Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §16.76-16.152

维纳斯的许诺与前往希腊的航行

第 35 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

帕里斯讲述了他在三女神的裁判中选择维纳斯并被允诺得到海伦的经过,以及他随后被承认为特洛伊王子并建造船队前往希腊的过程,并极力赞美他在斯巴达亲眼目睹海伦那超越传闻的无双美貌。

§16.76Non omnes causam posse tenere suam.
不可能让她们所有人都在诉讼中胜诉。
§16.77Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat, §16.78Hanc esse ut scires, unde movetur amor.
然而在她们之中,甚至在那个时候,有一位更令我倾心,好让你知道,我的爱意便是由她而生的那一位。
§16.79Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent §16.80Iudicium donis sollicitare meum.
她们想要获胜的渴望是如此强烈;她们极度渴望用巨大的礼物来动摇我的审判。
§16.81Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat; §16.82Ipse potens dubito fortis an esse velim.
朱庇特的妻子夸耀着王国,他的女儿夸耀着勇气;而我自己则在犹豫,尽管我渴望拥有力量,但不知道是否也想变得勇敢。
§16.83Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant §16.84Utraque suspensi plena timoris!' ait;
维纳斯甜美地笑了,说道:“帕里斯啊,不要让任何一份礼物打动你,它们都充满了悬而未决的恐惧!
§16.85'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae §16.86Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'
” “我们将赐予你所爱之人,美丽的莱达那更美丽的女儿将会投入你的怀抱!
§16.87Dixit, et ex aequo donis formaque probatis §16.88Victorem caelo rettulit illa pedem.
” 她说完,在她的礼物和美貌被判定为更胜一筹之后,她便带着胜利的步伐飞回了天国。
§16.89Interea — credo versis ad prospera fatis — §16.90Regius adgnoscor per rata signa puer.
与此同时——我相信随着命运转为顺遂—— 通过确凿的证据,我被承认是王室的子嗣。
§16.91Laeta domus nato post tempora longa recepto est, §16.92Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
在漫长的岁月后接回了儿子,王宫里充满了喜悦,特洛伊也将这一天加入了他们的节日。
§16.93Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae; §16.94Multarum votum sola tenere potes!
正如我渴望你一样,少女们也曾渴望过我;众多女子的心愿,唯有你一人能够独占!
§16.95Nec tantum regum natae petiere ducumque, §16.96Sed nymphis etiam curaque amorque fui.
不仅国王和首领的女儿们追求我,甚至连仙女们也对我倾注了关切与爱意。
§16.97Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
难道我还会去赞美俄诺涅的容貌?
§16.98Nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
在这世上,除了你,没有哪个儿媳更配得上普里阿摩斯。
§16.99Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam §16.100Coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
但是在对你的婚姻产生期盼之后,廷达瑞俄斯的女儿啊,我便对所有的女人都产生了厌倦。
§16.101Te vigilans oculis, animo te nocte videbam, §16.102Lumina cum placido victa sopore iacent.
白天我用双眼凝视着你,夜晚在心灵中思念着你,当双眼被温和的沉睡征服而合上之时。
§16.103Quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
尚未相见时你就已如此迷人,那么相见时你会带来怎样的震撼?
§16.104Ardebam, quamvis hic procul ignis erat, §16.105Nec potui debere mihi spem longius istam, §16.106Caerulea peterem quin mea vota via.
我一直在燃烧,尽管这火焰曾远在天边,我无法再将这份希望当成对自己拖欠的债务,而不得不踏上蔚蓝的海路去追寻我的誓愿。
§16.107Troica caeduntur Phrygia pineta securi §16.108Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis; §16.109Ardua proceris spoliantur Gargara silvis, §16.110Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
特洛伊的松林被弗里吉亚的斧头砍倒,以及所有对海上航行有用的木材;高耸的加尔加拉山被剥夺了茂密的森林,绵延的伊达山为我提供了无数的栋梁。
§16.111Fundatura citas flectuntur robora naves, §16.112Texitur et costis panda carina suis.
将要建造快船的橡木被弯曲,弯曲的龙骨由其肋骨编织而成。
§16.113Addimus antennas et vela sequentia malo; §16.114Accipit et pictos puppis adunca deos; §16.115Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo §16.116Sponsor coniugii stat dea picta tui.
我们安上帆桁,挂上顺着桅杆的帆;弯曲的船尾迎来了画有神明画像的护佑;但在我自己乘坐的那艘船上,伴随着小爱神,站立着那位画上去的女神,她是你们婚姻的保证人。
