Humanitext Reader

奥维德 · 治疗失恋 §664-739

和平分手与通过比较消除旧情

第 10 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

诗人主张和平分手以避免诉讼,建议通过将情人与其他美女及缺点进行对比来消除爱意,并告诫要避开情书、肖像和充满回忆的场所。

§664Horrebant saevis omnia verba minis.
所有的言语都充斥着严厉的威胁,令人胆寒。
§665Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit;
正当他准备传唤她出庭时,他说道:“让她从轿子里出来吧。
§666Prodierat: visa coniuge mutus erat.
” 她出来了:一见到情人,他便哑口无言。
§667Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, §668Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait.
他的双手无力下垂,双联书板也从手中滑落,他扑入她的怀抱,说道:“就这样你赢了。
§669Tutius est aptumque magis discedere pace, §670Nec petere a thalamis litigiosa fora.
” 在和平中分手,而不从卧室走向充满争纷的法庭,这样更加安全,也更为合适。
§671Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: §672Esse solent magno damna minora bono.
吩咐她保留你曾送出的礼物,无须诉讼:相比于巨大的安宁,损失往往是微不足道的。
§673Quod si vos aliquis casus conducet in unum, §674Mente memor tota quae damus arma, tene.
但是,若有某种机缘将你们聚在一处,务必全心牢记并紧握我们所赐予的武器。
§675Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: §676Vincenda est telo Penthesilea tuo.
如今需要武器;最勇敢的人啊,在此战斗吧:彭忒西勒亚必须被你的武器所征服。
§677Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, §678Nunc subeant mediis inrita verba deis.
如今让情敌,如今让对情人而言冷酷的门槛,如今让在诸神见证下落空的誓言,都涌上你的心头。
§679Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, §680Nec toga sit laxo conspicienda sinu.
不要因为你将要去见她就整理发容,也不要让宽大褶边的托加宽袍引人注目。
§681Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; §682Iam facito e multis una sit illa tibi.
无须费心去讨好已形同陌路的姑娘;如今务必让她对你而言只是众人中的一个。
§683Sed quid praecipue nostris conatibus obstet §684Eloquar, exemplo quemque docente suo.
但是,究竟是什么最阻碍我们的努力,我将明言,每个人都由自己的亲身经历教导着。
§685Desinimus tarde, quia nos speramus amari: §686Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
我们放手得慢,是因为我们期望被爱:只要每个人都在自我陶醉,我们就是一群易受骗的乌合之众。
§687At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)
但你既不要相信她的话(因为还有什么比那更虚伪呢?
§688Crede, nec aeternos pondus habere deos.
),也不要相信永恒的诸神拥有分量。
§689Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: §690Ut flerent, oculos erudiere suos.
另外,要当心不要被姑娘们的眼泪所动摇:她们已经训练了自己的双眼,好让它们哭泣。
§691Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, §692Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis.
恋爱之人的心受到无数手段的侵袭,犹如一颗被海水从四面八方拍击的礁石。
§693Nec causas aperi, quare divortia malis: §694Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole.
不要表露你宁愿分手的理由:也不要倾诉你为何痛苦:但还是要始终在暗地里忍受痛苦。
§695Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, §696Ut melior causa causa sit illa tua.
不要陈述她的过错,以免她辩解开脱:你自己反而会偏袒她,结果使她的理由显得比你的更有道理。
§697Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae §698Probra, satisfieri postulat ille sibi.
保持沉默的人是坚定的;而对姑娘诉说许多责备的人,是在要求对方给自己一个交代。
§699Non ego Dulichio furari more sagittas, §700Nec raptas ausim tinguere in amne faces: §701Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, §702Nec sacer arte mea laxior arcus erit.
我不敢以杜里基翁的方式去偷窃飞矢,也不敢将抢来的火炬浸入河水中熄灭:我们既不会剪掉那男孩紫色的双翼,圣弓也不会因我的技艺而变得松弛。
§703Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, §704Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.
我所歌咏的一切皆是忠告:顺从歌者吧,还有你,带来康复并垂青我辈事业的福玻斯啊,降临吧。
§705Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; §706Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.
福玻斯降临了:竖琴鸣响,箭袋齐鸣;我凭借其特有的征兆认出了神明:福玻斯降临了。
§707Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis §708Murice cum Tyrio; turpius illud erit: §709Vos quoque formosis vestras conferte puellas; §710Incipiet dominae quemque pudere suae: §711Utraque formosae Paridi potuere videri, §712Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.
将阿米克莱铜釜中染过的羊毛,与泰尔紫红相比;前者定会相形见绌:你们也要将自己的姑娘与绝代佳丽对比;每个人便会开始为自己的女主人感到羞愧:两位女神在帕里斯眼中本都可以算作美丽,但维纳斯战胜了与自己相比的这两者。
§713Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: §714Tantum iudicio ne tuus obsit amor.
不要只对比容貌,还要对比性格和才艺:只要不让你的爱阻碍了你的判断。
§715Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud §716Exiguum multis: in quibus ipse fui.
接下来我要歌咏的是微不足道的事;但那微小的事曾对许多人有益:我本人也身在其中。
§717Scripta cave relegas blandae servata puellae: §718Constantes animos scripta relecta movent.
别再去重读那温存姑娘留下的来信:重读这些信件会动摇最坚定的意志。
§719Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, §720Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.
将它们全部投入烈火之中(虽然你定会心不甘情不愿),并说道:“让那成为我激情的火葬堆吧。
' §721Thestias absentem succendit stipite natum: §722Tu timide flammae perfida verba dabis?
” 特斯提乌斯的女儿曾用木材烧死了不在身边的儿子:你难道还要胆怯地,不愿将她虚伪的言辞付诸一炬吗?
§723Si potes, et ceras remove: quid imagine muta
若有可能,连蜡像也一并除去:何必被这沉默的塑像耗尽心神?
§724Carperis? hoc periit Laodamia modo.
拉奥达弥亚便是以此方式消亡。
§725Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri §726Concubitus; causas illa doloris habent.
处所也常常有害;避开那些见证了你们同床共枕的场所;它们饱含着痛苦的诱因。
§727'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo: §728Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.
“她曾在此,曾卧于此;我们曾在那间卧室安眠:在那纵情的夜里,她曾在此给予我欢娱。
' §729Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum §730Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet.
” 忆起往昔,爱意重燃,刚合口的伤口被生生撕开:对于软弱的人,微小的过失也会带来伤害。
§731Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, §732Vivet et e minimo maximus ignis erit, §733Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, §734Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.
犹如那几近熄灭的灰烬,一旦触及硫磺,便会复燃,并能由极小的微芒化作熊熊大火,同样,除非你避开一切能勾起爱意的事物,刚刚还化为乌有的火焰,又会重新燃起。
§735Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, §736Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.
希腊的船只本期望能避开卡斐流斯岬,还有你,老人啊,用烈火复了你丧子之仇的你。
§737Praeterita cautus Niseïde navita gaudet: §738Tu loca, quae nimium grata fuere, cave.
谨慎的水手庆幸已经驶过了尼苏斯之女的险境:你也要避开那些曾经极其讨喜的场所。
§739Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:
让这些地方成为你的叙尔提斯沙洲:避开这些阿克罗克劳尼亚岬角。

