对比为“狭小的田地”。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §2.1.245-2.1.327. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:2.1.245-2.1.327

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。