Humanitext Reader

奥维德 · 治疗失恋 §589-663

避免独处与远离旧爱及其关联之地

第 9 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

作者强调了通过与朋友相伴来避免孤独的重要性,并以菲丽丝的悲剧为例。他建议康复中的恋人避开女主人、其亲信及相关场所,并通过保持沉默让爱意自然消退,而不是转为仇恨。

§589Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: §590Hic quoque amicitiae non levis usus erit.
始终要有一个照料奥雷斯特斯的皮拉德斯在身边:这也将是友情不轻的益处。
§591Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae?
难道不正是隐秘的树林害了菲丽丝吗?
§592Certa necis causa est: incomitata fuit.
她死因确凿:那是她没有同伴。
§593Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho §594Ire solet fusis barbara turba comis, §595Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, §596Nunc in harenosa lassa iacebat humo.
她走着,就像那为埃多尼安巴克科斯带回三年一度祭典、披头散发的异国群众通常行走的那样,她时而尽其所能地眺望远方的海面,时而疲惫地躺在沙质的地上。
§597'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, §598Ruptaque singultu verba loquentis erant.
“负心的戴摩丰! ”她对着无情的海浪呼喊,她说话的言语被哽咽打断。
§599Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, §600Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.
有一条细长的小路,被长长的阴影遮蔽得有些昏暗,她常由此举步走向大海。
§601Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit,
可怜的她第九次走过这条路:“随他便吧!
§602Et spectat zonam pallida facta suam, §603Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet §604Et timet, et digitos ad sua colla refert.
”她说,脸色苍白地凝视着自己的腰带,她也看着树枝;她犹豫不决,对自己的大胆尝试心生退缩,感到害怕,又将手指放到自己的颈项上。
§605Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: §606Non flesset positis Phyllida silva comis.
锡托尼亚的少女啊,那时我真希望你不是独自一人:树林就不会因落下叶子而为菲丽丝哭泣了。
§607Phyllidis exemplo nimium secreta timete, §608Laese vir a domina, laesa puella viro.
效法菲丽丝的例子,要极力畏惧隐秘之地,被女主人伤害的男人啊,被男人伤害的姑娘啊。
§609Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat, §610Inque suae portu paene salutis erat: §611Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes, §612Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor.
有个年轻人已经履行了我的缪斯所吩咐的一切,并且几乎已经到达了他得救的港湾:可是,当他来到热恋的情侣中间时,他又旧病复发,爱神重新拿起了他曾经收起的武器。
§613Siquis amas, nec vis, facito contagia vites; §614Haec etiam pecori saepe nocere solent.
无论谁在恋爱而又不愿如此,务必避开传染;这甚至常常连牲畜也会受害。
§615Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi, §616Multaque corporibus transitione nocent.
眼睛在看着受损之物时,它们自己也会受损,许多疾病通过接触传染而危害身体。
§617In loca nonnumquam siccis arentia glebis §618De prope currenti flumine manat aqua: §619Manat amor tectus, si non ab amante recedas; §620Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus.
有时,水会从附近流过的河里渗入因干燥泥块而干涸的土地:如果你不离开情人,隐藏的爱就会渗入;在这一点上,我们都是一群聪明的乌合之众。
§621Alter item iam sanus erat; vicinia laesit: §622Occursum dominae non tulit ille suae.
另一个人同样已经痊愈;近邻却害了他:他无法承受与自己女主人的相遇。
§623Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, §624Successumque artes non habuere meae.
愈合得不够牢固的伤疤又回到了旧伤口,我的方法没能取得成功。
§625Proximus a tectis ignis defenditur aegre; §626Utile finitimis abstinuisse locis.
紧邻房屋的火难以防范;避开邻近的地方是有益的。
§627Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, §628Te ferat, officium neve colatur idem.
不要让那条常在她散步时承载她的回廊承载你,也不要追求同样的活动。
§629Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem?
靠着回忆让微温的心重新变热有什么好处呢?
