原文中文翻译
§2.671Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
§2.672Aut fera belligeras addite in arma manus,
§2.673Aut latus et vires operamque adferte puellis:
§2.674Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.
要么用桨破海,要么用犁分地,要么将你勇猛的双手机敏地投入战争的武器中,要么将你的腰身、力量和劳苦奉献给姑娘们:这也是一种服役,这也同样是在寻求财富。
§2.675Adde, quod est illis operum prudentia maior,
§2.676Solus et artifices qui facit, usus adest:
§2.677Illae munditiis annorum damna rependunt,
§2.678Et faciunt cura, ne videantur anus.
况且,她们对爱抚的技艺有着更深的智谋,那里有唯独能使人成为巧匠的“经验”在场:她们以精致的修饰来补偿岁月的损耗,并通过精心调理,使自己不显老态。
§2.679Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
§2.680Invenit plures nulla tabella modos.
且如你所愿,她们能以千种姿态交欢:任何画幅也无法发现更多的花样。
§2.681Illis sentitur non inritata voluptas:
§2.682Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
在她们身上,能感受到未经强求的快感:让女人和男人平等地共享那令人欢娱之事。
§2.683Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
§2.684Hoc est, cur pueri tangar amore minus.
我讨厌不能使双方都得到释放的交合;这也是我较少为少年之爱所动心的原因。
§2.685Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
§2.686Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
我讨厌因为不得不给而给的女人,她自己心里还在想着她干枯的羊毛工作。
§2.687Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
§2.688Officium faciat nulla puella mihi.
出于义务而给予的快乐对我来说并不讨喜:愿没有任何姑娘对我履行这种义务。
§2.689Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
§2.690Quaeque morer meme sustineamque rogent.
我喜欢听到诉说自身欢愉的声音,喜欢听到她们请求我等待她们、克制自己的声音。
§2.691Aspiciam dominae victos amentis ocellos:
§2.692Langueat, et tangi se vetet illa diu.
让我注视着女主人因狂喜而迷离的眼睛:让她瘫软,并在很长一段时间内不许人碰她。
§2.693Haec bona non primae tribuit natura iuventae,
§2.694Quae cito post septem lustra venire solent.
自然并不会把这些好处赋予初涉青春的人,它们通常在三十五岁之后才会迅速到来。
§2.695Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
§2.696Consulibus priscis condita testa merum.
那些急躁的人去喝新酿的甜酒吧:对我来说,古老执政官时代封存的祖传陶罐会倒出纯正的陈酒。
§2.697Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
§2.698Et laedunt nudos prata novella pedes.
悬铃木若非成熟也无法遮挡太阳,新生出的牧草地也会伤害赤裸的双脚。
§2.699Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,
§2.700Et melior Gorge, quam sua mater, erat?
难道你真的会把赫耳弥俄涅置于海伦之上,而戈尔格真的比她的母亲还要好吗?
§2.701At venerem quicumque voles adtingere seram,
§2.702Si modo duraris, praemia digna feres.
然而,无论谁渴望接触成熟的爱情,只要你坚持下去,就会获得相称的回报。
§2.703Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
§2.704Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
看啊,那知情的床接纳了两位情人:缪斯啊,在紧闭的卧室门前止步吧。
§2.705Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
§2.706Nec manus in lecto laeva iacebit iners.
即使没有你,他们也会自发地吐露无数热烈的话语,床上的左手也不会闲着无所事事。
§2.707Invenient digiti, quod agant in partibus illis,
§2.708In quibus occulte spicula tingit Amor.
手指会发现,在那个爱神暗中浸染箭矢的部位,有它们该做的事情。
§2.709Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,
§2.710Nec solum bellis utilis ille fuit.
昔日最英勇的赫克托尔在安德洛玛刻身上就曾这样做,他可不仅仅是在战争中有用。
§2.711Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
§2.712Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
伟大的阿基琉斯对俘获的里耳涅索斯姑娘也曾这样做,当他从敌人那里疲惫地归来、压着柔软的床铺时。
§2.713Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,
§2.714Imbutae Phrygia quae nece semper erant.
布里塞伊斯啊,你曾容许自己被那些双手触碰,那些总是浸透着弗里吉亚人鲜血的双手。
§2.715An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
§2.716Ad tua victrices membra venire manus?
抑或,这本身就是令你愉悦的事吗,多情的姑娘,看着那征服者的双手游走于你的肢体之上?
§2.717Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
§2.718Sed sensim tarda prolicienda mora.
相信我,爱之欢娱切不可急躁,而要通过缓慢的延迟渐渐诱导。
§2.719Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
§2.720Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
当你找到了女人乐于被触碰的部位,切莫让羞耻阻碍你去触碰它们。
§2.721Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
§2.722Ut sol a liquida saepe refulget aqua.
你会看见她的双眼闪烁着颤动光芒,犹如太阳常常在澄澈的水面反射。
§2.723Accedent questus, accedet amabile murmur,
§2.724Et dulces gemitus aptaque verba ioco.
叹息随之而来,爱恋的喃喃低语随之而来,还有甜蜜的呻吟和适于调情的话语。
§2.725Sed neque tu dominam velis maioribus usus
§2.726Desere, nec cursus anteat illa tuos;
§2.727Ad metam properate simul: tum plena voluptas,
§2.728Cum pariter victi femina virque iacent.
但你既不应因用上了更大的帆而抛下你的女主人,也不要让她赶在你的前头;一同向终点冲刺吧:那时快感方达极致,当女人和男人同样被征服、并排躺下之时。
§2.729Hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur
§2.730Otia, furtivum nec timor urget opus.
当自由的闲暇被赋予、恐惧并不催逼这隐秘的工作时,这是你应当保持的节奏。
§2.731Cum mora non tuta est, totis incumbere remis
§2.732Utile, et admisso subdere calcar equo.
当延迟并不安全时,使出全身力气摇桨才是有效的,并且要给放缰的马儿加上马刺。
§2.733Finis adest operi: palmam date, grata iuventus,
§2.734Sertaque odoratae myrtea ferte comae.
著作的终点到了:热心的青年们,赐予我胜利的棕榈吧,并将香气扑鼻的香桃木花环戴在我芬芳的头发上。
§2.735Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
§2.736Aeacides dextra, pectore Nestor erat,
§2.737Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
§2.738Automedon curru, tantus amator ego.
正如波达利里俄斯在希腊人中以医术闻名,阿基琉斯以右手闻名,涅斯托尔以睿智闻名,正如卡尔卡斯精于内脏占卜,埃阿斯精于兵器,奥托梅冬精于驾驭战车,我也是如此伟大的爱之导师。
§2.739Me vatem celebrate, viri, mihi dicite laudes,
§2.740Cantetur toto nomen in orbe meum.
男子汉们,赞美我为诗人,向我唱起颂歌吧,让我的名声在全世界被歌颂。
§2.741Arma dedi vobis: dederat Vulcanus Achilli;
§2.742Vincite muneribus, vicit ut ille, datis.
我给了你们武器:赫淮斯托斯曾给阿基琉斯武器;凭借被赐予的礼物去赢得胜利吧,正像他曾经获胜那样。
§2.743Sed quicumque meo superarit Amazona ferro,
§2.744Inscribat spoliis 'Naso magister erat. '
但不论是谁,若用我的剑战胜了亚马逊人,请在战利品上刻下:“纳索是我的导师。
§2.745Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae:
§2.746Vos eritis chartae proxima cura meae!
” 看啊,柔弱的姑娘们正请求我,也给她们一些教诲:你们将是我下一卷纸张最先关注的对象!