Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §1.7.1-1.7.40

致持画像之友与对焚毁后变形记的宽容请求

第 9 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德致信保存他画像的朋友,提及自己在流放时烧毁了未完成的《变形记》,但既然抄本幸存,他希望这些作品能在罗马被阅读,并请求读者宽容其缺乏最终润色。

§1.7.1Siquis habes nostris similes in imagine vultus, §1.7.2deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
如果在画像中有人拥有与我的面容相似的容貌,请从我的头发上取下常春藤,那巴克科斯的冠冕。
§1.7.3ista decent laetos felicia signa poetas: §1.7.4temporibus non est apta corona meis.
那些快乐的象征适合于无忧无虑的诗人:冠冕并不适合我的双鬓。
§1.7.5hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, §1.7.6in digito qui me fersque refersque tuo, §1.7.7effigiemque meam fulvo complexus in auro §1.7.8cara relegati, quae potes, ora vides.
最亲密的朋友啊,佯装不知,但请体会到这是对你说的,你用手指戴着我、带去又带回,在黄澄澄的金子中镶嵌着我的画像,看见了被流放者可亲的脸庞,这是你所能做的一切。
§1.7.9quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan §1.7.10‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
每当你看着它,也许你心中会涌起这样的话说: ‘我们的伙伴纳索离我们是多么遥远!
§1.7.11grata tua est pietas, sed carmina maior imago §1.7.12sunt mea, quae mando qualiacumque legas, §1.7.13carmina mutatas hominum dicentia formas, §1.7.14infelix domini quod fuga rupit opus.
’ 你的忠诚令人欣慰,但我的诗歌才是更伟大的画像,无论其品质如何,我托付你阅读的那些诗歌,讲述人类形体改变的诗篇,其主人的不幸逃亡所中断的那部著作。
§1.7.15haec ego discedens, sicut bene multa meorum, §1.7.16ipse mea posui maestus in igne manu.
在离别之际,我怀着悲伤,亲手将这些,投入了火中,正如我对我自己的许多作品所做的那般。
§1.7.17utque cremasse suum fertur sub stipite natum §1.7.18Thestias et melior matre fuisse soror, §1.7.19sic ego non meritos mecum peritura libellos §1.7.20imposui rapidis viscera nostra rogis: §1.7.21vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, §1.7.22vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
正如传说中塞斯提乌斯的女儿用木柴烧死了自己的儿子,并被说成是比母亲更好的姐妹一样,我也将那些无辜的、本要与我一同毁灭的书卷,置于熊熊烈火之中,它们是我的心腹骨肉:或是因为我憎恨缪斯,视同我的罪状,或是因为这诗歌仍在成长、尚显粗糙。
§1.7.23quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant— §1.7.24pluribus exemplis scripta fuisse reor— §1.7.25nunc precor ut vivant et non ignava legentem §1.7.26otia delectent admoneantque mei.
既然这些作品没有被彻底消灭,而是幸存了下来—— 我想是因为它们曾被抄写成多份—— 如今我祈祷它们能够存活,让那并非无所事事消遣中带给读者愉悦,并使之想起我。
§1.7.27nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, §1.7.28nesciet his summam siquis abesse manum,
然而,任何人也都无法耐心地阅读它们,如果有人不知道这些作品缺少了最后的润色。
§1.7.29ablatum mediis opus est incudibus illud, §1.7.30defuit et scriptis ultima lima meis.
那是从铁砧半途中夺走的著作,我的著作也缺少了最后的锉刀。
§1.7.31et veniam pro laude peto, laudatus abunde, §1.7.32non fastiditus si tibi, lector, ero.
因此我祈求宽恕而非赞美,我已得到了充分的赞美,读者啊,如果我未曾被你厌弃。
§1.7.33hos quoque sex versus, in prima fronte libelli §1.7.34si praeponendos esse putabis, habe.
‘这六行诗,如果你认为应该放在书的最前面,就请收下吧。
§1.7.35orba parente suo quicumque volumina tangis, §1.7.36his saltem vestra detur in urbe locus.
’ 无论你是谁,抚摸这些失去了父亲的书卷,至少请在你们的城里给它们留一席之地。
§1.7.37quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso, §1.7.38sed quasi de domini funere rapta sui.
为了让你更加宽容,这些并非由他亲自发表,而仿佛是从它们主人的葬礼上夺回来的。
§1.7.39quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit, §1.7.40emendaturus, si licuisset, eram.
因此,这粗糙的诗篇中含有的任何瑕疵,如果当时被允许,我本是要去修改的。

词汇与语法注释

  1. 1.7.4temporibus — "temporibus" 具有双重含义:一是指戴着冠冕的“双鬓”(tempora 的复数与格),二是指诗人当前的“处境/艰难时刻”(tempus 的复数与格),隐喻其悲惨的境遇。
  2. 1.7.5hoc tibi dissimula — 带对格的不定式短语 “hoc ... dici”(这是对……说的)同时充当了两个命令式动词 “dissimula”(佯装不知)和 “senti”(体会到)的宾语。
  3. 1.7.18Thestias — 指希腊神话中的阿尔泰亚(塞斯提乌斯的女儿)。"fuisse" 是受动词 "fertur"(据说)支配的补足不定式。"soror"(姐妹)作主格表语,"matre"(母亲)是比较夺格,意为“与其说是母亲,不如说是更好的姐妹”(为了兄弟而杀死儿子)。
  4. 1.7.40emendaturus... eram — 由未来分词 "emendaturus" 和未完过去时直陈式 "eram" 组成的能动未来迂言体。用于表示在过去反事实条件下的意图或计划(“如果当时允许的话,我本是要去修改的”)。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §1.7.1-1.7.40. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:1.7.1-1.7.40

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。