词汇与语法注释

  1. §665vadaturus — 动词 *vador*(传唤出庭、要求提供出庭担保)的将来主动分词,表示该男子当即要将女方告上法庭的强烈意图。
  2. §677subeant — 虚拟语气现在时三人称复数,表示祝愿或劝告(“让……涌上心头”)。其主语为 `rivalis`(情敌)、`limen`(冷酷的门槛)和 `verba`(落空的誓言),建议情人主动回想痛苦的记忆以断绝爱意。
  3. §710pudere — 无人称动词 *pudet*(使……羞愧)的不定式形式。感到羞愧的主体由宾格 `quemque`(每个人)表示,而羞愧的原因由属格 `suae dominae`(自己的女主人)表示。
  4. §721Thestias — 源于希腊语的父名,意为“特斯提乌斯的女儿”,指阿尔泰亚(Althaea)。她烧毁了与儿子梅列阿格生命相连的木柴(`stipite`)从而致其于死地。此处引用该著名神话,旨在敦促情人下决心烧毁情书。
  5. §739vita — 并非名词 *vita*(生命),而是第一变位动词 *vito*(避开、躲避)的单数现在时命令式。它与前一行的 `cave`(避开)相呼应,命令读者“避开”危险的阿克罗克劳尼亚岬角。

引用这一段

奥维德, 治疗失恋 §664-739. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:664-739

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。