Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §13.85-13.166

出征的凶兆、谨慎的劝诫与夫君的蜡像

第 28 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

拉奥达弥亚表达了她对出征时凶兆以及希腊人悲惨命运的担忧,劝诫丈夫在战场上务必谨慎,并向他倾诉自己如何通过紧抱他的蜡像来慰藉思念。

§13.85Nunc fateor — volui revocare, animusque ferebat; §13.86Substitit auspicii lingua timore mali.
现在我承认——我曾想唤你回来,我的心也正有此意;但出于对不祥之兆的恐惧,我的舌头却止步不前。
§13.87Cum foribus velles ad Troiam exire paternis, §13.88Pes tuus offenso limine signa dedit.
当你想要从你父亲的家门出发前往特洛伊时,你的脚磕在了门槛上,给出了预兆。
§13.89Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: §13.90'Signa reversuri sint, precor, ista viri!'
我见状叹息,在沉默的心中默念: “祈求神明,愿那些预兆预示着丈夫的归来!
§13.91Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis; §13.92Fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
” 我现在向你提起这些,免得你在战场上过于勇猛无畏;愿我这所有的担忧都随风而散吧!
§13.93Sors quoque nescio quem fato designat iniquo, §13.94Qui primus Danaum Troada tangat humum.
命运的签也正以不公的宿命指向某个不知名的人,那将是希腊人中第一个踏上特洛伊土地的人。
§13.95Infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
那不幸的女人啊,将第一个为失去的丈夫而哀哭!
§13.96Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
愿神明保佑,不要让你想要去当那个勇先之人!
§13.97Inter mille rates tua sit millensima puppis, §13.98Iamque fatigatas ultima verset aquas!
在千艘战船中,愿你的船是第一千只,愿它作为最后一只,去划动那已经疲惫的水波!
§13.99Hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi; §13.100Non est, quo properas, terra paterna tibi.
我还要预先警告你:要最后一个下船;你急于前往的土地,并非你祖先的家园。
§13.101Cum venies, remoque move veloque carinam §13.102Inque tuo celerem litore siste gradum!
当你归来时,请用桨和帆一起催动船只,在你自己的海岸上,迅速停下你的脚步!
§13.103Sive latet Phoebus seu terris altior exstat, §13.104Tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni, §13.105Nocte tamen quam luce magis — nox grata puellis §13.106Quarum suppositus colla lacertus habet.
无论太阳神是隐去了光芒,还是高悬在大地之上,无论白天还是黑夜,你都要迅速回到我身边,不过夜里更甚于白天——夜晚深受年轻女子的喜爱,她们的颈项正被垫在身下的手臂紧紧环抱。
§13.107Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos; §13.108Dum careo veris gaudia falsa iuvant.
在独守空房的床上,我试图捕捉虚幻的睡梦;当我缺少真实的欢乐时,虚假的欢愉也能带来安慰。
§13.109Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
可是,为什么你苍白的幻影会呈现在我眼前?
§13.110Cur venit a labris multa querela tuis?
为什么从你的双唇中传出如此多的哀怨?
§13.111Excutior somno simulacraque noctis adoro; §13.112Nulla caret fumo Thessalis ara meo; §13.113Tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet, §13.114Ut solet adfuso surgere flamma mero.
我从梦中惊醒,拜祭夜间的幻象;塞萨利亚的祭坛上,无一不缭绕着我献祭的青烟;我献上香火,并在上面洒下泪水,香炉洒了泪水便重新闪耀,犹如烈酒浇上去时火焰腾空而起。
§13.115Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, §13.116Languida laetitia solvar ab ipsa mea?
什么时候,我才能用渴望的双臂拥抱归来的你,在狂喜得酥软中,沉醉在我自身的幸福里?
§13.117Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno §13.118Militiae referas splendida facta tuae?
什么时候,你常与我在同一张床上紧密相依,听你诉说你征战中的辉煌事迹?
§13.119Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit, §13.120Multa tamen capies oscula, multa dabis.
当你向我诉说这些时,尽管听起来令人欢欣,你仍会得到许多吻,也会献出许多吻。
§13.121Semper in his apte narrantia verba resistunt; §13.122Promptior est dulci lingua referre mora.
在这亲吻中,讲述的语言总是会恰到好处地中断;舌头在甜蜜的逗留后,更乐意继续倾诉。
§13.123Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque; §13.124Spes bona sollicito victa timore cadit.
但每当特洛伊涌上心头,风暴与沧海也随之而来;美好的希望在焦虑的恐惧中败下阵来,消散无踪。
§13.125Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas, §13.126Me movet — invitis ire paratis aquis.
狂风阻碍战船出港的这桩事实,亦令我担忧——在海水极不情愿时,你们竟准备前行。
§13.127Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
狂风阻路之时,谁会想要返回自己的祖国?
§13.128A patria pelago vela vetante datis!
可是,在沧海禁行时,你们竟张帆驶离祖国!
§13.129Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
涅普顿本人亦不为通往他自己的城市提供道路。
§13.130Quo ruitis? vestras quisque redite domos!
你们要奔向何方? 各自回家去吧!
§13.131Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!
希腊人啊,你们要奔向何方? 听一听这劝阻的风声吧!
§13.132Non subiti casus, numinis ista mora est.
那迟滞并非偶然的意外,而是神明的挽留。
§13.133Quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
如此浩大的战争,除了一名无耻的通奸妇,还追求什么?
§13.134Dum licet, Inachiae vertite vela rates!
趁还来得及,因那科斯的战船啊,掉转你们的航向吧!
§13.135Sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto, §13.136Blandaque conpositas aura secundet aquas!
但我在做什么? 我在唤你回来吗? 愿召回的凶兆远去,愿温和的微风,伴随着平静的波涛送你们顺风前行!
§13.137Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum §13.138Funera conspicient, nec procul hostis erit, §13.139Ipsa suis manibus forti nova nupta marito §13.140Inponet galeam Dardanaque arma dabit.
我羡慕特洛伊的妇人们,她们若含泪目睹亲人战死沙场,且敌人就在眼前,那年轻的新娘仍能亲手为勇敢的丈夫戴上头盔,并递上达尔达尼亚的兵刃。
§13.141Arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet — §13.142Hoc genus officii dulce duobus erit — §13.143Producetque virum, dabit et mandata reverti §13.144Et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'
她将递上兵刃,而就在递上兵刃时,她同时会得到亲吻—— 这种送别的温存,对两人而言都将是甜蜜的—— 她将送丈夫出门,叮嘱他定要归来,并说道:“一定要把这些铠甲完好地带回来奉献给朱庇特!
§13.145Ille ferens dominae mandata recentia secum §13.146Pugnabit caute respicietque domum.
” 那人带着女主人温存未凉的叮咛,将会谨慎应战,并时时顾盼家园。
§13.147Exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet, §13.148Excipietque suo corpora lassa sinu.
待他归来,她将解下他的盾牌,卸下他的头盔,并用她温柔的胸膛迎纳疲惫的身躯。
§13.149Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit, §13.150Quae possunt fieri, facta putare timor.
处于不确定之中的我们啊;焦躁的恐惧强迫我们去认定,所有可能发生的事,都早已真切发生。
§13.151Dum tamen arma geres diverso miles in orbe, §13.152Quae referat vultus est mihi cera tuos; §13.153Illi blanditias, illi tibi debita verba §13.154Dicimus, amplexus accipit illa meos.
然而,当你作为士兵在远方的世界身披铠甲时,我有一尊蜡像,能呈现你的容颜;我们对它诉说情话,对它说出本该对你说的话,它接纳我的拥抱。
§13.155Crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago; §13.156Adde sonum cerae, Protesilaus erit.
相信我,这塑像远非它看起来的那样简单;若能给这蜡像加上声音,那便活脱脱是普罗特西拉奥斯。
§13.157Hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero, §13.158Et, tamquam possit verba referre, queror.
我端详着它,将其拥入怀中,代替我真正的丈夫,并向它倾诉哀怨,仿佛它能应答我的话语。
§13.159Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro, §13.160Perque pares animi coniugiique faces, §13.161Me tibi venturam comitem, quocumque vocaris, §13.162Sive — quod heu! timeo — sive superstes eris.
凭着你的归来,凭着你的躯体——我的神明啊,我起誓,也凭着我们心灵与婚姻同样炽热的火炬起誓,无论你被召唤至何处,我都将作为伴侣追随你而去,无论——唉,这是我所恐惧的! ——还是你将幸存。
§13.165Ultima mandato claudetur epistula parvo: §13.166Si tibi cura mei, sit tibi cura tui!
信札的结尾将以一句简短的叮咛作结:若你在意我,便请你在意你自个儿!

