Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §19.1-19.71

赫罗焦急等待利安德的孤独与哀叹

第 46 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

赫罗向利安德诉说两人分离的痛苦,以及她焦急等待他时的日常生活。她描绘了白天的孤独、夜晚的纺织工作,以及在梦中幻想着他到来的情景。

§19.1Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem §19.2Ut possim missam rebus habere, veni!
利安德,为了能让我在现实中拥有你用言语送给我的问候,来吧!
§19.3Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
推迟我们欢乐的一切耽搁,对我们而言都是漫长的。
§19.4Da veniam fassae; non patienter amo!
请宽恕已经表白的人;我的爱无法保持耐心!
§19.5Urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar: §19.6Fortius ingenium suspicor esse viris.
我们被同等的火焰灼烧,但我在力量上与你不相匹配:我猜想男子的心性更为坚强。
§19.7Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis — §19.8Deficiam, parvi temporis adde moram!
正如身体一样,娇嫩少女的心灵也是软弱的—— 只要再加上极短时间的延迟,我就会彻底垮掉!
§19.9Vos modo venando, modo rus geniale colendo §19.10Ponitis in varia tempora longa mora.
你们时而狩猎,时而耕作惬意的田园,在多样的消遣中消磨漫长的时间。
§19.11Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae, §19.12Flectitis aut freno colla sequacis equi; §19.13Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo; §19.14Diluitur posito serior hora mero.
或是广场留住了你们,或是角力场的赠礼,或是你们用缰绳驯服顺从之马的颈项;时而用陷阱捕鸟,时而用鱼钩钓鱼;较晚的时辰则因摆上美酒而得以排遣。
§19.15His mihi summotae, vel si minus acriter urar, §19.16Quod faciam, superest praeter amare nihil.
对于远离了这些消遣的我,即便我的灼烧不那么剧烈,除了去爱,也别无他事可做。
§19.17Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas, §19.18Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!
我做着那剩下的事,并且爱你——噢,我唯一的快乐—— 甚至超过了所能回报给我的爱!
§19.19Aut ego cum cana de te nutrice susurro, §19.20Quaeque tuum, miror, causa moretur iter; §19.21Aut mare prospiciens odioso concita vento §19.22Corripio verbis aequora paene tuis; §19.23Aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit, §19.24Posse quidem, sed te nolle venire, queror; §19.25Dumque queror lacrimae per amantia lumina manant, §19.26Pollice quas tremulo conscia siccat anus.
要么我与白发苍苍的乳母低声谈论你,纳闷是什么原因耽搁了你的行程;要么凝望着被可憎之风激荡的大海,几乎用你自己的话语去责骂那片海域;要么,当沉重的波涛稍微收敛了它的狂暴,我便抱怨你明明能够前来、却不愿前来;而在我抱怨之时,眼泪流过我充满爱意的双眼,而那心领神会的老妇人用颤抖的拇指将其擦干。
§19.27Saepe tui specto si sint in litore passus, §19.28Inpositas tamquam servet harena notas; §19.29Utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo §19.30Venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.
我常常张望,看岸上是否有你的足迹,仿佛沙滩还保留着踩在上面的印记;并且为了能打听你的消息、给你写信,我询问是否有谁从阿拜多斯来,或者打听是否有人要到阿拜多斯去。
§19.31Quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
何需再提,我有多少次亲吻你的衣裳?
§19.32Hellespontiaca ponis iturus aqua?
那件衣服是在你准备进入赫勒斯滂水域时脱下的。
§19.33Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora §19.34Exhibuit pulso sidera clara die, §19.35Protinus in summo vigilantia lumina tecto §19.36Ponimus, adsuetae signa notamque viae, §19.37Tortaque versato ducentes stamina fuso §19.38Feminea tardas fallimus arte moras.
就这样,当日光逝去,夜色这更友好的时辰赶走了白天、展现出璀璨的星空,我们立刻在屋顶最高处放上守望的光芒,那是熟悉道路的信号与标记,我们一边用旋转的纺锤抽引着捻好的线,一边用女子的手艺来消磨那迟缓的等待。
§19.39Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris?
你问我在这如此漫长的时光里都在说些什么?
§19.40Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
我的嘴里只有利安德的名字。
§19.41'Iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix, §19.42An vigilant omnes, et timet ille suos?
‘乳母,你觉得我的宝贝已经出门了吗,还是大家都醒着,他在害怕自己的家人?
§19.43Iamne suas umeris illum deponere vestes, §19.44Pallade iam pingui tinguere membra putas?'
你觉得他是不是已经脱下了肩上的衣服,已经用丰润的橄榄油涂抹肢体了?
§19.45Adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet, §19.46Sed movet obrepens somnus anile caput.
’ 她几乎是点头同意;倒不是因为她在意我们的亲吻,而是悄然袭来的睡意在摇晃着老妇人的头。
§19.47Postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam, §19.48'Lentaque dimotis bracchia iactat aquis. '
而在极短暂的停顿之后,我说道:‘现在他肯定在游了,正拨开水流、摆动他那柔软的双臂。
§19.49Paucaque cum tacta perfeci stamina terra, §19.50An medio possis, quaerimus, esse freto.
’ 当纺锤触地、我又纺完了几缕线时,我们便寻思你是否已在海峡中央。
§19.51Et modo prospicimus, timida modo voce precamur, §19.52Ut tibi det faciles utilis aura vias; §19.53Auribus incertas voces captamus, et omnem §19.54Adventus strepitum credimus esse tui.
我们时而向外张望,时而用怯生生的声音祈祷,愿有益的微风能给你平顺的道路;我们用耳朵捕捉那隐约的声音,并把一切响动都当作是你到来的脚步声。
§19.55Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis §19.56Acta, subit furtim lumina fessa sopor.
就这样,当被虚度的大半个夜晚过去,睡意悄悄爬上我疲惫的双眼。
§19.57Forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis, §19.58Et, quamquam non vis ipse venire, venis.
也许,你这狠心的人,终究还是违心地与我同眠,尽管你自己不愿来,你却还是来了。
§19.59Nam modo te videor prope iam spectare natantem, §19.60Bracchia nunc umeris umida ferre meis, §19.61Nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris, §19.62Pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
因为时而我似乎看见你已经在近旁游着,时而感到你湿淋淋的双臂搭在我的肩膀上,时而像往常一样,给你湿透的身体披上衣物,时而在我的怀里温暖你贴着我胸口的胸膛。
§19.63Multaque praeterea linguae reticenda modestae, §19.64Quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
此外还有许多应该对端庄的舌头保持沉默的事,那些事做起来是种快乐,但做完后再说出来却令人害羞。
§19.65Me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
可怜的我啊!
§19.66Nam tu cum somno semper abire soles.
这快乐是如此短暂且虚幻;因为你总是习惯于随着梦醒而离去。
§19.67Firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes, §19.68Nec careant vera gaudia nostra fide!
噢,让我们渴望的恋人终于能更紧密地结合,愿我们的欢乐不缺少真实的诚信!
§19.69Cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
为什么我冰冷地度过了这么多孤寂的夜晚?
§19.70Cur totiens a me, lente morator, abes?
为什么你如此频繁地离开我,你这迟缓的拖延者?
§19.71Est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
我承认,现在的大海对于游泳者来说是无法驾驭的;

