Humanitext Reader

奥维德 · 爱的艺术 §3.654-3.733

收买看守与普罗克里丝的轻信悲剧

第 29 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德讲解了如何用礼物收买看守,以及用虚假的嫉妒来激发爱意。随后,他开始讲述普罗克里丝的神话:她因轻信而心生嫉妒,误解了丈夫凯法罗斯的话,从而走向悲剧。

§3.654Placatur donis Iuppiter ipse datis.
赠送礼物,连朱庇特本人也会被安抚。
§3.655Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
当愚者因礼物而欣喜时,智者又会如何行事?
§3.656Ipse quoque accepto munere mutus erit.
他自己一旦接受了礼物,也会闭口不言。
§3.657Sed semel est custos longum redimendus in aevum: §3.658Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
但看守只需一次收买,便可维持长久:那只曾一度伸出过的手,还会屡次再度伸出。
§3.659Questus eram, memini, metuendos esse sodales: §3.660Non tangit solos ista querella viros.
我记得我曾抱怨过,同伴们是值得畏惧的:这一抱怨并不仅仅适用于男人。
§3.661Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, §3.662Et lepus hic aliis exagitatus erit.
你若轻信他人,别的女人就会夺走你的欢乐,而这只野兔也将被旁人驱赶猎捕。
§3.663Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque §3.664Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
还有那个热心提供床榻和场所的女人,相信我,她与我共处的次数不止一次。
§3.665Nec nimium vobis formosa ancilla ministret: §3.666Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
也别让过于美丽的婢女伺候你们:她常常替代女主人的位置来侍奉我。
§3.667Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem §3.668Mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
狂乱的我正被带往何处? 为何我要袒露胸膛冲向敌人,并且被我自己的告白所出卖?
§3.669Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur: §3.670Non docet infestos currere cerva canes.
鸟儿不会向捕鸟人指出在何处可以捕获它:母鹿不会教导敌对的猎犬如何奔跑。
§3.671Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam: §3.672Lemniasin gladios in mea fata dabo.
至于是否有益随它去吧:我将忠实地表达我已开始的内容:我将把宝剑交到雷姆诺斯妇女手中,以致我自身的毁灭。
§3.673Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: §3.674Prona venit cupidis in sua vota fides.
让(也容易做到)我们相信自己被爱着:对于渴望之人,坚信自己的心愿实现是件易事。
§3.675Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo §3.676Femina, tam sero cur veniatque roget: §3.677Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, §3.678Et laniet digitis illius ora suis: §3.679Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro, §3.680Et dicet 'cura carpitur ista mei.
女人不妨更深情地凝视青年,从心底发出叹息,并询问他为何来得如此之晚:泪水应随之而来,还有因情敌而起的虚假痛苦,让她用自己的手指抓挠他的脸颊:他早已会被说服;他自己会主动怜悯,并说道:“她正因对我的爱护而备受折磨。
' §3.681Praecipue si cultus erit speculoque placebit, §3.682Posse suo tangi credet amore deas.
” 特别是如果他装扮得体,并在镜子中自我欣赏,他会相信连女神们也会被他的爱所打动。
§3.683Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, §3.684Nec sis audita paelice mentis inops.
但无论是什么伤害,都只应适度地扰乱你,切莫在听说情敌存在时便丧失理智。
§3.685Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, §3.686Exemplum vobis non leve Procris erit.
也不要轻易相信:轻易相信会带来多大的伤害,普罗克里丝对你们而言将是一个重大的教训。
§3.687Est prope purpureos colles florentis Hymetti §3.688Fons sacer et viridi caespite mollis humus: §3.689Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam, §3.690Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: §3.691Nec densum foliis buxum fragilesque myricae, §3.692Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
在繁花盛开的休美托斯山那紫红色的山丘附近,有一口圣泉,以及因绿色草皮而柔软的土地:不高的树木林立成荫;草莓树遮盖着草地,迷迭香、月桂树和黑香桃木散发着香气:无论是叶茂的黄杨,还是易折的柽柳,或是纤细的金雀花,以及人工种植的松树都不曾缺少。
§3.693Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri §3.694Tot generum frondes herbaque summa tremit.
在温柔的西风和健康的微风吹拂下,如此多品种的树叶和草尖都在颤动。
§3.695Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis §3.696Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo, §3.697'Quae' que 'meos releves aestus,' cantare solebat §3.698'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.