§630Alter, si possis, orbis habendus erit.
如果可以的话,必须拥有另一个世界。
§631Non facile esuriens posita retinebere mensa, §632Et multam saliens incitat unda sitim.
当餐桌摆好时,饥饿的你不会轻易被劝阻,而涌动的泉水会激起极大的渴意。
§633Non facile est taurum visa retinere iuvenca, §634Fortis equus visae semper adhinnit equae.
望见小母牛时,不容易驯住公牛;强壮的公马望见母马时总是嘶鸣。
§635Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, §636Non ipsam satis est deseruisse tibi.
当你履行了这些,好让自己终于抵达彼岸时,仅仅离开她本人对你来说还不够。
§637Et soror et mater valeant et conscia nutrix, §638Et quisquis dominae pars erit ulla tuae.
让她那知情的奶妈、母亲和姐妹都走开吧,还有任何属于你女主人一部分的人。
§639Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum §640Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!'
不要让奴隶前来,也不要让哭泣的婢女以女主人的名义,虚伪地低声下气说“安好! ”。
§641Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; §642Perfer! erit lucro lingua retenta tuo.
即使你想知道她在做什么,也绝不要去打听;忍耐吧! 闭紧舌头将是你的收获。
§643Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, §644Deque tua domina multa querenda refers, §645Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, §646Ut desideriis effluat illa tuis.
还有你,这个为爱情终结寻找借口、对你的女主人诉说诸多抱怨的人,停止抱怨吧;以保持沉默的方式来报复会更好,如此她便会从你的思念中流逝。
§647Et malim taceas quam te desisse loquaris: §648Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat.
我宁愿你保持沉默,也不愿你四处宣扬自己已经停止爱了:那个对太多人说“我不爱”的人,其实还在爱着。
§649Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis §650Quam subito; lente desine, tutus eris.
但火势逐渐熄灭比骤然熄灭更为可靠;慢慢地放手,你就会安然无恙。
§651Flumine perpetuo torrens solet altior ire: §652Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.
山洪通常比连绵不绝的河流流得更深:然而,这只是短暂的水,而那是永恒的水。
§653Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, §654Perque gradus molles emoriatur amor.
让爱悄然隐去,消逝在微风之中,循着平缓的步骤渐渐消亡。
§655Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: §656Exitus ingeniis convenit iste feris.
但是憎恨刚刚还深爱着的姑娘是一种罪行:那种结局只适合野蛮的心性。
§657Non curare sat est: odio qui finit amorem, §658Aut amat, aut aegre desinet esse miser.
不在乎就足够了:用恨来结束爱的人,要么仍在爱着,要么很难不再痛苦。
§659Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; §660Non illas lites Appias ipsa probat.
刚刚结合的男女立刻反目成仇是可耻的;阿庇亚女神本人也不赞成那样的争吵。
§661Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas §662Incidit, admonitu liber aberrat amor.
他们常常控告对方,却依然相爱;如果没有产生敌意,爱便会在不知不觉中自由地离去。
§663Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:
偶然我正陪着一个年轻人;一顶轿子载着他的女主人:

词汇与语法注释

  1. 601miserae — 与被动语态动词 terebatur 连用的施事与格,意为“被可怜的她(走过)”。
  2. 605vellem — 虚拟式未完成过去时(独立用法),表示对过去未实现之事的愿望(“我真希望……”)。
  3. 613facito vites — facito 是将来命令式(第二人称单数),后接虚拟式 vites(省略了 ut),表示强烈的命令:“务必要避免”。
  4. 627nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, te ferat — 包含倒装(hyperbaton)的复杂句结构。主句的主语是 porticus,动词为表示愿望的虚拟式 ferat(“愿回廊不要承载”)。关系代词 quae 的先行词是 porticus,而 spatiantem illam(散步时的她)是关系从句中不定式 ferre 的宾语。
  5. 642lucro — 表示目的或结果的与格(“作为收获”),与 erit 连用表示“将是你的利益”。
  6. 645ulciscere — 异态动词 ulciscor(报复)的现在时命令式第二人称单数形式。

引用这一段

奥维德, 治疗失恋 §589-663. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:589-663

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。