词汇与语法注释

  1. 19.1Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem Ut possim missam rebus habere — 先行词 `salutem` 被吸引到了关系从句 `Quam... misisti` 之中。此外,`habere` 搭配过去分词 `missam` 具有类似于现在完成时的结构,意为“在现实中拥有已经送达的问候”。此处 `verbis`(通过言语)与 `rebus`(通过现实/行动)形成对比。
  2. 19.8Deficiam, parvi temporis adde moram! — 命令式 `adde` 起到了条件从句的作用(“如果你加上”),其结果由现在虚拟式(或将来直陈式)`Deficiam`(“我就会垮掉/支撑不住”)来表示。
  3. 19.15His mihi summotae — `His` 为中性复数夺格(分离夺格),指代前几行中提到的男子的各种消遣(如角力、农耕等)。`mihi summotae` 是关系与格(或分词作形容词修饰与格代词),意为“对于远离了这些事情的我”。
  4. 19.43deponere... tinguere membra putas — `deponere` 与 `tinguere` 是依赖于 `putas`(对乳母的提问)的“对格加不定式”(A.C.I.)结构,其逻辑主语是 `illum`(指利安德)。`Pallade... pingui` 中的 `Pallas` 是橄榄油的转喻(借代)。
  5. 19.63Multaque praeterea linguae reticenda modestae — 动形容词(动兵格)`reticenda` 省略了系动词(无论是单独作谓语的 `sunt` 还是依赖于 `videor` 的 `esse`),意为“应当保持沉默的许多事情”。`linguae... modestae` 是施事者与格。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §19.1-19.71. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:19.1-19.71

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。