§16.117Inposita est factae postquam manus ultima classi, §16.118Protinus Aegaeis ire lubebat aquis — §16.119At pater et genetrix inhibent mea vota rogando §16.120Propositumque pia voce morantur iter; §16.121Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis, §16.122Cum vellent nostrae iam dare vela rates,
在对建成的船队施加了最后的一手之后,人们立刻便想在爱琴海的波涛上启航—— 然而父亲和母亲用恳求阻碍了我的愿望,并用深情的话语延缓了既定的旅程;还有我的姐妹卡桑德拉,她披散着头发,正当我们的船只已经想要扬帆起航时,她惊呼道:“你往何处奔去?
§16.123'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
你将带回熊熊烈火!
§16.124Quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
你不知道在这片水域的彼方,正有着多么巨大的火焰被追寻!
§16.125Vera fuit vates; dictos invenimus ignes, §16.126Et ferus in molli pectore flagrat amor!
” 她是真正的预言者;我们找到了她所预言的烈火,炽热的爱正在我温柔的胸膛中燃烧!
§16.127Portubus egredior, ventisque ferentibus usus §16.128Applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
我驶出港口,凭借着顺风,我抵达了你的土地,奥伊巴罗斯的仙女啊。
§16.129Excipit hospitio vir me tuus — hoc quoque factum §16.130Non sine consilio numinibusque deum!
你的丈夫热情地款待了我——这件事情的发生也绝非没有神明的旨意与筹划!
§16.131Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota §16.132Ostendi dignum conspicuumque fuit; §16.133Sed mihi laudatam cupienti cernere formam §16.134Lumina nil aliud quo caperentur erat.
他确实向我展示了,在整个拉刻代蒙,所有值得展示和引人注目的事物;但是对于渴望目睹那倍受赞美之美貌的我来说,并没有其他任何事物能吸引我的目光。
§16.135Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi §16.136Attonitus curis intumuisse novis.
一见到你,我便惊呆了,我感到自己内心最深处因全新的焦虑而在震惊中膨胀。
§16.137His similes vultus, quantum reminiscor, habebat §16.138Venit in arbitrium cum Cytherea meum.
据我所记,库忒拉女神在参与我的审判时,便拥有着与此极其相似的容颜。
§16.139Si tu venisses pariter certamen in illud, §16.140In dubio Veneris palma futura fuit!
如果你当时也同样参与了那场竞争,维纳斯的胜利之冠恐怕将悬而不决!
§16.141Magna quidem de te rumor praeconia fecit, §16.142Nullaque de facie nescia terra tua est; §16.143Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu §16.144Inter formosas altera nomen habet!
传闻确实对你作了极大的宣扬,没有哪片土地不知道你的容貌;无论是在弗里吉亚,还是自太阳升起的东方,在美丽的女子中,都没有第二个人拥有能与你并肩的名声!
§16.145Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero,
但请相信我这句话!
§16.146Famaque de forma paene maligna tua est; §16.147Plus hic invenio, quam quod promiserat illa, §16.148Et tua materia gloria victa sua est.
——你的荣耀逊于真实,而关于你美貌的传言几乎是出于嫉妒的贬低;我在这里发现的,远比传闻所承诺的更多,你的荣耀被你美貌的本体所击败了。
§16.149Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus, §16.150Et visa es tanto digna rapina viro, §16.151More tuae gentis nitida dum nuda palaestra §16.152Ludis et es nudis femina mixta viris.
因此,了解一切的忒修斯对你燃起爱火是理所应当的,你也显得配得上被如此伟大的男子掠夺,当依照你们族人的习俗,你在明亮的角力场上赤裸着嬉戏,作为一个女人混杂在赤裸的男子中时。

词汇与语法注释

  1. 16.76causam posse tenere suam — 此句为“对格加不定式”结构,作前一行动词 querebar(我叹息)的宾语。causam tenere 为法律术语,意为“官司打赢”或“诉讼主张得胜”。这里喻指裁判官帕里斯苦于无法让三位同样完美的女神同时胜出。
  2. 16.105Nec potui debere mihi spem longius istam — 短语 debere mihi 字面意为“对自己欠债”,在此引申为“拖延”或“让希望悬而不决”。与下一行的 quin 引导的从句连用,表示“我无法再将这一份期望当成债务般拖延下去,非得亲自踏上蔚蓝的海路去追寻我的誓愿不可”。
  3. 16.148Et tua materia gloria victa sua est — materia sua(她美貌的实体/实物)作夺格,修饰被动动词 victa est。gloria(名声/传闻之美)为主语。整句意指,她的传闻名声被她那真实可见的绝世美貌实体所击败(即百闻不如一见,其实际美貌远超传闻)。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §16.76-16.152. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:16.76-16.152

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。