词汇与语法注释

  1. §13.90reversuri ... viri — 未来主动分词 `reversuri` 修饰 `viri`,意为“将要归来的丈夫的”。`sint` 是表示愿望的现在时虚拟语气,其主语为 `ista signa`。整句表达了一种祈愿:“愿那些预兆是丈夫将要归来的预兆!”
  2. §13.92Fac ... eat — 命令式 `Fac` 直接引导现在时虚拟语气 `eat`(省略了连词 `ut`),构成一种使役或祈使句结构,意为“务必使…… / 设法让……”。
  3. §13.149nos anxius omnia cogit ... facta putare timor — 这是一个复杂的超前语序(倒装)。主语是 `anxius ... timor`(焦虑的恐惧),动词 `cogit` 支配宾格代词 `nos` 和不定式 `putare`(认为)。不定式 `putare` 的宾语是关系从句 `omnia, quae possunt fieri`(所有可能发生的事),而 `facta [esse]`(已经发生)则作为该宾格加不定式结构的谓语。
  4. §13.155plus est, quam quod videatur — 关系代词 `quod` 后的动词 `videatur` 使用了现在时虚拟语气,表示特征(characterizing subjunctive),意为“不仅仅是那看起来的样子”。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §13.85-13.166. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:13.85-13.166

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。