凯法罗斯喜爱的安息之所:留下了仆从和猎犬,疲惫的青年常常坐在这片土地上,并且习惯唱道:“你这缓解我燥热的,来到我的怀中吧,那飘忽不定的微风。
' §3.699Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures §3.700Auditos memori detulit ore sonos; §3.701Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, §3.702Excidit, et subito muta dolore fuit; §3.703Palluit, ut serae lectis de vite racemis §3.704Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps, §3.705Quaeque suos curvant matura cydonia ramos, §3.706Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
” 某个好管闲事的人,用那令人难忘的口吻,将听到的声音传到了他妻子那多疑的耳中;当普罗克里丝听到“奥拉”这个名字,仿佛是听到了情敌的名字一般,她昏厥过去,因突然的痛苦而顿时无言;她脸色苍白,如同在较晚的葡萄藤上采摘完果实后、被新冬伤害的叶子那般变白,又如压弯了树枝的成熟木瓜,以及尚不适合我们食用的山茱萸。
§3.707Ut rediit animus, tenues a pectore vestes §3.708Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; §3.709Nec mora, per medias passis furibunda capillis §3.710Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
当神志恢复时,她扯碎胸前的薄衣,并用指甲抓伤她那无辜的面颊;毫不迟疑,她披头散发、疯狂地冲上街头,奔逃而出,就像被狂女之杖激发的巴克科斯女信徒一样。
§3.711Ut prope perventum, comites in valle relinquit, §3.712Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
当将近抵达时,她把同伴留在了谷中,自己则凭着勇气,踩着静悄悄的脚步暗自步入树林。
§3.713Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
普罗克里丝,当你这样神志不清地躲藏时,你是怎么想的?
§3.714Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
你那惊恐万分的胸中怀着怎样的狂热?
§3.715Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas §3.716Scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
你认定那个叫奥拉的人,无论她是谁,都即将到来,并且你必须要亲眼看见那桩丑事。
§3.717Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), §3.718Nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
此时你后悔前来了(因为你并不真的想当场抓住他们),此时又感到欣喜:摇摆不定的爱折磨着你的心。
§3.719Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, §3.720Et quia mens semper quod timet, esse putat.
促使你相信的是地点、名字和告密者,还有因为心灵总认为它所惧怕的事情就是真实的。
§3.721Vidit ut oppressa vestigia corporis herba, §3.722Pulsantur trepidi corde micante sinus.
当她看到被压平的草地上留有人身体的痕迹时,她那颤抖的胸膛被剧烈跳动的心脏所撞击。
§3.723Iamque dies medius tenues contraxerat umbras, §3.724Inque pari spatio vesper et ortus erant: §3.725Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, §3.726Oraque fontana fervida pulsat aqua.
此时正午已缩短了微薄的阴影,黄昏与黎明处于等同的距离中:瞧,凯法罗斯,基勒涅的后裔,从树林中归来,用泉水拍打他燥热的脸庞。
§3.727Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas, §3.728Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!'
焦急的普罗克里丝,你躲藏着:他躺在往常的草地上,说道:“温柔的西风,奥拉啊,快来吧!
§3.729Ut patuit miserae iucundus nominis error, §3.730Et mens et rediit verus in ora color.
” 当这名字所带来的令人生喜的误会向这可怜的女人廓清时,她的理智和脸上的真实血色都恢复了。
§3.731Surgit, et oppositas agitato corpore frondes §3.732Movit, in amplexus uxor itura viri: §3.733Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
她站起身,扭动身体碰响了阻挡在前的树叶,妻子正要投向丈夫的怀抱:他以为是野兽动弹,便以青年的矫健,将肢体……

词汇与语法注释

  1. 3.658dederit quas semel ille manus — `manus`(宾格复数)是先行词,与其关系形容词 `quas` 一起作为 `dederit`(将来完成时直说法语动3人称单数,主语为 `ille`)的宾语。整个关系从句充当主句动词 `dabit` 的宾语。
  2. 3.713Quid tibi mentis erat — `tibi` 是领有与格(“对你而言有……”),`mentis` 是部分属格,修饰疑问代名词 `quid`(主格)。字面意思是“对你而言有什么样的理智存在?”,用以形容由于嫉妒而丧失理智的状态。
  3. 3.729Ut patuit miserae iucundus nominis error — `miserae`(阴性单数与格)是伴随动词 `patuit` 使用的关涉与格(“对这可怜的女人而言变得清晰”)。`nominis error` 采用了限定属格,意为“关于名字(奥拉)的误会”。

引用这一段

奥维德, 爱的艺术 §3.654-3.733. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi004.humanitext-lat2:3.654-3.733

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。